monumenta.ch > Boethius > 5 > 5
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 6, IV. De definitione loci alii. <<<     >>> VI. De definitione loci alii.

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 6, CAPUT V. De definitione loci alii.

1 Amplius, si eorum quae secundum aequivocationem dicuntur, unam definitionem omnium communem assignavit.2 Univoca enim, quorum una est secundum nomen oratio; quare nullius eorum quae sub nomine sunt, assignatus est terminus, eo quod similiter ad omne, aequivocum adaptatur.3 Passus autem hoc est, et Dionysii vitae terminus, siquidem ea motus est generi nutriendi naturaliter inserviens, nihil enim hoc magis animalibus quam plantis inest; vita autem non secundum unam speciem videtur dici, sed altera quidem animalibus, altera plantis inest.4 Contingit igitur et secundum electionem sic assignare terminum, ac si univoca, et secundum unam speciem omnis vita diceretur.5 Nihil autem prohibet et eum qui conspicit aequivocationem, et alterius vult definitionem assignare, latere non propriam, sed communem utrisque orationem assignare, sed nihil minus si utrovis modo fecerit, peccavit.6 Postquam autem quaedam latent aequivocorum, interroganti quidem ut univocis utendum.7 Nam non adaptabitur alterius terminus ad alterum, quare videbitur non distinguendum hoc pacto, oportet enim in omne univocum adaptari, eidem autem respondenti, distinguendum est.8 Quoniam autem quidam respondentium univocum quidem dicunt esse aequivocum, quando non accommodatur ad omne assignata oratio, aequivocum autem univocum, etiamsi ad utrumque accommodetur, praeconfessione utendum pro talibus, aut praecolligendum quod aequivocum, vel univocum, aut utrumque fuerit.9 Magis enim concedunt non praevidentes, quod futurum est ut accidat.10 Si autem non facta confessione dixerit aliquis univocum aequivocum esse, eo quod non accommodetur et in hoc assignata oratio, considerandum si huius oratio accommodatur et ad reliqua.11 Nam manifestum quoniam univocum erit reliquis; si autem non, plures erunt definitiones reliquis: nam duae secundum nomen orationes accommodabuntur ad eamdem, quae prior assignata est, et quae posterior.12 Rursum si quis definiens aliquid eorum quae multipliciter dicuntur, et oratio non accommodatur ad omnia, et quia aequivocum esse non concedat, nomen etiam dicat non ad omnia accommodari, quoniam nec oratio, dicendum ad eiusmodi, quod nominatione quidem oportet uti quae tradita est, et quae sequitur, et non dimovere quae talia sunt, tametsi nonnulla dicenda non sint similiter multitudini.13 Si autem alicuius complexorum assignetur terminus, considerandum est auferendo alterius eorum quae complectuntur orationem, si est et reliqua reliqui.14 Nam si non, manifestum quoniam neque tota totius: ut si quispiam definivit lineam finalem rectam, finem plani habentis fines, cuius medium superadditur finibus, si finalis lineae oratio est, finis plani habentis fines, rectae oportet esse reliquum, cuius medium superadditur finibus; sed infinita neque medium neque fines habet, recta autem est; quare non est reliqua reliqui oratio.15 Amplius, si cum sit compositum quod definitur, aequimembris oratio assignetur definitio.16 Aequimembris autem dicitur oratio esse quando quot fuerint composita, tot et in oratione nomina et verba fuerint: necesse est enim in talibus ipsorum nominum commutationem fieri aut omnium aut aliquorum, eo quod nihil plura nunc quam prius nomina dicta sunt; verum oportet eum qui definit, orationem pro nominibus assignare, maxime quidem omnibus, quod si non, at saltem in plurimis.17 Sic enim et in simplicibus qui nomen commutat, non definiturus est: ut pro tunica vestem.18 Amplius autem maius peccatum, si et per ignotiora nomina commutationem fecerit: ut pro homine albo, terrigenam candentem; neque enim definivit, cum minus sit clarum quod sic dicitur.19 Considerandum autem et si per commutationem nominum, non idem iam significat.20 Ut qui contemplativam scientiam, opinionem contemplativam dixit; nam opinio scientiae non idem (at oportet, si debet, et totum idem esse); nam contemplativum quidem commune in utrisque orationibus est, reliquum vero differens.21 Amplius, si alterius nominum commutationem faciens, non differentiae, sed generis commutationem fecit: ut in eo quod nuper dictum est, ignotius enim contemplativa quam scientia: nam hoc quidem genus, illud autem differentia, omnibus autem notius genus, nam communis; quare non generis, sed differentiae oportebat commutationem fieri, eo quod ignotior est.22 An haec quidem ridicula reprehensio? nihil enim prohibet differentiam quidem notissimo nomine dici, genus autem non.23 Sic autem rebus se habentibus manifestum quoniam generis, et non differentiae secundum nomen commutatio facienda; si autem non nomen pro nomine, sed orationem pro nomine commutat, manifestum quoniam differentiae magis quam generis definitio assignanda est, eo quod cognoscendi gratia definitio assignatur, nam minus differentia quam genus nota.24 Si autem differentiae terminum assignavit, considerandum si et alicuius alius communis est assignatus terminus: ut cum imparem numerum, numerum medium habentem dixerit, determinandum est quo pacto medium habentem: nam numerus quidem communis in utrisque orationibus est.25 Imparis autem coassumpta est oratio; habent autem et linea et corpus medium, cum non sint imparia, quare non utique erit definitio haec imparis.26 Si autem multipliciter dicitur medium habens, determinandum quomodo medium habens, alioqui reprehensio erit, aut syllogismus, quod non definivit.27 Rursum si id cuius quidem orationem assignavit est eorum quae sunt, quod autem sub oratione, non eorum quae sunt: ut si album quispiam definivit colorem igni permixtum, impossibile enim incorporeum corpori permisceri; quare non erit color igni permixtus, attamen album est.28 Amplius, quicunque non dividunt in iis quae sunt ad aliquid ad quod dicitur, sed in pluribus comprehendentes dicunt, aut omnino, aut in aliquo falsum dicunt: ut si quis medicinam disciplinam entis dixit.29 Nam si nullius entium medicina est disciplina, manifestum quoniam tota oratio mendax est; si autem alicuius quidem, alicuius autem non, in aliquo mendax: nam oportet de omni, siquidem per se, et non secundum accidens entis esse dicitur, quemadmodum in aliis se habent ea quae ad aliquid sunt, nam omne disciplinatum ad disciplinam dicitur.30 Similiter autem et in aliis, eo quod convertuntur omnia ad aliquid.31 Omne enim disciplinatum, ad aliquid.32 Caeterum si is (qui non per se, sed secundum accidens assignationem fecit) recte assignavit, non ad unum, sed ad plura unumquodque eorum quae ad aliquid dicuntur, assignavit, nihil enim prohibet idem, et ens, et album, et bonum esse; quare qui ad quodlibet horum assignavit, recte assignavit, siquidem is qui secundum accidens assignavit, recte assignavit.33 Praeterea autem impossibile est huiusmodi orationem propriam assignati esse, nam non solum medicina, sed plures aliarum disciplinarum ad ens dicuntur: quare una quaeque entis disciplina erit; manifestum igitur quoniam talis nullius est disciplinae definitio, propriam enim et non communem oportet definitionem esse.34 Quandoque autem definiunt non rem, sed rem bene se habentem aut perfectam.35 Talis autem et rhetoris et furis terminus, si sit rhetor quidem, qui potest quod in unoquoque est verisimile considerare, et nihil praetermittere; fur autem qui clam sumit: perspicuum enim quoniam cum talis uterque, hic quidem bonus rhetor, ille autem bonus fur erit: non enim qui clam sumit, sed qui vult clam sumere fur est.36 Rursum si quod propter se eligendum est, ut activum vel effectivum, vel quolibet modo propter aliud eligendum assignavit: ut qui iustitiam legum conservativam dixit, aut sapientiam effectivam felicitatis: nam conservativum et effectivum eorum sunt quae propter aliud eliguntur.37 An nihil quidem prohibet quod propter se eligendum est, et propter aliud esse eligendum; attamen nihil minus peccavit qui sic definivit quod propter se est eligendum: nam unicuique optimum, in substantia maxime, melius autem quod propter se eligendum, quam quod propter aliud; quare id et definitionem oportebit magis significare.
Boethius HOME

bav992.61

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 6, IV. De definitione loci alii. <<<     >>> VI. De definitione loci alii.
monumenta.ch > Boethius > 5 > 5

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik