monumenta.ch > Boethius > 1 > 1 > 1
>>> Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 7, II. De eadem definitione loci alii.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 7, CAPUT PRIMUM. De eodem et diverso loci.
1 Utrum autem idem an diversum secundum propriissimum eorum (qui dicti sunt de eodem) modorum, dicendum (dicebatur autem propriissime idem, quod numero unum), considerandum autem ex casibus, et coniugatis, et oppositis.2 Nam si iustitia idem est fortitudini, et iustus forti, et iuste fortiter, similiter autem et in oppositis.3 Nam si haec eadem, et opposita his, eadem secundum quamlibet dictarum oppositionum.4 Nihil enim differt hoc vel hoc modo oppositum sumere, eo quod idem est.5 Rursum ex effectivis et corruptivis, et generationibus et corruptionibus, et omnino ex iis quae similiter se habent alterum ad alterum.6 Nam quaecunque simpliciter eadem, etiam generationes eorum et corruptiones eaedem, et effectiva et corruptiva.7 Considerandum autem et quorum alterum maxime dicitur quodvis esse, si et alterum ipsorum secundum idem maxime dicitur.8 Sicut Xenocrates beatam vitam et studiosam assignavit eamdem, eo quod omnium vitarum maxime eligenda studiosa et beata, unum enim maxime eligendum et maximum.9 Similiter et in aliis huiusmodi.10 Oportet autem utrumque unum numero esse, quod dicitur maximum et maxime eligendum; si autem non, non erit ostensum quod idem.11 Non necessarium enim, si fortissimi Graecorum sunt Peloponnesii et Lacedaemonii, eosdem esse Peloponnesios Lacedaemoniis, eo quod non unus numero Peloponnesius et Lacedaemonius, sed contineri quidem alterum ab altero necessarium, ut Lacedaemonii a Peloponnesiis; si autem non, accidet seipsis invicem esse meliores, si non continentur alteri ab alteris: necesse est enim Peloponnesios meliores esse quam Lacedaemonios, si non continentur alteri ab alteris, nam omnibus reliquis sunt meliores.12 Similiter autem et Lacedaemonios necesse est meliores esse Poloponnesiis, nam et isti omnibus caeteris sunt meliores, quare se invicem meliores fiunt.13 Manifestum ergo quoniam unum numero esse oportet, quod optimum et maximum dicitur, si debeat quod idem sint ostendi.14 Propter quod Xenocrates non idem assignavit: non enim uno numero beata et studiosa vita, quapropter non necessarium eamdem esse, eo quod ambae maxime eligendae, sed altera sub altera.15 Rursum considerandum si cui alterum idem, et alterum.16 Nam si non sunt ambo eidem eadem, manifestum quoniam nec sibi invicem.17 Amplius autem ex iis quae his accidunt, et quibus haec accidunt, considerandum.18 Nam quaecunque alteri accidunt, et alteri oportet accidere, et quibus alterum eorum accidit, et alterum eorum oportet accidere; si autem aliquid eorum dissonet, dilucidum quoniam non eadem.19 Videndum autem et si non in uno genere praedicamenti utraque, sed hoc quidem quale, illud autem quantum, vel ad aliquid indicet.20 Rursum, si genus utrisque non idem, sed hoc quidem bonum, illud autem malum, aut hoc quidem virtus, illud autem scientia.21 Aut si genus quidem idem, differentiae autem non eaedem de utroque praedicantur, sed de hoc quidem quoniam contemplativa scientia, de illo autem quoniam activa; similiter autem et in aliis.22 Amplius autem ex magis, si hoc quidem suscipit magis, illud autem non, aut si ambo suscipiunt quidem, non simul autem.23 Ut qui magis amat, non magis concupiscit venerem, quare non idem amor et concupiscentia veneris.24 Amplius ex appositione, si eidem utrumque appositum, non facit idem totum.25 Aut si eodem ab utroque sublato, quod relinquitur est alterum.26 Ut si duplum dimidii et multiplum dimidii idem dixerit esse: sublato enim ab utroque dimidio, reliqua idem oporteret indicare; non indicant autem, nam duplum et multiplum non eadem significant.27 Considerandum autem non solum si iam aliquid accidit impossibile per positionem, sed et si possibile sit ex suppositione existere.28 Quemadmodum iis qui vacuum et plenum aere idem dicunt esse; nam manifestum quoniam si exeat aer, vacuum quidem non minus, sed magis erit, plenum autem aere non amplius erit; quare supposito aliquo sine vero, sive falso (nihil enim refert), si alterum interimitur, alterum autem non, profecto non idem sunt.29 Universaliter autem dicendo ex iis quae quovis modo de utroque praedicantur, et de quibus haec praedicantur, considerandum si alicubi dissonent.30 Nam quaecunque de altero praedicantur, et de altero praedicari oportet, et de quibus alterum praedicatur, et alterum praedicari oportet.31 Amplius, quia multipliciter idem dicitur, considerandum si secundum alium aliquem modum eadem sunt.32 Nam specie vel genere eadem, non necesse est numero eadem esse; consideramus autem utrum sic eadem, an non sic.33 Amplius, si potest alterum sine altero esse, non erit enim idem ad idem.34 Igitur loci tot dicuntur.
Boethius HOME
bav992.66
>>> Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 7, II. De eadem definitione loci alii.
monumenta.ch > Boethius > 1 > 1 > 1
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik