monumenta.ch > Boethius > 5 > 5 > 4 > 6
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 6, V. De definitione loci alii. <<<
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 6, CAPUT VI. De definitione loci alii.
1 Considerandum autem est et si is qui alicuius definitionem assignavit, aut haec, aut quod est ex his, aut hoc cum illo definivit.2 Nam si haec quidem, accidet utrisque et neutri inesse, ut si iustitiam, temperantiam et fortitudinem definiverit; nam si sint duo, uterque autem alterum habeat, utrique iusti erunt, et neuter, eo quod utrique quidem habent iustitiam, uterque autem non habet.3 Si autem nondum quod dictum est admodum absurdum videtur, eo quod et in aliis accidat huiusmodi (nihil enim prohibet utrosque habere unam, cum neuter habeat), attamen contraria inesse eidem, omnino absurdum videbitur esse.4 Accidet autem hoc, si hic quidem ipsorum temperantiam et timiditatem habet, ille autem fortitudinem et prodigalitatem, nam utrique et iustitiam et iniustitiam habent.5 Nam si iustitia, temperantia et fortitudo est, et iniustitia timiditas et prodigalitas erit, et omnino quaecunque ad argumentandum idonea quod non idem sunt et partes et totum, omnia utilia ad id quod dictum est; videtur autem qui sic definit partes, toti easdem dicere esse.6 Maxime autem accommodatae fiunt orationes, in quibuscunque manifesta partium est compositio, quemadmodum in domo et in caeteris talibus; manifestum enim quoniam cum sint partes, nihil prohibet totum non esse, quare non idem partes toti.7 Si autem non haec, sed quod ex his est, dixit id esse quod definitur, primum quidem considerandum si non natum est quidpiam unum fieri ex iis quae dicta sunt.8 Quaedam enim sic se habent ad invicem, ut nihil ex eis unum quidpiam fiat, ut linea et numerus.9 Amplius, si definitum quidem in uno aliquo natum est primo fieri, ex quibus autem dixit ipsum esse, non in uno primo nata sunt fieri, sed utrumque in utroque.10 Nam manifestum quoniam non erit ex iis illud; in quibus enim partes, et totum necesse est inesse; quare non in uno totum primo esse, sed in pluribus.11 Si autem et partes et totum in uno aliquo primo, considerandum si non in eodem, sed in altero totum, et in altero partes.12 Nam in quo totum, in illo et partes esse videntur.13 Rursum, si cum toto corrumpuntur partes.14 E converso enim oportet accidere, partibus corruptis, totum corrumpi; toto vero corrupto, non necesse est et partes corrumpi.15 Aut si totum quidem bonum vel malum, partes autem neutrae; aut e converso, partes quidem bonae vel malae, totum autem neutrum.16 Nam neque ex neutris possibile bonum quidpiam vel malum fieri, neque ex bonis vel malis neutrum.17 Aut si magis quidem alterum bonum quam alterum malum, quod autem ex his, non magis bonum quam malum, ut si imprudentia ex fortitudine et falsa opinione; magis enim bonum fortitudo quam malum falsa opinio.18 Oportet ergo et quod ex his est sequi illud quod magis est, et esse vel simpliciter bonum, vel magis bonum quam malum.19 An hoc quidem non necessarium, nisi utrumque sit per se bonum vel malum? multa enim effectivorum per se quidem non sunt bona, mixta autem quibusdam fiunt bona, aut e converso utrumque quidem bonum, mixta autem malum vel neutrum.20 Maxime autem manifestum quod nunc dictum est in salubribus et morbificis, nam quaedam medicamentorum sic se habent, ut utrumque quidem sit bonum, si autem utraque dentur mixta, malum.21 Rursum, si quod ex meliore et peiore est, non est totum peiore quidem melius, meliore autem peius.22 An neque hoc necessarium, nisi per se sint ex quibus componitur, bona? nam in iis quae non per se sunt bona, nihil prohibet totum non fieri bonum, ut in iis quae modo dicta sunt.23 Amplius, si cognomine est totum alteri.24 Non oportet enim, ut neque in syllabis: nulli enim elementorum ex quibus componitur syllaba cognominis est.25 Amplius, si non dixit modum compositionis.26 Non enim sufficiens est ad cognoscendum quod dicat ex his: nam non quod ex his, sed quod sic ex his, est cuiusque compositorum substantia, ut in domo; non enim si quolibet modo componantur haec, domus est.27 Si autem hoc cum illo assignavit, primum quidem dicendum quod cum hoc illo aut hoc et illud dicitur, aut quod ex illis.28 Nam qui dicit mel cum aqua; vel mel et aquam dicit, vel quod ex melle et aqua, quare si cuilibet eorum quae dicta sunt idem confitebitur esse hoc cum illo, eadem conveniet dicere quae quidem ad utrumque horum prius dicta sunt.29 Amplius, dividenti quoties dicitur alterum cum altero, considerandum si nullo modo hoc cum illo: ut si dicitur alterum cum altero, aut ut in aliquo eodem susceptivo, ut iustitia et fortitudo in anima, aut in loco eodem, aut in tempore eodem, nullo autem modo verum sit quod dictum est in his, manifestum est quoniam nullius erit assignata definitio, eo quod nullo modo hoc cum illo est.30 Si autem diviso quoties dicitur alterum cum altero, verum erit in eodem tempore utrumque esse, considerandum si contingit non ad eumdem utrumque dici finem: ut si fortitudinem definivit audaciam cum recta intelligentia, contingit enim audaciam quidem habere spoliandi, rectam autem intelligentiam circa salubria, sed nondum fortis qui in eodem tempore, cum illo hoc habet.31 Amplius, si et ad idem ambo dicuntur, ut ad medicativa.32 Nihil enim prohibet et audaciam quamdam, et rectam intelligentiam habere ad medicativa, attamen nec sic fortis qui hoc cum illo habet; neque enim ad alterum eorum utrumque oportet dici, neque ad idem quodcunque sit, sed ad fortitudinis finem, ut ad praeliorum pericula, aut si quid magis est illius finis.33 Quaedam autem sic assignatorum nullo modo sub dictam cadunt divisionem, ut si ira tristitia est cum opinione parvipendendi: nam quod propter huiusmodi opinionem tristitia fit, hoc vult indicare; propter hoc autem fieri aliquid, non est idem ei quod est hoc quidem cum illo esse secundum ullum dictorum modorum.34 Rursum, si horum compositionem dixit totum: ut animae et corporis compositionem animal.35 Primum quidem considerandum si non dixit qualis compositio; ut si carnem definiens, aut os, ignis et aeris et terrae dixit compositionem.36 Non enim sufficit compositionem dicere, sed quae et qualis determinandum.37 Non enim quolibet modo compositis his caro fit, sed sic quidem compositis caro, sic vero os.38 Videtur autem neque esse omnino compositioni idem neutrum eorum quae dicta sunt, nam compositioni omni dissolutio contraria, dictorum autem neutri, nihil.39 Amplius, si similiter est verisimile omne compositum compositionem esse, vel nullum; animalium autem unumquodque cum sit compositum, non est compositio, neque profecto aliorum compositorum ullum compositio erit.40 Rursum, si similiter in aliquo nata sunt esse contraria, definivit autem per alterum, manifestum quoniam non definivit.41 Si autem non ita est, plures accidet eiusdem definitiones esse; quid enim magis qui per hoc quam qui per alterum definiens dixit? eo quod similiter utraque nata sunt fieri in eodem.42 Talis autem animae est definitio, siquidem est substantia disciplinae susceptiva, nam similiter et ignorantiae est susceptiva.43 Oportet autem si non ad totam habeat aliquis argumentari definitionem, eo quod non nota sit tota, ad aliquam partium argumentari si sit nota, et non bene assignata appareat, nam parte interempta, et tota definitio interimitur.44 Quaecunque autem obscurae sunt definitionum emendanti et conformanti ad manifestandum aliquid et habendum argumentum, sic considerandum.45 Necesse est enim respondentem aut suscipere quod sumptum est ab interrogante, aut eumdem declarare quid temere est ostensum a definitione.46 Amplius, quemadmodum in congregationibus solent legem inducere, et si sit melior quae inducitur, interimit anteriorem, sic et in definitionibus faciendum, et definitio alia ferenda.47 Nam si apparet melior, et magis manifestum quod definitur, perspicuum quoniam interempta erit quae posita est, eo quod non sunt eiusdem plures definitiones.48 Ad omnes autem definitiones non minimum elementum ad seipsum, solerter definire propositum, aut apte dictum terminum assumere.49 Necesse est enim veluti ad exemplar considerantem, et quod minus est iis quae oportet habere definitionem, et quod appositum est superflue, inspicere, ut magis argumentis abundemus.50 Quae igitur circa definitiones sunt, in tantum dicta sunt.
Boethius HOME
bav992.63
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 6, V. De definitione loci alii. <<<
monumenta.ch > Boethius > 5 > 5 > 4 > 6
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik