monumenta.ch > Boethius > 8 > 4
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, , 3. <<<     >>> 5.

Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, 4.

1 Sed quoniam de speciebus dictum est rhetoricae, quomodo sunt genera causarum, ita sunt ut omnium negotiorum quae in civili negotio constituta sunt informata.2 A fine iusto iudiciale sit genus.3 Omnium vero quae constituta in civili quaestione honestum vel utilem finem ceperunt, deliberativum sit genus: omniumque quae in civili posita quaestione finem honesti, iusti, bonive sumpserunt, sit demonstrativum genus.4 Sed de his hactenus.
Boethius HOME

bmv406.179 bnf11127.105 csg830.370