monumenta.ch > Boethius > 7
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, , 6. <<<     >>> 8.

Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, 7.

1 Haec igitur rhetorica oratio habet partes sex: prooemium, quod exordium est; narrationem, partitionem, confirmationem, reprehensionem, perorationem: quae partes instrumenti rhetoricae facultatis, quoniam rhetorica in omnibus suis speciebus inest, eisdem inerunt; nec potius inerunt, quam hisdem quae peragunt administrabunt.2 Itaque et in iudiciali genere causarum necessarius est ordo prooemii et narrationis atque caeterorum, quae in demonstrativo deliberativoque necessaria sunt.3 Opus autem rhetoricae facultatis docere et movere: quod nihilominus hisdem fere sex instrumentis, id est orationis partibus, administratur.4 Partes autem rhetoricae, quoniam partes sunt facultatis, ipsae quoque sunt facultates.5 Quocirca ipsae quoque orationis partibus quasi instrumentis utentur in partem, atque ut his operentur, eisdem inerunt.6 Nam nisi adsint praedictae rhetoricae partes, ut inveniat, eloquatur, disponat, meminerit, pronuntiet, nil agat orator.7 Eodemque modo eae quae fere partes instrumenti, nisi habeant omnes orationis partes, frustra sunt.8 Huius autem facultatis effector orator est, cuius est officium dicere apposite ad persuasionem.
Boethius HOME

bmv406.179 bnf11127.105 csg830.371

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik