monumenta.ch > Boethius > 8
Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 7 <<<     >>> cap. 9

Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 8

1 Vna autem est adfirmatio et negatio quae unum de uno significat, vel cum sit universale universaliter vel non similiter, ut 'omnis homo albus est', 'non est omnis homo albus', 'est homo albus', 'non est homo albus', 'nullus homo albus est', 'est quidam homo albus', si 'album' unum significat.2 Sin vero duobus unum nomen est positum ex quibus non est unum, non est una adfirmatio; ut, si quis ponat nomen 'tunica' homini et equo, 'est tunica alba' haec non est una adfirmatio nec negatio una; nihil enim hoc differt dicere quam 'est equus et homo albus', hoc autem nihil differt quam dicere 'est equus albus' et 'est homo albus'.3 Si ergo hae multa significant et sunt plures, manifestum est quoniam et prima multa vel nihil significat (neque enim est aliquis homo equus); quare nec in his necesse est hanc quidem contradictionem veram esse, illam vero falsam.
Boethius HOME

bnf11127.51 bnf11128.132 bnf12949.12