monumenta.ch > Boethius > 2
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 7, PRIMUM. De eodem et diverso loci. <<< >>> III. De constructione et destructione praedicatorum loci.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 7, CAPUT II. De eadem definitione loci alii.
1 Palam autem ex iis quae dicta sunt, quoniam omnes qui ad idem sunt destructivi loci, et ad terminum utiles sunt, quemadmodum prius dictum est.2 Nam si non idem indicet et nomen et oratio, manifestum quoniam non erit definitio assignata oratio.3 Constructivorum autem locorum nullus utilis ad terminum.4 Non enim sufficit ostendere idem quod sub oratione et nomine est ad construendum quoniam definitio, sed et alia oportet omnia habere (quae praecepta sunt) definitionem; interimere igitur definitionem sic et per haec semper tentandum.5 Si autem construere volumus, primum quidem scire oportet quoniam nullus vel pauci disputantium terminum syllogismo colligunt, sed omnes principium quod tale est accipiunt, ut qui circa geometriam, et numeros, et alias huiusmodi disciplinas.6 Deinde quoniam exacte quidem alterius est negotii assignare, et quid est terminus, et quomodo definire oportet.7 Nunc autem, quantum sufficit ad praesentem utilitatem, tantum solum dicendum quoniam possibile fieri definitionis, et eius quod quid est, esse syllogismum.8 Nam si terminus est oratio quae quid est esse rei indicat, et oportet ea quae in termino ponuntur, in eo quod quid est de re sola praedicari, praedicantur autem sola in eo quod quid est, genera et differentiae.9 Manifestum quoniam si quis sumat ea quae solum de re in eo quod quid est praedicari oportet, quod haec habens oratio, terminus ex necessitate erit, non enim contingit aliud esse terminum, eo quod nihil aliud in eo quod quid est de re praedicatur; quod igitur possibile est ex termino syllogismum fieri manifestum.10 Ex quibus autem oportet construere, determinatum est quidem in aliis diligentius, ad propositam autem methodum iidem loci utiles.11 Inspiciendum enim in contrariis et in aliis oppositis, et totas orationes, et secundum partem consideranti.12 Nam si opposita oppositae, et eam (quae dicta est) propositi necesse est esse.13 Quoniam autem contrariorum plures complexiones, sumenda est ex contrariis qualiscunque maxime apparebit contraria definitio; totas igitur definitiones, quemadmodum dictum est, considerandum.14 Secundum partem autem hoc pacto, primum quidem quoniam assignatum genus recte assignatum est.15 Nam si contrarium in contrario, propositum autem non est in eodem, manifestum quoniam in contrario erit, eo quod necesse est contraria in eodem genere vel in contrariis generibus esse.16 Et differentias quidem contrarias de contrariis arbitramur praedicari, ut de albo et nigro: nam illud quidem disgregativum, hoc autem congregativum visus; quare si de contrario contrariae praedicantur, de proposito quae assignatae sunt praedicabuntur; quapropter quia et genus et differentiae recte assignata sunt, manifestum quoniam definitio erit quae assignata est.17 An non necessarium est de contrariis differentias praedicari, nisi in eodem genere sint contraria? quorum autem genera sunt contraria, nihil prohibet eamdem differentiam de utrisque dici, ut de iustitia et iniustitia: nam illa quidem virtus, haec autem vitium animae.18 Quare id quod est anima, differentia de utrisque dicitur, eo quod et corporis est virtus et vitium; sed hoc verum quod contrariorum, aut contrariae, aut eaedem differentiae sunt; si ergo de contrario contraria praedicatur, de hoc autem non, manifestum quoniam quae dicta est de hoc praedicabitur.19 Universaliter autem dicendo, si definitio est ex genere et differentiis, si sit contrarii definitio manifesta, et quae propositi definitio manifesta erit.20 Nam quoniam contrarium in eodem genere, vel in contrario, similiter autem et differentiae aut contrariae de contrariis, aut eaedem praedicantur, dilucidum quoniam de proposito, aut idem genus praedicabitur quod de contrario; differentiae autem contrariae, vel omnes, vel aliquae; reliquae autem eaedem aut contra, differentiae quidem eaedem, genera vero contraria, aut ambo contraria, et genera et differentiae: nam eadem esse ambo non contingit; si autem secus, definitio eadem contrariorum erit.21 Amplius, ex casibus et coniugatis.22 Necesse est enim consequi genera generibus, et terminos terminis, ut si oblivio est scientiae amissio, et oblivisci amittere scientiam erit, et oblitum esse amisisse scientiam.23 Uno igitur quolibet eorum quae dicta sunt confesso, necesse est et reliqua confiteri.24 Similiter autem et si corruptio dissolutio substantiae, et corrumpere dissolvere substantiam, et corruptive dissolutive, si corruptivum dissolutivum substantiae, et corruptio substantiae dissolutio.25 Similiter autem et in aliis.26 Quare uno quovis sumpto, et reliqua omnia confiteantur oportet.27 Et ex similiter se habentibus ad invicem.28 Nam si salubre est effectivum sanitatis, et habile effectivum bonae habitudinis erit, et adiutivum effectivum boni: nam similiter unumquodque eorum quae dicta sunt ad suum finem se habet; quare si unius eorum definitio est effectivum esse finis, et reliquorum cuiusque sic erit definitio.29 Amplius, ex eo quod est magis et similiter, quod est similiter, quoties contingit construere duas ad duo comparantem.30 Ut si magis haec huius quam ista istius definitio, ista autem quae minus, definitio est, et haec quae magis, et si similiter haec huius, et ista istius, si altera alterius, et reliqua reliquae.31 Una autem definitio ad duo comparata, aut duabus definitionibus ad unum, neutiquam utilis ea quae ex magis est consideratio.32 Nam neque unam duorum, neque duas eiusdem definitiones possibile est esse.33 Sunt autem opportunissimi locorum, et qui nunc dicti sunt, et qui ex casibus, et qui ex coniugatis, quocirca et oportet maxime detinere et promptos habere hos.34 Utilissimi enim ad plurima.35 Aliorum autem hi qui maxime sunt communes.36 Nam illi maxime reliquorum efficacissimi, ut inspicere in singularibus, et in speciebus considerare, si conveniat definitio, eo quod univoca species est; est autem utilis hic locus ad eos qui ponunt ideas esse, quemadmodum prius dictum est.37 Amplius, si per metaphoram dixit nomen, vel idem de eodem praedicavit ut diversum, et si quis alius communis et efficax locorum, illo utendum.
Boethius HOME
bav992.67
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 7, PRIMUM. De eodem et diverso loci. <<< >>> III. De constructione et destructione praedicatorum loci.
monumenta.ch > Boethius > 2
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik