monumenta.ch > Boethius > 5
Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 4 <<< >>> cap. 6
Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 5
1 Est autem una prima oratio enuntiativa adfirmatio, deinde negatio; aliae vero coniunctione unae.2 Necesse est autem omnem orationem enuntiativam ex verbo esse vel casu; et enim hominis rationi si non aut 'est' aut 'erit' aut 'fuit' aut aliquid huiusmodi addatur, nondum est oratio enuntiativa.3 Quare autem unum quiddam est et non multa 'animal gressibile bipes' ‒ neque enim eo quod propinque dicuntur unum erit ‒ est alterius hoc tractare negotii.4 Est autem una oratio enuntiativa quae unum significat vel coniunctione una, plures autem quae plura et non unum vel inconiunctae.5 Nomen ergo et verbum dictio sit sola, quoniam non est dicere sic aliquid significantem voce enuntiare, vel aliquo interrogante vel non, sed ipsum proferentem.6 Harum autem haec quidem simplex est enuntiatio, ut aliquid de aliquo vel aliquid ab aliquo, haec autem ex his coniuncta, velut oratio quaedam iam composita.7 Est autem simplex enuntiatio vox significativa de eo quod est aliquid vel non est, quemadmodum tempora divisa sunt.
Boethius HOME
bnf11127.50 bnf11128.132 bnf12949.9
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik