monumenta.ch > Boethius > 7 > 12 > 6
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, , 5. <<< >>> 7.
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, 6.
1 Quoniam vero omnis fere facultas instrumento utitur ad faciendum quod potest, erit igitur aliquid instrumentum.2 Hoc vero est oratio, quae partim in civili genere versatur, partim minime.3 De ea autem oratione loquimur, quae habet aliquam quaestionem, vel quae ad finem expediendae quaestionis accommodatur.4 Ea ergo oratio, quae in civili genere versatur, continue decurrit; ea quae non est in civilibus causis, interrogatione et responsione explicatur.5 Sed prior, rhetorica; secunda, dialectica nuncupatur: quae hoc superiore differt, primum quod illa civiles ὑποθέσεις, haec θέσεις considerat; dehinc quod illa continua oratione, haec intercisa peragitur; et quod rhetorica oratio habet praeter adversarium iudicem, dialectica vero eodem iudice quo adversario nititur.
Boethius HOME
bmv406.179 bnf11127.105 csg830.371