monumenta.ch > Boethius > 3
Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 2 <<< >>> cap. 4
Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 3
1 DE VERBO. Verbum autem est quod consignificat tempus, cuius pars nihil extra significat; et est semper eorum quae de altero praedicantur nota.2 Dico autem quoniam consignificat tempus, ut 'cursus' quidem nomen est, 'currit' vero verbum ‒ consignificat enim nunc esse ‒; et semper eorum quae de altero dicuntur nota est, ut eorum quae de subiecto vel in subiecto.3 'Non currit' vero et 'non laborat' non verbum dico; consignificat quidem tempus et semper de aliquo est, differentiae autem huic nomen non est positum; sed sit infinitum verbum, quoniam similiter in quolibet est vel quod est vel quod non est.4 Similiter autem vel 'curret' vel 'currebat' non verbum est, sed casus verbi; differt autem a verbo quoniam hoc quidem praesens significat tempus, illa vero quod complectitur.5 Ipsa quidem secundum se dicta verba nomina sunt et significant aliquid ‒ constituit enim qui dicit intellectum, et qui audit quiescit ‒ sed si est vel non est nondum significat.6 Neque enim 'esse' signum est rei vel 'non esse', nec si hoc ipsum 'est' purum dixeris: ipsum quidem nihil est, consignificat autem quandam compositionem quam sine compositis non est intellegere.
Boethius HOME
bnf11127.50 bnf11128.132 bnf12949.8
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik