monumenta.ch > Boethius > 2
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 8, PRIMUM. Loci ad instruendum interrogatem. <<<     >>> III. Loci pro respondente.

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 8, CAPUT II. Pro instructione respondentis loci alii.

1 Ad ornatum vero inductione et divisione eorum quae affinia sunt.2 Inductio igitur quale quid est manifestum, dividere autem huiusmodi, ut scientiam scientia esse meliorem, aut eo exactior est, aut quod meliorum, et quod scientiarum aliae quidem sunt contemplativae, aliae autem activae, aliae porro effectivae, nam unumquodque talium coornat quidem orationem, at non necessarium est ut dicatur ad conclusionem.3 Ad diluciditatem autem exempla et similitudines afferendum.4 Exempla autem accommodata, et ex quibus scimus, qualia Homerus, non qualia Cherilus; sic enim clarius erit quod proponitur.5 Utendum autem in disserendo, syllogismo quidem ad dialecticos magis quam ad multitudinem; inductione vero contra ad multitudinem magis.6 Dictum est autem et de his et prius.7 Est autem in aliquibus quidem inducenti possibile interrogare universale, in aliquibus vero non facile, eo quod non positum sit similitudinibus nomen omnibus commune, sed quando oportet universale sumere, sic in omnibus talibus esse dicunt.8 Id autem determinare difficillimum est, qualia sunt ea quae proferuntur huiusmodi, et qualia non, et propter hoc saepenumero dissident in disputationibus, alii quidem dicentes similia esse quae non sunt similia, alii vero dubitantes quae sunt similia non esse similia.9 Quare tentandum in omnibus talibus ipsum nomina effingere, ut neque respondenti liceat dubitare quod non similiter quod infertur, dicitur, neque interroganti calumniari, ut similiter dicto, eo quod plura eorum quae non similiter dicuntur, similiter videntur dici.10 Quando autem inducenti in pluribus non dederit universale, tunc iustum est efflagitare instantiam, non dicente autem ipso in aliquibus sic, non iustum est efflagitare, in aliquibus non sic.11 Oportet enim inducentem prius sic instantiam efflagitare.12 Efflagitandum autem instantias non in eo quod proponitur ferre, nisi unum tantum sit huiusmodi, ut dualitas parium numerorum solus primus.13 Nam oportet et eum qui instat in altero instantiam ferre, aut dicere quod hoc solum tale est.14 Ad eos autem qui instant universali, non in eodem autem instantiam ferunt, sed in aequivoco (ut quod habeat aliquis non suum colorem, vel pedem, vel manum, habebit enim pictor non suum colorem, et cocus pedem non suum), dividendo revera in talibus interrogandum est.15 Nam latente aequivocatione, bene viderentur instare propositioni.16 Si autem non in aequivoco, sed in eodem instans praepediat interrogationem, oportet auferentem id in quo instantia est, proponere reliquum, universale faciendo, donec sumat quod utile est.17 Ut in oblivione, et in oblitum esse, non enim concedunt eum qui amisit disciplinam, oblitum esse, eo quod transeunte re amisit quidem disciplinam, oblitus autem non est; dicendum autem auferenti id in quo instantia est, reliquum: ut si permanente re amisit disciplinam, idcirco oblitum esse.18 Similiter autem et contra instantes, quoniam maiori bono maius opponitur malum, proferunt enim quoniam sanitari minori bono quam bona habitudo, maius malum opponitur, nam aegritudinem maius esse malum mala habitudine.19 Auferendum igitur et in hoc in quo instantia est, nam ablato, magis ponet, ut quoniam maiori bono maius malum opponitur, nisi conferat alterum ad alterum, quemadmodum bona habitudo ad sanitatem.20 Non solum autem eo instante hoc faciendum, sed et si sine instantia negat, eo quod praevideat aliquid talium.21 Nam ablato eo in quo instantia est, compelletur ponere, eo quod non praevideat in reliquo, in aliquo non sic esse.22 Si autem non ponat, efflagitatus instantiam, non habebit assignare.23 Sunt autem huiusmodi propositionum quae in aliquo falsae sunt, in aliquo autem verae, in his enim par est auferre, reliquum autem verum relinquere.24 Si autem in multis proponenti non ferat instantiam, postulandum est ponere.25 Nam dialectica est propositio ad quam sic in pluribus se habentem non est instantia.26 Quando autem contingit idem et sine impossibili et per impossibile syllogizare, demonstranti quidem et non disserenti, nihil refert vel sic vel illo modo syllogismo colligere, differenti autem non est utendum per impossibile syllogismo.27 Nam si sine impossibili quidem syllogismo colligat, minime fiet ut dubitent; at quando per impossibile syllogizant (nisi valde manifestum sit falsum esse), non impossibile dicunt esse, quare non fit interrogantibus quod volunt.28 Oportet autem proponere quaecunque in pluribus quidem sic se habent.29 Instantia autem aut omnino non est, aut non in superficie est conspicere, nam qui non possunt conspicere in quibus non sic, tanquam verum quidem sit, ponunt.30 Non oportet autem conclusionem interrogationem facere.31 Alioquin autem, eo renuente, non videtur fieri syllogismus, nam et saepe cum non interrogat, sed ut sequens infert, negant, et hoc facientes non videntur redargui iis qui non conspiciunt quod accidit ex iis quae posita sunt.32 Quando igitur non dicens quidem accidere, interrogabit, ille autem negabit, omnino non videtur fieri syllogismus.33 Non autem omne universale dialectica propositio esse, ut quid est homo? aut quot modis dicitur bonum? est enim dialectica propositio, ad quam est respondere, sic vel non; ad dictas autem non est; quare non sunt dialecticae huiusmodi interrogationes, nisi ipse determinans vel dividens dicat, ut, putasne bonum sic vel non sic dicitur? nam ad talia facilis responsio, vel affirmando, vel negando; quapropter tentandum sic proponere huiusmodi propositionum.34 Simul autem et iustum fortasse ab illo interrogare, quot modis dicitur bonum, quando hoc dividente et proponente, nullo modo concesserit.35 Quisquis autem unam orationem multo tempore interrogat, male interrogat.36 Nam si respondeat quidem ei interrogatio quod interrogatur, manifestum quod multas interrogationes interrogat, aut frequenter easdem; quare aut nugatur, aut non habet syllogismum, nam ex paucis omnis syllogismus.37 Si vero non respondeat, quid aut non increpat, aut discedit? Est autem argumentari difficile, et sustinere facile ipsas suppositiones.38 Sunt autem talia, et quae natura sunt prima, et quae postrema.39 Nam prima quidem termino egent, postrema vero per multa terminantur volenti continuum sumere a primis, aut sophisticae videntur argumentationes: impossibile enim demonstrare quidpiam est eum qui non incipit a propriis principiis, et connectit usque ad ultima: definire autem nihili ducunt respondentes, neque si interrogans definierit, advertunt; atqui non facto manifesto quidnam est quod propositum est, non facile est argumentari.40 Maxime autem quod tale est circa principia accidit: nam alia quidem per haec monstrantur, ipsa vero non contingit per alia, sed necesse est definitione talium unumquodque cognoscere.41 Sunt autem difficile argumentabilia, et quae valde propinqua sunt principio.42 Non enim contingit plures ad haec rationes invenire, cum sint pauca media, horumque et principiorum, per quae necesse est monstrare ea quae post illa sunt.43 Terminorum autem difficile argumentabiles ii omnium maxime sunt, quicunque utuntur talibus nominibus, quae primum quidem immanifesta sunt, simpliciterne dicantur, an multipliciter, adhuc autem quae neque nota utrum proprie, an secundum metaphoram de definito dicantur.44 Nam quia obscura sunt, non habet argumenta, quia vero ignorantur si absque metaphora dicitur quod tale est, non habet quod increpet.45 Omnino autem omne problema quando difficile argumentabile, vel termino indigere arbitrandum est, vel est eorum quae multipliciter, vel eorum quae secundum metaphoram de definito esse dicantur, vel non longe a principiis, vel quia non manifestum est primum nobis hoc idem, secundum quem dictorum modorum est quod dubitationem praestat.46 Nam cum est manifestus modus, manifestum quoniam aut definire oportebit, aut dividere, aut medias propositiones invenire.47 Nam per haec monstrantur ultima.48 In multis autem positionibus (non bene assignata definitione) non facile disputare ac argumentari, ut utrum in contrarium, an plura? Definitis autem contrariis aliquo modo, facile est ostendere utrum contingit plura eidem esse contraria, an non.49 Eodem autem modo et in aliis definitione indigentibus.50 Videntur autem et in disciplinis quaedam ob definitionis defectum non facile describi, ut et quoniam quae ad latus secat planum linea, similiter dividit et lineam et locum, definitione autem dicta, statim manifestum est quod dicitur.51 Nam eamdem ablationem habent loca et lineae; est autem definitio eius orationis haec.52 Simpliciter autem prima elementorum, positis quidem definitionibus (ut quid linea vel quid circulus), facillimum ostendere, verum non multis ad unumquodque eorum est argumentari, eo quod non sunt multa media; si autem non ponantur principiorum definitiones, difficile, fortasse autem omnino impossibile.53 Similiter autem his et in iis quae sunt circa orationes se habet.54 Non igitur latere oportet, quando difficile argumentabilis est positio, quod passa est aliquid eorum quae dicta sunt, quando autem erit ad dignitatem et propositionem, maior labor disputare quam ad positionem.55 Dubitare autem possit quispiam utrum ponenda sint alia, an non: nam si non ponat, sed poscat et ad illa disputare, maius praecipiet quam quod in principio positum est; si vero ponat, credet ex minus credibilibus.56 Si igitur oportet non difficilius problema facere, ponendum; si autem per notiora syllogizare, non ponendum.57 An discenti quidem non ponendum, nisi notius sit, exercitato vero ponendum, si verum solum videatur? Quare manisfestum quoniam non similiter et interroganti et docenti existimandum esse ponendum.58 Quo pacto igitur interrogare et ordinare oportet, pene sufficiunt quae dicta sunt.
Boethius HOME

bav992.72

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 8, PRIMUM. Loci ad instruendum interrogatem. <<<     >>> III. Loci pro respondente.
monumenta.ch > Boethius > 2

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik