monumenta.ch > Boethius > 6
Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 5 <<< >>> cap. 7
Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 6
1 Adfirmatio vero est enuntiatio alicuius de aliquo, negatio vero enuntiatio alicuius ab aliquo.2 Quoniam autem est enuntiare et quod est non esse et quod non est esse et quod est esse et quod non est non esse, et circa ea extrinsecus praesentis temporis similiter omne contingit quod quis adfirmaverit negare et quod quis negaverit adfirmare; quare manifestum est quoniam omni adfirmationi est negatio opposita et omni negationi adfirmatio.3 Et sit hoc contradictio, adfirmatio et negatio oppositae; dico autem opponi eiusdem de eodem, non autem aequivoce et quaecumque cetera talium determinamus contra sophisticas importunitates.
Boethius HOME
bnf11127.50 bnf11128.132 bnf12949.10
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik