monumenta.ch > Boethius > 2 > 3
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 7, II. De eadem definitione loci alii. <<<
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 7, CAPUT III. De constructione et destructione praedicatorum loci.
1 Quoniam autem difficilius est construere quam destruere terminum, ex iis quae postea dicentur, manifestum.2 Nam nosse ipsum, et sumere ab interrogantibus huiusmodi propositiones non facile, ut quod eorum quae sunt in assignata oratione hoc quidem genus, illud autem differentia, et quod in eo quid est, genus et differentiae praedicantur.3 Sine his vero impossibile est definitionis syllogismum fieri, nam si quaedam et alia in eo quod quid est de re praedicant, incertum utrumne, quae dicta est, an alia eius definitio est, eo quod definitio est oratio quod est indicans.4 Manifestum autem et etiam ex his, nam facilius unum concludere quam multa, interimenti quidem sufficit ad unum disserere.5 Unum enim quodcumque sit, destruentes, interempturi sumus terminum; at construenti, omnia necesse est construere quod insint, quae in termino sunt.6 Amplius, construenti quidem universaliter statuendum syllogismum (nam oportet de omni, de quo nomen, praedicari et terminum, et etiam adhuc converti de quo orationem et nomen, si debeat proprius esse assignatus terminus), destruenti vero non necesse ostendere universaliter: sufficit enim ostendere quod de quopiam eorum quae sub nomine sunt oratio non verificatur, et tametsi universale oporteat destruere, non tamen converti necessarium et in destruendo; nam sufficit destruenti universale, ostendere quod de aliquo eorum de quibus nomen praedicatur oratio non praedicatur, at e converso non necessarium ut ostendatur, quod de quibus oratio non praedicatur, neque nomen praedicetur.7 Amplius etiam, si omni ei inest quod sub nomine est, at non soli, interempta est definitio: similiter autem et circa proprium et genus se habet.8 In utrisque enim destruere quam construere facilius est.9 De proprio quidem manifestum, ex iis quae dicta sunt, nam ut plurimum in complexione proprium assignatur, quare destruere quidem est, unum interimenti, construenti autem, omnia ratiocinatione colligere necesse est.10 Pene autem et reliqua omnia quaecunque ad definitionem et ad proprium conveniet dici, nam et omni oportet quod sub nomine est, construenti monstrare quoniam inest, destruenti autem sufficit ostendere uni non inesse; si vero et omni inest, at non soli, etiam si destructum fit, perinde ac et in definitione dicebatur.11 De genere autem, quoniam construere quidem necesse est uno modo, qui omni ostendit inesse, destruenti autem dupliciter, nam sive nulli, sive alicui ostensum sit non inesse, interemptum est quod in principio.12 Item construenti quidem non sufficit quoniam inest ostendere, sed et quoniam ut genus inest ostendendum, destruenti autem sufficit ostendere non inesse, vel alicui, vel nulli.13 Videtur autem, quemadmodum in aliis, corrumpere quam facere facilius, sic et in his, destruere quam construere.14 In accidente vero universale quidem facilius destruere quam construere.15 Nam construenti quidem ostendendum quoniam omni, destruenti autem sufficit ostendere uni non inesse.16 Particulare vero e converso, nam facilius construere quam destruere.17 Construenti enim sat est ostendere alicui inesse, destruenti autem ostendendum quoniam nulli inest.18 Manifestum autem qua de causa omnium facillimum est terminum destruere.19 Plurima enim sunt ipso data multorum dictorum, ex pluribus autem citius fit syllogismus, nam verisimile in multis magis quam in paucis peccatum fieri.20 Amplius, ad terminum quidem contingit, et per alia argumentari (sive enim non propria sit definitio, sive non genus quod assignatur, sive non inest aliquod eorum quae sunt in definitione, interempta fit definitio), ad alia autem neque ea quae ex terminis, neque alia contingit omnia argumentari, sola enim ea quae ad accidens, communia sunt omnibus praedictis.21 Inesse enim oportet unumquodque eorum quae dicta sunt; si autem non ut proprium inest genus, nondum interemptum est genus.22 Similiter autem et proprium non necessarium ut genus inesse, neque accidens ut genus aut proprium, sed inesse tantum; quare non possibile ex aliis ad alia argumentari, nisi in definitione solum.23 Manifestum igitur quoniam facillimum omnium est, terminum interimere, construere autem difficillimum, nam et illa oportet omnia ratiocinatione colligere, et quod insunt quae dicta sunt, et quod genus quod assignatum est, quodque propria definitio, et adhuc praeter haec quod indicat quid est esse oratio, et haec probe oportet fecisse.24 Aliorum autem proprium maxime huiusmodi.25 Nam interimere quidem facilius, eo quod ex pluribus plerumque fit.26 Construere autem difficillimum, quoniam multa oportet astruere, et adhuc quoniam soli inest, et quoniam conversim praedicatur de re.27 Facillimum autem omnium construere accidens.28 Nam in aliis quidem non solum inesse, sed et quoniam sic inest ostendendum, in accidente vero quoniam inest duntaxat, sufficit ostendere.29 Destruere autem difficillimum est accidens, quia quam paucissima in eo data sunt, non enim consignificat in accidente quomodo inest.30 Quare in aliis quidem dupliciter interimere contingit, vel ostendendo quod non inest, vel quod non sic inest; in accidente vero non contingit interimere nisi ostendendo quod non inest.31 Loci per quos copiosi erimus ad singula quaeque problematum argumentari, fere sufficienter annumerati sunt.
Boethius HOME
bav992.68
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 7, II. De eadem definitione loci alii. <<<
monumenta.ch > Boethius > 2 > 3
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik