monumenta.ch > Boethius > 10
Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 9 <<<     >>> cap. 11

Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 10

1 Quoniam autem est de aliquo adfirmatio significans aliquid, hoc autem est vel nomen vel innominabile, unum autem oportet esse et de uno hoc quod est in adfirmatione (nomen autem dictum est et innominabile prius; 'non homo' enim nomen quidem non dico sed infinitum nomen ‒ unum enim significat infinitum ‒ quemadmodum et 'non currit' non verbum sed infinitum verbum), erit omnis adfirmatio vel ex nomine vel ex verbo.2 Praeter verbum autem nulla adfirmatio vel negatio; 'est' enim vel 'erit' vel 'fuit' vel 'fit' vel quaecumque alias huiusmodi, verba ex his sunt quae sunt posita (consignificant enim tempus).3 Quare prima adfirmatio et negatio 'est homo ‒ non est homo', deinde 'est non homo ‒ non est non homo', 'est omnis homo ‒ non est omnis homo', 'est omnis non homo ‒ non est omnis non homo'; et in extrinsecus temporibus eadem ratio est.4 Quando autem 'est' tertium adiacens praedicatur, dupliciter dicuntur oppositiones.5 Dico autem ut 'est iustus homo', 'est' tertium dico adiacere nomen vel verbum in adfirmatione.6 Quare idcirco quattuor istae erunt, quarum duae quidem ad adfirmationem et negationem sese habebunt secundum consequentiam ut privationes, duae vero minime; dico autem quoniam 'est' aut 'iusto' adiacebit aut 'non iusto'; quare etiam negatio.7 Quattuor ergo sunt.8 Intellegimus vero quod dicitur ex his quae subscripta sunt: est iustus homo ‒ huius negatio: non est iustus homo est non iustus homo ‒ negatio: non est non iustus homo; 'est' enim hoc loco et 'non est' 'iusto' et 'non iusto' adiacet.9 Haec igitur, quemadmodum in Resolutoriis dictum est, sic sunt disposita.10 Similiter autem se habet et si universalis nominis sit adfirmatio, ut 'omnis est homo iustus', 'omnis est homo non iustus'.11 Sed non similiter angulares contingit veras esse, contingit autem aliquando.12 Hae igitur duae oppositae sunt, aliae autem ad 'non homo' ut subiectum aliquod addito, ut est iustus non homo ‒ non est iustus non homo est non iustus non homo ‒ non est non iustus non homo.13 Magis plures autem his non erunt oppositiones; hae autem extra illas ipsae secundum se erunt, ut nomine utentes 'non homo'.14 In his vero in quibus 'est' non convenit, ut in eo quod est 'currere' vel 'ambulare', idem faciunt sic posita ac si 'est' adderetur, ut est currit omnis homo ‒ non currit omnis homo currit omnis non homo ‒ non currit omnis non homo; non enim dicendum est 'non omnis homo' sed 'non' negationem ad id quod est 'homo' addendum est; 'omnis' enim non universale significat, sed quoniam universaliter; manifestum est autem ex eo quod est 'currit homo ‒ non currit homo; currit non homo ‒ non currit non homo'; haec enim ab illis differunt eo quod non universaliter sunt; quare 'omnis' vel 'nullus' nihil aliud consignificat nisi quoniam universaliter de nomine vel adfirmat vel negat; ergo et cetera eadem oportet adponi.15 Quoniam vero contraria est negatio ei quae est 'omne est animal iustum' illa quae significat quoniam 'nullum est animal iustum', hae quidem manifestum est quoniam numquam erunt neque verae simul neque in eodem ipso, his vero oppositae erunt aliquando: 'non omne animal iustum' ‒ 'est aliquod animal iustum'.16 Sequuntur vero eam quidem quae est 'nullus est homo iustus' illa quae est 'omnis est homo non iustus', illam vero quae est 'est aliqui iustus homo' opposita quoniam 'non omnis homo est non iustus'; necesse est enim esse aliquem.17 Manifestum est autem quoniam etiam in singularibus, si est verum interrogatum negare, quoniam et adfirmare verum est, ut 'putasne Socrates sapiens est?', 'non est', quoniam 'Socrates igitur non sapiens est'.18 In universalibus vero non est vera quae similiter dicitur, vera autem negatio, ut 'putasne omnis homo sapiens?', 'non', 'omnis igitur homo non sapiens'; hoc enim falsum est, sed non 'igitur omnis homo sapiens' vera est; haec autem est opposita, illa vero contraria.19 Illae vero secundum infinita contraiacentes nomina vel verba, ut in eo quod est 'non homo' vel 'non iustus', quasi negationes sine nomine vel verbo esse videbuntur, sed non sunt; semper enim vel veram esse vel falsam necesse est negationem, qui vero dixit 'non homo' nihil magis de homine, sed etiam minus verus fuit vel falsus, si non aliquid addatur.20 Significat autem 'est omnis non homo iustus' nulli illarum idem, nec huic opposita ea quae est 'non est omnis non homo iustus'; illa vero quae est 'omnis non iustus non homo' illi quae est 'nullus iustus non homo' idem significat.21 Transposita vero nomina vel verba idem significant, ut 'est homo albus ‒ est albus homo'; nam si hoc non est, eiusdem multae erunt negationes, sed ostensum est quoniam una unius est.22 Eius enim quae est 'est albus homo' negatio est 'non est albus homo'; eius vero quae est 'est homo albus', si non eadem est [quae etiam] ei quae est 'est albus homo', erit negatio vel ea quae est 'non est non homo albus' vel ea quae est 'non est homo albus'.23 Sed altera quidem est negatio eius quae est 'est non homo albus', alia vero eius quae est 'est albus homo', quare erunt duae unius.24 Quoniam igitur transposito nomine vel verbo eadem fit adfirmatio vel negatio manifestum est.
Boethius HOME

bnf11127.52 bnf11128.132 bnf12949.16

Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 9 <<<     >>> cap. 11
monumenta.ch > Boethius > 10

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik