monumenta.ch > Boethius > 4 > 1
>>> Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 8, II. Pro instructione respondentis loci alii.

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 8, CAPUT PRIMUM. Loci ad instruendum interrogatem.

1 Post haec autem de ordine et quonam pacto oportet interrogare, dicendum.2 Oportet autem primum quidem eum qui interrogare debet locum invenire unde sit argumentandum; secundum autem interrogare et ordinare singula apud seipsum; reliquum vero et tertium dicere iam eadem ad alterum.3 Quod autem inveniat locum, similiter philosophi et dialectici consideratio, subinde vero illa ordinare et interrogare, proprium dialectici; ad alterum enim omne quod tale est.4 Philosopho autem et quaerenti per seipsum nihil curae est si vera quidem sint et nota per quae syllogismus, et non ponat ea quae respondet, eo quod propinqua sint illis quae sunt ex principio, et praevideat quod subsecutum est, sed fortasse et studiose aget, quoniam maxime notae et propinquae sunt dignitates, ex illis enim scientifici syllogismi.5 Loci igitur unde oporteat sumere dicti sunt prius.6 De ordine autem et interrogatione dicendum dividendo propositiones quaecunque sumendae sunt ad necessarias, necessariae autem dicuntur per quas syllogismus fit.7 Quae autem ab his sumuntur, quatuor sunt.8 Aut enim gratia inductionis, ut videtur universale, aut ad magnitudinem orationis, aut ad occultationem conclusionis, aut dilucidior fit oratio; praeter has autem nulla est assumenda propositio, sed per has augere et interrogare tentandum.9 Sunt autem quae ad occultationem, certaminis gratia, sed quia omne (quod huiusmodi est) negotium ad alterum est, necesse est et illis uti.10 Necessarias igitur, per quas fit syllogismus, non statim praeordinandum, sed abeundum ad suprema: ut non postulet quis contrariorum eamdem disciplinam, si hoc voluerit sumere, sed oppositorum; posito enim hoc, et quoniam contrariorum eadem disciplina syllogismo colliget, eo quod ex oppositis sunt contraria.11 Si vero illam non ponat per inductionem, sumendum proponenti in particularibus contrariis.12 Nam aut per syllogismum, aut per inductionem necessarias sumendum, aut has quidem inductione, illas autem syllogismo.13 Quaecunque autem valde manifestae sunt, illas quoque oportet praeponere, nam immanifestius est semper in abscessu et inductione quod secuturum est, et simul ipsas necessarias proponere, et qui non potest illo modo, sumere esse paratum, quae vero ad has sumptae sunt, accipiendae quidem illarum gratia.14 Unaquaeque autem earum hoc modo utendum inducentem quidem a singularibus ad universalia, et a notis ad ignota, nota autem magis quae secundum sensum, vel simpliciter, vel multipliciter, vel multitudini.15 Occultantem vero ratiocinatione praecolligere oportet ea per quae syllogismus eius quod ex principio est debet fieri, et haec ut plurimum.16 Erit autem hoc, si quis non solum necessarias, sed et earum (quae ad illas sunt utiles) aliquam syllogizaverit.17 Amplius, conclusiones non dicere, sed postea ratiocinatione colligere subitarias, sic enim longissime abscedet ab ea (quae ex principio) positione; universaliter autem dicendo, sic oportet eum interrogare qui occulte interrogat, ut interrogata omni oratione, et eo dicente conclusionem, quaeratur propter quid; id autem erit maxime per antedictum modum: nam sola ultima dicta conclusione, immanifestum quomodo accidit, eo quod non praevidit respondens ex quibus accidit, non per membra digestis prioribus syllogismis; minime autem per membra digeritur syllogismus conclusione, cum non eius sumptiones ponuntur, sed cum illa sumuntur a quibus syllogismus fit.18 Utile autem et non continua postulata sumere, ex quibus syllogismi, sed vicissim ad aliam et ad aliam conclusionem.19 Nam positis convenientibus iuxta se invicem, magis quod accidit ex ipsis manifestum.20 Oportet autem et definitione sumere (in quibus possibile est) universalem propositionem, non in ipsis, sed in coniugatis.21 Nam decipiunt falsa ratiocinatione seipsos (quando in coniugato sumitur definitio), si non universale concedunt: ut si oportet sumere quod qui irascitur appetit poenam, sumatur autem ira appetitus esse poenae propter apparentem parvipensionem, manifestum autem quoniam hoc sumpto habebimus universale quod praeelegimus; at eis qui in ipsis proponunt saepe accidit ut abnuat respondens, eo quod magis se habeat in ea re instantia, ut quod non omnis qui irascitur appetit poenam, nam parentibus irascimur quidem, non autem poenam appetimus.22 Fortasse autem non vera instantia est, nam a quibusdam sufficiens poena est, tristari solum, et facere poenitere, verumtamen habet aliquid verisimile, ut non videatur irrationabiliter negare propositum, in irae autem definitione, non similiter facile instantiam invenire.23 Praeterea proponere par est, non ut propter ipsum, sed alterius gratia eum qui proponit.24 Nam devitant ea quae ad positionem sunt utilia.25 Simpliciter autem dicendo, quam maxime facere dubium utrum quod proponitur, an oppositum sumere vult.26 Nam dubio existente quidnam ad positionem est utile, magis quod sibi videtur ponunt.27 Amplius per similitudinem interrogare.28 Nam et verisimile, et latet magis universale, ut quod quemadmodum scientia et ignorantia contrariorum eadem, sic et sensus contrariorum idem, aut e converso, postquam sensus idem contrariorum, et scientia; hoc autem est simile inductioni, non tamen idem; nam illic quidem a singularibus universale sumitur, in similibus autem non est quod sumitur universale, sub quo omnia similia sunt.29 Oportet autem et ipsum sibimet quandoque instantiam ferre.30 Nam insuspecte se habent respondentes ad eos qui videntur iuste argumentari.31 Utile autem dicere quod consuetum, et quod dicitur tale.32 Nam pigrescunt quod solitum est dimovere, instantiam non habentes, simul autem et quia utuntur et ipsi talibus, cavent ea dimovere.33 Amplius, non sedule agere, etsi omnino utile sit.34 Nam adversus sedule agentes, magis renituntur.35 Et ut in similitudine proponere quod propter aliud aliquid proponitur, et non propter seipsum, utile ponent magis.36 Amplius, non id proponere quod oportet sumere, sed cui consequens, id est ex necessitate.37 Nam et magis concedunt, eo quod non similiter ex hoc manifestum sit quod consecuturum est, et sumpto hoc, sumptum est et illud.38 Et id ultimo interrogare quod maxime vult sumere.39 Nam maxime prima renuunt, eo quod plurimi interrogantium prima interrogant, circa quae vel maxime student.40 Ad quosdam autem prima quae utilia sunt proponere.41 Nam protervi maxime prima admittunt, nisi omnino manifestum sit quod secuturum est, in fine autem proterviunt.42 Similiter autem et quicunque arbitrantur acuti esse in respondendo, ponentes enim prima, in fine recantant, tanquam nihil acciderit ex iis quae posita sunt; ponunt autem prompte, confidentes habitui, et arbitrantes nihil se esse passuros.43 Amplius, prolongare et interponere quae nihil sunt usui ad orationem, quemadmodum pseudographia utentes.44 Nam cum sint plura, immanifestum in quo falsum sit, quare et occultant quandoque interrogantes, in absconso proponentes ea quae per se proposita non ponerentur; ad occultationem igitur dictis est utendum.
Boethius HOME

bav992.70

>>> Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 8, II. Pro instructione respondentis loci alii.
monumenta.ch > Boethius > 4 > 1

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik