monumenta.ch > Boethius > 3
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 8, II. Pro instructione respondentis loci alii. <<< >>> IV. Loci communes pro interrogante et respondente.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 8, CAPUT III. Loci pro respondente.
1 De responsione autem primum quidem determinandum quodnam est opus bene respondentis, quemadmodum bene interrogantis.2 Est autem interrogantis quidem sic deducere orationem, ut faciat respondentem dicere inopinabiliora quam ea quae propter positionem sunt necessaria; respondentis vero non propter se apparere, accidere impossibile, aut quod praeter opinionem est, sed propter positionem: nam alterum fortasse peccatum, ponere primum quod non oportet, et positum non servare aliquo modo.3 Quia autem sunt indeterminata iis qui propter exercitationem et experientiam orationes faciunt (nam non eaedem considerationes et discentibus, et docentibus, et concertantibus, neque his et iis qui exercent se invicem inspectionis gratia: nam discenti quidem ponenda sunt semper ea quae videntur; neque enim conatur falsum ullus docere, concertantium vero interrogantem quidem videri aliquid facere oportet omnino, respondentem autem nihil videri pati), et in dialecticis congressionibus quae non concertationis gratia, sed experimenti et inspectionis orationes faciunt, nondum enucleatum est quo pacto oporteat coniectare respondentem, et qualia dare, et qualia non, ad bene aut non bene servandam positionem; quoniam, inquam, nihil habemus traditum ab aliis, ipsi aliquid dicere tentemus.4 Necesse est autem respondentem sustinere orationem, ponendo aut probabilem, aut improbabilem positionem, aut neutram, et aut simpliciter probabilem, aut improbabilem, aut indeterminate, ut huic alicui, vel alii.5 Nihil autem refert quomodocunque, dum ea probabilis aut improbabilis sit; nam idem modus erit bene respondendi, vel dandi, vel non dandi quod interrogatum est: nam cum improbabilis est positio, necesse est et conclusionem probabilem fieri, cum vero probabilis, improbabilem.6 Nam oppositum semper positionis interrogans concludet; si autem neque probabile, neque improbabile quod positum est, et conclusio erit talis.7 Quoniam autem bene syllogizans, ex probabilioribus et notioribus, propositum demonstrat, manisfestum est quod, quando simpliciter est improbabile quod proponitur, non dandum est respondenti, nec quod non videtur simpliciter, nec quod videtur quidem, minus autem conclusione videtur.8 Nam cum improbabilis est positio, probabilis est conclusio.9 Quare oportet quae sumuntur probabilia esse omnia et magis probabilia quam quod proponitur, si debet per notiora quod minus notum est concludi.10 Quare si neque tale est quidpiam eorum quae interrogantur, non ponendum est respondenti.11 Simpliciter autem si est probabilis positio, dilucidum est, quoniam conclusio simpliciter improbabilis, ponendum igitur et quae videntur omnia, et eorum quae non videntur, quaecunque minus sunt improbabilia conclusione.12 Nam sufficienter sic videbitur disceptatum esse.13 Similiter autem erit, et si neque improbabilis, neque probabilis est positio.14 Nam sic et quae videntur omnia dandum, et eorum quae non videntur, quaecunque minus sunt improbabilia conclusione, sic enim probabiliores accidit orationes fieri.15 Si igitur simpliciter quidem probabile vel improbabile quod ponitur, ad ea quae videntur simpliciter comparatio facienda.16 Si autem non simpliciter probabile vel improbabile sit quod ponitur, sed respondenti, ad seipsum, quod videtur, et quod non videtur iudicando, ponendum, vel non ponendum.17 Si vero alterius opinionem tutetur respondens, manisfestum quoniam ad illius intelligentiam aspiciendo, ponere singula debet et negare; quare et qui curant extraneas opiniones (ut bonum et malum esse idem, quemadmodum Heraclitus inquit) non dant non adesse simul contraria eidem, non videntur eis haec, sed quia secundum Heraclitum sic dicendum.18 Faciunt hoc autem et qui suscipiunt ab invicem positiones, coniectant enim ac si is dicat qui ponit; manisfestum igitur quae coniectandum respondenti, sive simpliciter probabile, sive alicui positum est.19 Quoniam autem est necesse omne quod interrogatur aut probabile aut improbabile esse, aut neutrum, et ad orationem aut non ad orationem attinere quod interrogatur, si sit quidem quod videtur, et non ad orationem, dandum est dicendo quod videtur.20 Non enim interimitur (posito eo) quod in principio.21 Si vero non videtur, et non ad orationem, dandum quidem, et consignificandum quod non videtur, ad devitationem absurditatis.22 Si vero sit ad orationem, et videatur, dicendum quoniam videtur quidem, sed valde propinquum ei quod in principio est, et interimitur (eo posito) quod propositum est.23 Si autem ad orationem quidem, valde autem probabile postulatum, dicendum quod accidit hoc posito, at valde absurdum esse quod proponitur.24 Si vero neque probabile, neque improbabile, si nihil quidem ad orationem, dandum nihil determinando.25 Si autem ad orationem, consignificandum quod interimitur (posito eo) quod in principio est.26 Nam sic et qui respondet nihil videbitur propter hoc pati, siquidem praevidens singula, posuerit, et qui interrogat assequitur syllogismum positis ab eo omnibus probabilioribus conclusione.27 Quicunque vero non ex probabilioribus conclusione conantur syllogizare, perspicuum quoniam non bene syllogizant, quare cum sic interrogant, non ponendum.28 Similiter autem et in iis quae obscure et multipliciter dicuntur occurrendum est.29 Nam quia datum est respondenti, non discenti, dicere non disco, et multipliciter dictum, non ex necessitate confiteri vel negare, manifestum quoniam primum quidem nisi planum sit quod dicitur, non cunctandum ut dicat haud intelligo, nam saepe ex eo quod non clare interrogantibus dant, occurrit aliquid difficile.30 Si autem notum quidem sit, multipliciter autem dictum; si in omnibus quidem verum vel falsum sit quod dicitur, dandum simpliciter quod dicitur, vel negandum; si vero in aliquo quidem sit verum, in aliquo autem falsum, significandum est quod multipliciter dicitur, et quia hoc quidem falsum, illud autem verum.31 Nam cum posterius distinguitur, immanifestum si et in principio ambiguum animadverterit.32 Si autem non praeviderit dubium, sed in alterum aspiciens posuerit, dicendum ad eum qui in alterum ducit, quoniam non ad id aspiciens dedi, sed ad alterum eorum.33 Nam pluribus existentibus quae sub eodem nomine, vel eadem oratione sunt, facilis est ambiguitas.34 Si vero et dilucidum sit et simplex quod interrogatur, aut sic, aut non respondendum.35 Quoniam autem omnis propositio syllogistica, aut earum aliqua est ex quibus syllogismus, aut propter aliquam illarum, manifestum quod quandoque alterius gratia sumetur ex eo quod plura similia interrogant.36 Nam aut per inductionem, aut per similitudinem, plerumque universale sumunt; singularia igitur omnia ponendum, si sint vera et probabilia.37 Ad universale autem tentandum instantiam ferre.38 Nam sine instantia vel quae sit, vel quae videatur, prohibere orationem, protervire est; si igitur multis apparentibus non dederit universale qui non habet instantiam, manifestum est quoniam protervit.39 Amplius, si neque contra argumentari habeat quod non verum, multo magis videbitur protervire, quamvis nec hoc sufficiat: nam complures orationes opinionibus contrarias habemus, quas difficile est solvere, velut Zenonis, quod non contingit moveri, neque stadium pertransire, sed non propter id quae sunt opposita his non ponendum.40 Si igitur qui neque contra argumentari habet, neque instare, non ponit dilucidum, quoniam protervit.41 Est enim in disputationibus protervia responsio praeter dictos modos, syllogismi destructio.42 Sustinere autem et positionem et definitionem, ipsum sibi ipsi oportet praeargumentando.43 Nam ex quibus interimunt interrogantes quod proponitur, manifestum quoniam iis adversandum.44 Inopinabilem vero suppositionem cavendum sustinere.45 Erit autem inopinabilis multipliciter nam et ea ex qua absona contingit dicere (ut si omnia dicat aliquis moveri, aut nihil), et quaecunque peioris moris esse eligenda, et quae contraria consiliis, ut quod voluptas bonum, et iniuriam facere melius quam iniuriam pati, nam non ut orationis gratia sustinentem, sed ut ea quae videantur dicentem oderunt.46 Quaecunque vero orationum falsum syllogizant, solvendum interimendo id propter quod fit falsum.47 Nam non is qui quodvis interimit solvit, ne quidem si falsum est quod interimitur; habere enim potest plura falsa oratio, ut si quis sumat sedentem scribere, Socratem vero sedere, accidit enim ex his, Socratem scribere; interempto igitur Socratem sedere, nihil magis soluta est oratio, quamvis falsum sit postulatum, sed non propter id oratio falsa.48 Nam si quis sit sedens, non scribens autem, non amplius in tali apte accommodabitur eadem solutio; quare non id interimendum, sed sedentem scribere, non enim omnis qui sedet scribit.49 Solvit igitur omnino, qui interimit id propter quod fit falsum, novit autem solutionem qui scit quod propter id falsa oratio, quemadmodum in iis quae falso describuntur; non enim sufficit instare, ne quidem si falsum sit quod interimitur, sed et id propter quod falsum, assignandum: sic enim erit manifestum utrum praevidens aliquid, an non, facit instantiam.
Boethius HOME
bav992.74
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 8, II. Pro instructione respondentis loci alii. <<< >>> IV. Loci communes pro interrogante et respondente.
monumenta.ch > Boethius > 3
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik