monumenta.ch > Boethius > 1
>>> Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 2
Boethius, Peri hermeneias liber Aristotelis latine versus, cap. 1
1 Primum oportet constituere quid sit nomen et quid verbum, postea quid est negatio et adfirmatio et enuntiatio et oratio.2 Sunt ergo ea quae sunt in voce earum quae sunt in anima passionum notae, et ea quae scribuntur eorum quae sunt in voce.3 Et quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec eaedem voces; quorum autem hae primorum notae, eaedem omnibus passiones animae sunt, et quorum hae similitudines, res etiam eaedem.4 De his quidem dictum est in his quae sunt dicta de anima ‒ alterius est enim negotii ‒; est autem, quemadmodum in anima aliquotiens quidem intellectus sine vero vel falso, aliquotiens autem cum iam necesse est horum alterum inesse, sic etiam in voce; circa compositionem enim et divisionem est falsitas veritasque.5 Nomina igitur ipsa et verba consimilia sunt sine compositione vel divisione intellectui, ut 'homo' vel 'album', quando non additur aliquid; neque enim adhuc verum aut falsum est.6 Huius autem signum: 'hircocervus' enim significat aliquid, sed nondum verum vel falsum, si non vel 'esse' vel 'non esse' addatur vel simpliciter vel secundum tempus.
Boethius HOME
bnf11127.49 bnf11128.132 bnf12949.194
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik