monumenta.ch > Boethius > 2
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, , 1. <<< >>> 3.
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, 2.
1 Rhetoricae igitur genus est facultas; species vero tres, iudiciale, demonstrativum, deliberativum.2 Et genus quidem id esse quod diximus, patet.3 Species autem idcirco sunt quas superius enumeravimus, quoniam in his tota rhetorica est.4 Integra enim vis est rhetoricae in iudiciali genere causarum; integra in demonstrativo vel deliberativo.5 Sed haec genera sunt causarum; omnes enim causae vel speciales vel individuae sub horum unum trium generum cadunt: ut sub iudiciale quidem speciales, ut maiestatis vel repetundarum, individuae vero, ut Cornelii maiestatis, vel Verris repetundarum.6 Cadunt sub deliberativum vero quaecunque causae consultationem habent, ut si specialiter accipias de bello vel pace; si vero individuae, ut de bello Pyrrhi vel pace.7 Eodem modo etiam in demonstrativis quaecunque veniunt in laudem et vituperationem: ut si specialiter, ut laus viri fortis; individuae vero, laus Scipionis, sub demonstrativum cadunt.
Boethius HOME
bmv406.178 bnf11127.104 csg830.369
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik