1 Quanta sibimet ars rhetorica cognatione iungatur, non facile considerari potest; vixque est etiam ut auditu animadverti queat, nedum sit facile repertu.2 Cuius quidem rei errorem divisa de singulis disputatio praeceptorum creat: de unoquoque enim praecipiunt, nihil de communi laborantes.3 Quam partem doctrinae vacuam, ut possumus, aggrediamur.4 Dicemus igitur de genere artis, et de speciebus, partibus, instrumento, instrumentique partibus, opere etiam, officioque auctoris, et fine.5 Quocirca quid in commune speculandum est, hinc disserendi sumamus exordium.