monumenta.ch > Boethius > 11 > 3
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, , 2. <<< >>> 4.
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, 3.
1 Materia vero huius facultatis est omnis quidem res proposita ad dictionem; fere autem civilis quaestio.2 In hanc species a rhetorica venientes quasi quaedam formae capiunt sibi materiam, et tripliciter informatam tenent figura, quod posterius liquebit: ut civilis quaestio quae adhuc informis secundum species erat, fiat accepto fine unicuique specierum rhetoricae subiecta.3 Ut informis adhuc civilis quaestio, cum acceperit ex iudiciali finem iusti, fiat ipsa civilis quaestio in iudiciali genere constituta.4 Cum vero ex deliberativo sumpserit utile vel honestum, tunc fiat ipsa civilis quaestio in deliberativo causarum genere constituta.5 Si vero ex demonstratione sumpserit bonum, tunc demonstrativa fit civilis quaestio.6 Veniunt autem in materiam species ex rhetorica: quod aliter in materia sua quaelibet facultas non potest operari, quam si suas adhibeat partes: absentibus enim cunctis suis partibus, rhetorica ipsa quoque est absens.
Boethius HOME
bmv406.178 bnf11127.104 csg830.370
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik