monumenta.ch > Boethius > 11
Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 10 <<<     >>> cap. 12

Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 11

1 At vero unum de pluribus vel plura de uno adfirmare vel negare, si non est unum ex pluribus, non est adfirmatio una neque negatio.2 Dico autem "unum" non, si unum nomen sit positum, non sit autem unum ex illis, ut homo est fortasse et animal et bipes et mansuetum, sed ex his unum fit; ex albo autem et homine et ambulare non unum.3 Quare nec si unum aliquid de his adfirmet aliquis, erit una adfirmatio, sed vox quidem una, adfirmationes vero multae, nec si de uno ista, sed similiter plures.4 Si ergo dialectica interrogatio responsionis est petitio, vel propositionis vel alterius partis contradictionis, propositio vero unius contradictionis est, non erit una responsio ad haec; nec una interrogatio, nec si sit vera.5 Dictum autem de his est in Topicis.6 Similiter autem manifestum est quoniam nec hoc ipsum 'quid est?' dialectica est interrogatio; oportet enim datum esse ex interrogatione eligere utram velit contradictionis partem enuntiare, quia oportet interrogantem determinare utrum hoc sit homo an non hoc.7 Quoniam vero haec quidem praedicantur composita, ut unum sit omne praedicamentum eorum quae extra praedicantur, alia vero non, quae differentia est? De homine enim verum est dicere et extra animal et extra bipes et ut unum, et hominem et album et haec ut unum; sed non, si citharoedus et bonus.8 Si enim, quoniam alterutrum dicitur, et utrumque dicitur, multa et inconvenientia erunt.9 De homine enim et 'hominem' verum est dicere et 'album', quare et omne; rursus, si album, et omne, quare erit homo albus albus, et hoc in infinitum; et rursus musicus albus ambulans, et haec eadem frequenter implicita.10 Amplius si Socrates Socrates et homo, et bipes, et homo bipes.11 Quoniam ergo, si quidam simpliciter ponat complexiones fieri, plurima inconvenientia contingit dicere, manifestum est; quemadmodum autem ponendum est, nunc dicemus.12 Eorum igitur quae praedicantur et de quibus praedicantur, quaecumque secundum accidens dicuntur vel de eodem vel alterum de altero, haec non erunt unum; ut homo albus est et musicus, sed non est idem musicus et albus; accidentia enim sunt utraque eidem.13 Nec si album musicum verum est dicere, tamen non erit album musicum unum aliquid; secundum accidens enim musicum album, quare non erit album musicum.14 Quocirca nec citharoedus bonus simpliciter, sed animal bipes; non enim secundum accidens.15 Amplius nec quaecumque insunt in alio; quare neque album frequenter neque homo animal vel bipes; insunt enim in homine animal et bipes.16 Verum est autem dicere de aliquo et simpliciter, ut quendam hominem hominem aut quendam album hominem album; non semper autem, sed quando in adiecto quidem aliquid oppositorum inest quae consequitur contradictio, non verum sed falsum est (ut mortuum hominem 'hominem' dicere), quando autem non inest, verum.17 Vel etiam quando inest quidem semper non verum, quando vero non inest, non semper verum est; ut 'Homerus est aliquid' ut 'poeta'; ergo etiam 'est' aut non? Secundum accidens enim praedicatur 'esse' de Homero; quoniam enim poeta est, sed non secundum se, praedicatur de Homero quoniam est.18 Quare in quantiscumque praedicamentis neque contrarietas inest, si definitiones pro nominibus praedicantur, et secundum se praedicantur et non secundum accidens, in his et simpliciter verum erit dicere.19 Quod autem non est, quoniam opinabile est, non est verum dicere esse aliquid; opinatio enim eius non est quoniam est, sed quoniam non est.
Boethius HOME

bnf11127.53 bnf11128.90 bnf12949.19

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik