monumenta.ch > Boethius > 3 > 4
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 8, III. Loci pro respondente. <<< >>> V. Pro opponente et respondente loci communes.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 8, CAPUT IV. Loci communes pro interrogante et respondente.
1 Est autem orationem prohibere concludi quadrupliciter.2 Nam aut interimendo id propter quod fit falsum, aut ad interrogantem instantiam dicendo: saepe enim non solvit quidem, qui tamen interrogat non potest longius producere.3 Tertium autem ad interrogata, accidit enim ex interrogatis quidem non fieri quod volumus, eo quod non bene interrogata sint, addito autem aliquo, fieri conclusionem.4 Si igitur non amplius potest producere interrogans, ad interrogantem erit instantia; si autem potest, ad interrogata.5 Quartum autem, pessima est instantiarum quae est ad tempus, nam quidam talibus instant ad quae disputare pluris est temporis, quam praesentis exercitationis; instantiae igitur, ut dictum est prius, quatuor modis fiunt.6 Solutio autem est earum quae dictae sunt, prima tantum, reliquae autem prohibitiones quaedam et impedimenta conclusionum.7 Inculpatio vero orationis et secundum ipsam orationem, et quando interrogatur non eadem.8 Plerumque enim quod non bene disputatur oratio, is qui interrogatur est causa eo quod non concedat ex quibus probe erat disputare ad positionem, nam non est in altero solo bene absolvere commune opus.9 Necessarium igitur quandoque ad dicentem, et non ad positionem argumentari, quando is qui respondet contraria interroganti observat corroborans; protervientes igitur, altercatorias, et non dialecticas faciunt exercitationes.10 Amplius autem, quia exercitationis et experimenti gratia, et non doctrinae huiusmodi sunt orationes, perspicuum quoniam non solum vera syllogizandum, verum etiam falsum, nec per vera semper, sed quandoque et per falsa; saepe enim vero posito, interimere necesse est disputantem: quare proponenda falsa, quandoque autem et falso posito, interimendum per falsa, nihil enim prohibet alicui videri quae non sunt magis quam vera; quapropter ex iis quae illi videntur oratione facta, magis erit suasus quam adiutus.11 Oportet autem eum qui bene transfert, dialectice et non contentiose transferre: ut geometram geometrice, sive falsum, sive verum sit quod concludendum est; quales autem dialectici syllogismi, dictum est prius.12 Quoniam autem malus particeps, qui impedit commune opus, patet quod et in orationibus, nam commune quidpiam quod proponitur et in illis est, praeterquam in concertantibus; his autem non est eumdem utrisque finem assequi, nam plures uno impossibile est vincere.13 Differt autem nihil sive in respondendo, sive in interrogando fiat, nam et qui contentiose interrogat, prave disputat; et qui in respondendo non dat quod videtur, neque suscipit quicquam quod vult interrogans interrogare.14 Manifestum igitur ex iis quae dicta quod non similiter inculpandum et secundum seipsam orationem et interrogantem.15 Nam nihil prohibet orationem quidem pravam esse, interrogantem vero, ut possibile est, optime contra respondentem disceptare, nam contra protervos non possibile fortasse statim sumere quales quis vult, sed quales fieri possibile faciendi syllogismi.16 Quoniam autem est indeterminatum quando contraria, et quando ea quae sunt in principio sumunt homines (nam plerumque per se ipsos dicentes contraria dicunt, et abnuentes prius, dant posterius, eo quod interroganti et contraria et quae in principio plerumque obediunt), necesse est pravas fieri disputationes; causa autem est qui respondet haec quidem non dans, illa autem talia dans; manifestum igitur quoniam non similiter inculpandum et interrogantes et orationes.17 Orationis autem secundum seipsas quinque sunt inculpationes.18 Prima quidem quando ex interrogatis non conciuditur, neque quod propositum est, neque omnino quidquam, cum sint vel falsa, vel inopinabilia, quo omnia, aut plurima, in quibus consistere debet conclusio, et neque ablatis quibusdam, neque additis, neque his quidem ablatis, illis vero additis, fit conclusio.19 Secunda autem, si ad positionem non fiat syllogismus, et ex talibus, et eo modo quo dictum est prius.20 Tertia vero si additis quibusdam fiat syllogismus, haec autem sint deteriora iis quae interrogantur, et minus probabilia conclusione, etiamsi ablatis quibusdam, nam quandoque sumunt plura necessariis, quare non eo quod haec sunt, fit syllogismus.21 Amplius, si ex inopinabilioribus, et minus credibilibus conclusione, aut si ex veris, sed maiore opera indigentibus demonstrari, quam problema; non oportet autem ex omnibus problematis syllogismos existimare similiter probabiles esse et suasibiles; natura enim statim sunt aliqua quidem faciliora, alia vero difficiliora eorum quae interrogantur, quare si ex aliquibus, ut fieri potest, maxime probabilibus, coniecturam fecerit, disputatum bene est.22 Manifestum igitur quoniam orationis non eadem inculpatio, et ad problema, et secundum se.23 Nam nihil secundum se quidem orationem prohibet esse vituperabilem, ad problema autem laudabilem, et rursum e diverso, secundum se quidem laudabilem, ad problema autem vituperabilem, quando ex pluribus est facile cum probabilibus tum veris concludere.24 Erit autem quandoque oratio etiam concludens quam non concludens deterior, quando illa quidem ex absurdis concludit, cum non sit tale problema, haec autem indigeat talibus quae sunt probabilia et vera, et nondum ex assumptis sit oratio.25 Eos autem qui per falsa verum concludunt, non iustum est inculpare.26 Nam falsum quidem semper necesse est per falsa syllogizare, verum autem est quandoque per falsa syllogizare, manifestum autem id ex Analyticis.27 Cum autem demonstratio sit alicuius dicta oratio, si aliquid est aliud quod ad conclusionem nullo modo se habet, non erit ex illo syllogismus; si autem appareat, sophisma erit, non demonstratio.28 Est autem philosophema quidem syllogismus demonstrativus, epichirema autem syllogismus dialecticus, sophisma vero syllogismus contentiosus, aporema autem syllogismus dialecticus contradictionis.29 Si vero ex utrisque quae videantur aliquid ostendatur, non autem similiter videantur, nihil prohibet quod ostenditur magis altero videri.30 Sed si hoc quidem videatur, illud autem neutra parte, aut si hoc quidem videatur, illud autem non videatur; si similiter quidem, similiter utique erit, et non; si autem magis alterum, sequetur quod est magis.31 Est autem quoddam et idem ad syllogismos peccatum, quando ostenditur per longiora quod contingit per breviora, et quae orationi assunt.32 Ut quod est opinio magis altera quam altera, si quis petat ipsum quodque maxime esse, esse autem opinabile, ipsum quod vere est; quare quorumdam magis esse ipsum; ad quod autem magis, magis dicitur esse, esse autem et ipsam opinionem veram, an erit accuratius, quam par sit exigens quaedam? Petitum est autem et ipsam opinionem veram esse, et ipsum quodque maxime esse, ac si ipsa opinio vera, certior sit; sed quae nequitia maior, quam quae facit circa id cuius est oratio latere causam? Oratio autem est manifesta uno quidem modo, et publicissimo, si sit concludens sic, ut nihil oporteat interrogare, uno autem et qui maxime dicitur, cum sumpta quidem sint ex quibus necessarium est conclusionem esse, quae quidem sint per conclusiones conclusa, etiamsi id mittitur quod valde probabile est.
Boethius HOME
bav992.77
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 8, III. Loci pro respondente. <<< >>> V. Pro opponente et respondente loci communes.
monumenta.ch > Boethius > 3 > 4
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik