monumenta.ch > Boethius > 2
Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 1 <<< >>> cap. 3
Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 2
1 DE NOMINE. Nomen ergo est vox significativa secundum placitum sine tempore, cuius nulla pars est significativa separata; in 'equiferus' enim 'ferus' nihil per se significat, quemadmodum in oratione quae est 'equus ferus'.2 At vero non quemadmodum in simplicibus nominibus, sic se habet et in compositis; in illis enim nullo modo pars significativa est, in his autem vult quidem, sed nullius separati, ut in 'equiferus' 'ferus'.3 "Secundum placitum" vero, quoniam naturaliter nominum nihil est, sed quando fit nota; nam designant et inlitterati soni, ut ferarum, quorum nihil est nomen.4 'Non homo' vero non est nomen; at vero nec positum est nomen quod illud oporteat appellari ‒ neque enim oratio aut negatio est ‒ sed sit nomen infinitum.5 'Catonis' autem vel 'Catoni' et quaecumque talia sunt non sunt nomina, sed casus nominis.6 Ratio autem eius est in aliis quidem eadem, sed differt quoniam, cum 'est' vel 'fuit' vel 'erit' adiunctum, neque verum neque falsum est, nomen vero semper; ut 'Catonis est' vel 'non est' ‒ nondum enim aliquid neque verum dicit neque mentitur.
Boethius HOME
bnf11127.50 bnf11128.132 bnf12949.7
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik