monumenta.ch > Boethius > 4
Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 3 <<<     >>> cap. 5

Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 4

1 DE ORATIONE. Oratio autem est vox significativa, cuius partium aliquid significativum est separatum (ut dictio, non ut adfirmatio); dico autem ut 'homo' significat aliquid (sed non quoniam est aut non est; sed erit adfirmatio vel negatio, si quid addatur), sed non una 'hominis' syllaba; nec in hoc quod est 'sorex''rex' significat, sed vox est nunc sola.2 In duplicibus vero significat quidem, sed non secundum se, quemadmodum dictum est.3 Est autem oratio omnis quidem significativa non sicut instrumentum, sed (quemadmodum dictum est) secundum placitum; enuntiativa vero non omnis, sed in qua verum vel falsum inest; non autem in omnibus, ut deprecatio oratio quidem est, sed neque vera neque falsa.4 Et ceterae quidem relinquantur (rhetoricae enim vel poeticae convenientior consideratio est; enuntiativa vero praesentis considerationis est).
Boethius HOME

bnf11127.50 bnf11128.132 bnf12949.9