monumenta.ch > Boethius > 2 > 4
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 6, III. De definitione loci alii. <<<     >>> V. De definitione loci alii.

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 6, CAPUT IV. De definitione loci alii.

1 Si autem sit ad aliquid quod definitur, aut per se, aut secundum genus, considerandum si non dictum est in definitione ad quod dicitur, aut secundum ipsum, aut secundum genus.2 Ut si scientiam definivit opinionem indissuasibilem, aut etiam voluntatem, appetitum sine tristitia: omnis enim eius quod est ad aliquid, substantia ad alterum, eo quod idem sit unicuique eorum quae sunt ad aliquid esse, idipsum quod est ad aliquid quodam modo se habere.3 Oportebat igitur scientiam dicere opinionem scibilis, et voluntatem appetitum boni.4 Similiter autem et si grammaticen definivit scientiam litterarum, oportebat enim aut ad quod ipsum dicitur, aut ad quod forte genus dicitur, in definitione assignari.5 Aut si cum quidpiam ad aliquid dicitur, non assignavit ad finem.6 Finis autem in unoquoque est quod optimum est, aut cuius gratia alia sunt; dicendum igitur aut optimum, aut ultimum, ut concupiscentiam non delectabilis, sed delectationis, nam propter hanc, et delectabile eligimus.7 Considerandum et si generatio est ad quod assignavit, vel actus.8 Nihil enim talium finis, nam magis quod est egisse et generasse finis; quam fieri et agere.9 An non in omnibus verum huiusmodi? pene enim plurimi delectari magis volunt quam destitisse delectari; quare agere magis finem quis statuat quam egisse.10 Rursum in quibusdam si non determinavit quanti, vel qualis, vel ubi, vel secundum alias differentias: ut ambitiosus, et qualis, et quanti appetens est honoris, nam omnes appetunt honorem; quare non sufficit ambitiosum dicere qui appetit honorem, sed addere oportet dictas differentias.11 Similiter autem et avarus, quantas appetit pecunias; aut intemperans, circa quales voluptates: non enim qui a qualibet voluptate tenetur, intemperans dicitur, sed qui ab aliqua.12 Aut rursum, qui definivit noctem umbram terrae, aut succussionem motum terrae, aut nubem densitatem aeris, aut ventum motum aeris, addendum enim quanti et qualis, ubi et a quo.13 Similiter autem et in caeteris huiusmodi, nam omittens differentiam quamlibet, non dicit quid est esse, oportet autem semper ad id quo indiget argumentari.14 Non enim quolibet modo terra mota, neque quantacunque successio erit; similiter autem neque aere quolibet modo, neque quantocunque moto, ventus erit.15 Amplius in appetitibus, si non apponitur quod apparet, et in quibuslibet aliis congruit, ut quoniam voluntas appetitus boni, concupiscentia autem appetitus delectationis, sed non apparentis boni vel delectationis, plerumque enim latet appetentes, quoniam bonum aut delectabile est, quare non necessarium bonum vel delectabile esse, sed apparens solum; oportebat ergo sic et assignationem facere.16 Si autem et assignavit quod dictum est, in ipsas species ducendum eum qui ponit ideas esse.17 Non enim est idea ullius apparentis, ipsa autem species ad ipsam speciem videtur dici, ut ipsa concupiscentia ipsius delectationis, et ipsa voluntas ipsius boni.18 Apparentis igitur boni non erit ipsa voluntas, neque apparentis delectationis ipsa concupiscentia: absurdum enim est esse ipsum apparens bonum vel delectabile.19 Amplius, si sit quidem habitus definitio, considerandum in habente, si quidem habentis, in habitu.20 Similiter autem et in caeteris talibus: ut si delectatio est iuvantia, et delectabile iuvabile.21 Universaliter autem dicendo, in huiusmodi definitionibus, quodammodo, uno plura accidit eum qui definit definire.22 Nam qui scientiam definivit, quodammodo et ignorantiam definivit; similiter autem et scium et inscium, et scire et ignorare, nam primo dilucido facto, et reliqua quodammodo dilucida fiunt.23 Inspiciendum igitur in omnibus talibus, ne quidquam dissonet, utendo elementis ex contrariis et coniugatis.24 Amplius, in his quae ad aliquid sunt, considerandum si ad quod genus assignatur, et species ad illud quoddam assignetur: ut si opinio ad opinatum, et quaedam opinio ad quoddam opinatum, et si multiplex ad multiplex, et quoddam multiplex ad quoddam submultiplex; si autem non sic assignatur, manifestum quoniam peccatur.25 Videndum autem et si oppositi opposita definitio: ut si dimidii ea sit quae opposita est ei quae est duplicis, nam si duplex est quod in aequali superat dimidium, et dimidium quod in aequali superatur.26 In contrariis autem similiter.27 Nam contraria contrarii oratio erit, secundum unam quamdam complexionem contrariorum, ut si adiutivum quidem effectivum boni est, nocivum effectivum mali, aut corruptivum boni; alterum enim horum necessarium est contrarium esse ei quod ex principio dictum est.28 Si igitur neutrum contrarium est ei quod ex principio dictum est, manifestum quoniam neutra erit earum (quae posterius assignatae) contrarii oratio; quare neque quae ex principio assignata est definitio, recte assignata est.29 Quoniam autem quaedam contrariorum privatione alterius dicuntur, ut inaequalitas privatio aequalitatis videtur esse (inaequalia enim, quae non aequalia sunt, dicuntur), perspicuum quoniam quod secundum privationem quidem dicitur contrarium, necessarium est definire per alterum, reliquum vero non iam oportet, per id quod secundum privationem dicitur.30 Non enim accidit alterutrum per alterutrum cognosci.31 Considerandum igitur in contrariis huiusmodi peccatum, ut si quis definivit aequalitatem contrarium inaequalitati, nam per hoc quod secundum privationem dicitur, definivit.32 Amplius, sic definientem necesse est eo quod definitur uti.33 Patet autem hoc, si accipiatur pro nomine oratio: nam quia nil refert dicere inaequalitatem privationem aequalitatis, erit aequalitas contrarium privationi aequalitatis, quare eodem erit usus.34 Si autem neutrum contrariorum secundum privationem dicatur, assignetur autem oratio similiter, ut bonum contrarium malo, manifestum quoniam malum contrarium bono erit: nam sic contrariorum similiter oratio assignanda; quare rursum eo quod definitur accidit uti, inest enim in mali oratione bonum.35 Quocirca quoniam bonum est malo contrarium, malum autem nihil differt, vel quod est bono contrarium, erit bonum contrarium, boni contrario.36 Perspicuum igitur quoniam eodem usus est.37 Amplius, si quod secundum privationem dicitur assignans, non assignavit cuius est privatio.38 Ut habitus, aut contrarii, aut cuiuscunque est privatio.39 Et si non in quo natum est fieri addidit, vel simpliciter, vel in quo primo natum est fieri.40 Ut si ignorantiam dicens privationem, non scientiae privationem dixit, aut si non addidit in quo natum est fieri, aut addens non in quo primo assignavit, ut quod non in rationali, sed in homine vel in anima: nam si quodlibet horum omittat, peccavit.41 Similiter autem et si caecitatem non visus privationem in oculo dixit; oportet autem bene assignantem, quid est, et cuius est privatio assignare, et quidnam est quod privatum est.42 Videndum autem et si non secundum privationem dictum, privatione definivit.43 Ut et in ignorantia videbitur esse huiusmodi peccatum, iis qui non secundum negationem ignorantiam dicunt: nam quod non habet scientiam non videtur ignorare, sed magis quod deceptum est, propter quod neque inanimata, neque pueros dicimus ignorare; quare non secundum privationem scientiae ignorantia dicitur.44 Amplius, si similibus nominis casibus similes orationis casus aptantur, ut si adiutivum est effectivum sanitatis, adiutive est sanitatis effective, et adiuvans efficiens sanitatem.45 Considerandum et in idea, si aptabitur dictus terminus.46 Nam in quibusdam non accidit, ut quemadmodum Plato definivit, mortale addens in animalium definitionibus, idea enim non erit mortalis, ut ipse homo; quare non aptabitur ad ideam definitio.47 Simpliciter autem in quibus apponitur effectivum aut passivum, necesse est dissonare in idea terminum, nam impassibiles et immobiles videntur esse ideae iis qui dicunt ideas esse; adversum hos autem et tales orationes utiles sunt.
Boethius HOME

bav992.59

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 6, III. De definitione loci alii. <<<     >>> V. De definitione loci alii.
monumenta.ch > Boethius > 2 > 4

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik