monumenta.ch > Boethius > 9 > 5
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, , 4. <<< >>> 6.
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, 5.
1 Nunc de partibus rhetoricae providendum est.2 Partes enim rhetoricae sunt quinque; inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio.3 Partes autem vocantur idcirco, quia si quid harum defuerit oratori, imperfecta facultas est.4 Atque ideo quae universa formant oratoriam facultatem, ea partes facultatis eius dicere, nihil absurdum est.5 Sed hae partes quoniam rhetoricae facultatis sunt, totamque rhetoricam facultatem componunt, necesse est ubi fuerit rhetorica, ipsae quoque subsequantur.6 At est rhetorica in propriis speciebus integra: omnes igitur rhetoricae partes inerunt rhetoricae speciebus.7 Quocirca etiam his civilibus negotiis tractandis adhibebuntur, quae a supradictis rhetoricae speciebus informantur.8 Aeque igitur in iudiciali negotio et in deliberativo et in demonstrativo, inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatioque, conveniunt.
Boethius HOME
bmv406.179 bnf11127.105 csg830.370
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik