monumenta.ch > Boethius > 1 > 2 > 4 > 5
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 8, IV. Loci communes pro interrogante et respondente. <<<
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 8, CAPUT V. Pro opponente et respondente loci communes.
1 Falsa autem oratio vocatur quadrupliciter.2 Uno quidem modo, quando apparet concludere quae non concludit, vocatur autem apparens, litigiosus syllogismus.3 Alio modo, quando concludit quidem, non tamen ad propositum, quod accidit maxime in iis quae ad impossibile ducunt.4 Aut ad propositum quidem concludit, non tamen secundum propriam disciplinam: hoc autem est, si ea quae non est medicinalis videatur esse medicinalis, aut geometrica quae non est geometrica, aut dialectica quae non est dialectica, sive verum, sive falsum sit quod accidit.5 Alio autem modo, si per falsa non concludit, huius autem erit quandoque quidem conclusio falsa, quandoque autem vera; nam falsum quidem semper per falsa concludit, verum autem possibile est et non per vera, ut dictum est prius.6 Quod autem falsa sit oratio, dicentis peccatum potius est quam orationis; at ne quid dicentis semper, sed cum lateat ipsum quod falsam orationem dixit aliquam, eo quod ab ipso suscipimus cum pluribus veris quidpiam amplius, si ex iis quae maxime videntur interimit aliquid verorum (talis enim existens verorum demonstratio est), oportet sane positorum aliquid non esse omnino, quare erit huius demonstratio.7 Si autem verum concludat per falsa, et valde absurda, compluribus deterior erit quae falsum syllogizant; erit autem talis, et quae falsum concludit.8 Quare manifestum quod prima quidem consideratio orationis secundum se ipsam est, si concludit; secunda autem, utrum verum an falsum; tertia vero ex qualibus quibusdam.9 Nam si ex falsis quidem, opinabilibus autem, rationabilis; si autem existentibus quidem, sed inopinabilibus, prava; si vero et falsa et valde inopinabilia sint, dilucidum quod prava, aut simpliciter, aut ad rem.10 Id autem quod in principio et contraria quonam pacto peteret interrogans, secundum veritatem quidem in Analyticis dictum est, secundum opinionem vero nunc dicendum est.11 Petere autem videntur id quod est in principio quinque modis.12 Manifestissimo quidem et primo, si quis idipsum quod monstrari oporteat petat, hoc autem in eo ipso quidem non facile latere potest, in synonymis autem, et in quibuscunque nomen et oratio idem significat, magis.13 Secundo autem, quando quod particulariter oporteat demonstrare universaliter quis petat, ut qui argumentatur quod contrariorum una disciplina, omnium oppositorum postulaverit unam esse, nam videtur id quod oportebat secundum se ostendere cum aliis petere pluribus.14 Tertio, si quis quod universaliter est ostendere propositum particulariter petat, ut si de omnibus contrariis propositum est, de aliquibus postulet: videtur enim hic quod cum pluribus oportebat ostendere secundum se extra petere.15 Rursus, si quis dividens petat problema, ut si oportet ostendere medicinam sani et aegri, extra utrumque postulet, aut si quis eorum quae sequuntur se invicem ex necessitate alterum petat, ut latus incommensurabile esse diametro, si oporteat ostendere quod diameter lateri.16 Aequaliter autem et contraria petunt ei quod ex principio est.17 Nam primo quidem si quis opposita petat secundum affirmationem et negationem; secundo autem contraria secundum oppositionem, ut bonum et malum idem; tertio vero si quis universaliter postulans, particulariter petierit contradictionem.18 Ut si quis sumens contrariorum unam disciplinam, sani et aegri alteram esse petat; aut si hoc petens in universali oppositionem tentet sumere.19 Rursum si quis petat contrarium ei quod ex necessitate accidit per ea quae posita sunt, et si quis ea quidem non sumat quae opposita, at alia petat duo, ex quibus erit opposita contradictio.20 Differt autem contraria sumere tantillum ab eo quod est in principio, quoniam huius quidem est peccatum ad conclusionem (nam ad illam aspicientes, quod in principio est dicimus petere); contraria autem sunt in propositionibus eo quod ipsae aliquo modo se habent ad invicem.21 Ad gymnasiam autem et exercitationem talium orationum primum quidem convertere assuescere oportet orationes.22 Sic enim et ad id quod dicitur copiosius nos habebimus, et in paucis plures sciemus orationes: nam convertere est transsumentem conclusionem cum reliquis interrogationibus interimere unum quidpiam eorum quae dicta sunt.23 Necesse est enim, si conclusio non est, unam aliquam interimere propositionum, siquidem omnibus positis necesse erat conclusionem esse.24 Ad omnem autem positionem et quod sic, et quod non sic argumentum considerandum, et cum inveneris, solutionem statim quaerendum.25 Sic enim simul accidet et ad interrogandum, et ad respondendum exerceri, et si ad nullum alium habemus, apud nosipsos sensim comparanda sunt quae attinent ad ipsam positionem argumenta: nam id ad cogendum multam copiam praebet, et ad redarguendum magnum habet adiumentum, quando quispiam promptus est argumentari, et quod sic et quod non sic, nam ad contraria accidit facere observationem, et ad cognitionem, et ea (quae secundum philosophiam est) peritiam posse conspicere, et conspexisse quae ab utraque accidunt suppositione, non parvum instrumentum: reliquum enim horum, recte eligere alterum; oportet autem ad id quod tale est esse bono ingenio, et hoc est secundum veritatem, bonum ingenium, posse bene eligere verum, et diffugere falsum, quod qui nati sunt bene possunt probe facere, nam qui amant et qui odiunt, quod profertur facile discernunt optimum.26 Et ad ea quae saepissime incidunt problemata, scire oportet orationes, et id maxime de primis positionibus.27 Nam in his fastidiunt saepe qui respondent.28 Amplius, terminorum copiosos esse oportet, et probabilium, et primorum se habere promptos: nam per haec fiunt syllogismi.29 Tentandum autem et ea (in quae saepissime incidunt disputationes) tenere.30 Nam quemadmodum in geometria ante opus est circa elementa exercitatum esse, et in numeris circa capitales prompte se habere, et multum refert ad hoc et alium numerum cognoscere multiplicatum, similiter quoque et in orationibus promptum esse ad principia, et propositiones memoria scire oportet: nam perinde ac in memoriae sensorio solum loci positi statim faciunt ipsas res memorare, et haec faciunt ad ratiocinandum promptiorem, eo quod ad determinatas illas inspiciat secundum numerum.31 Propositionemque communem magis quam positionem in memoria ponendum.32 Nam principiorum et suppositionum copiosum esse mediocriter, difficile.33 Amplius, orationem unam plures facere assuescendum, velut ii qui occultissime abscondunt.34 Tale autem erit si quis quam plurimum abscedat ab affinitate eorum de quibus est oratio; erunt autem potiores orationum universales maxime, quae id pati possint, ut quoniam non est una plurium disciplina: sic enim et in iis quae sunt ad aliquid, et in contrariis, et coniugatis est.35 Oportet autem et reminisci universales facere orationes, tametsi fuerit disputans particulariter.36 Sic enim et plures licebit unam facere, similiter autem et apud rhetores in enthymematibus.37 Eumdem autem quam maxime fugere, contra universale ferre syllogismos.38 Et semper oportet considerare orationes, si in pluribus communibus disputantur.39 Nam omnes particulares in universali disputatae sunt, et inest in particularibus eius quod est universale demonstratio, eo quod non est syllogizare quidquam sine universali.40 Exercitatio autem facienda, inductivarum quidem ad rudem, syllogisticarum autem ad expertum.41 Et tentandum accipere ab iis quidem qui in syllogismis triti sunt propositiones, ab iis vero qui in inductionibus similitudines, in hoc enim utrique exercitati sunt.42 Omnino autem exercitationis gratia disceptantibus tentandum afferre aut syllogismum de aliquo, aut propositionem, aut solutionem, aut instantiam, sive recte quis dicat, sive perperam, vel ipse, vel alter, et ad quidpiam uterque.43 Ex his enim facultas, exercitatio autem facultatis gratia, et maxime circa propositiones et instantias.44 Est enim (ut simpliciter dicam) dialecticus, propositivus et instantivus.45 Est autem proponere quidem, unum facere quae sunt plura.46 Oportet enim unum omnino sumere ad quod est oratio.47 Instare autem quod unum est, facere plura.48 Nam aut dividit, aut interimit, hoc quidem dans, illud autem non dans, eorum quae proposita sunt.49 Non est autem cum omni disputandum, neque contra quemlibet exercitandum.50 Nam necesse ad aliquos pravas fieri orationes, ab eo enim qui omnino tentat apparere, diffugiendum, iustum autem omnino tentare syllogismo concludere, verumtamen non pulchrum, eo quod non oportet adversus quoslibet facile consistere.51 Quandoquidem necesse est parviloquium inde emergere, nam qui exercitati sunt non possunt abstinere a disputatione sine altercatione.52 Oportet autem et factas habere orationes ad huiusmodi problemata, in quibus cum paucissimorum copia eas ad quam plurima utiles habeamus.53 Illae vero sunt universales, et ad quas in promptu quidpiam adinvenire difficile est.
Boethius HOME
bav992.79
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 8, IV. Loci communes pro interrogante et respondente. <<<
monumenta.ch > Boethius > 1 > 2 > 4 > 5
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik