monumenta.ch > Boethius > 3
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 6, II. De definitione loci alii. <<<     >>> IV. De definitione loci alii.

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 6, CAPUT III. De definitione loci alii.

1 Utrum vero definivit, et dixit quid est esse, an non ex his.2 Primum ergo si non per priora et notiora confecit definitionem.3 Nam terminus assignatur eius cognoscendi gratia quod dicitur; cognoscimus autem non ex quibuslibet, sed ex prioribus notioribusque, quemadmodum in demonstrationibus (sic enim omnis doctrina et omnis disciplina se habet); manifestum igitur quod qui non per huiusmodi definivit, non definivit; si enim definivit, plures erunt eiusdem definitiones.4 Nam manifestum quod et qui per priora ac notiora, iterum melius definivit, quare utraeque erunt definitiones eiusdem.5 Tale autem non videtur, nam unicuique eorum quae sunt, unum est esse idipsum quod est; quare si plures erunt eiusdem definitiones, idem erit definitio esse, quod quidem secundum utramque definitionem significatur; haec autem non eadem sunt, eo quod definitiones diversae.6 Manifestum igitur quoniam non definivit, qui non per priora atque notiora definivit.7 Igitur per non notiora quidem terminum dici, dupliciter est accipere.8 Aut enim si simpliciter ex ignotioribus, aut si nobis ignotioribus, contingit enim utroque modo.9 Simpliciter igitur notius quod prius est posteriore, ut punctum linea, et linea superficie, et superficies solido, quemadmodum et unitas numero: prius enim et principium omnis numeri, similiter autem et elementum syllaba.10 Nobis autem e converso quandoque accidit, nam maxime solidum magis sub sensu cadit quam superficies, superficies autem magis quam linea, linea autem signo magis; quare multitudo magis huiusmodi cognoscit, nam illa quidem quomodolibet, haec autem subtili et fecundo intellectu comprehendere oportet; simpliciter igitur melius per priora, posteriora tentare cognoscere, nam magis scientificum tale est.11 Verum ad eos qui impotentes sunt cognoscere per talia, necessarium forte per ea quae illis cognita sunt facere orationem; sunt autem talium definitiones quae et puncti, et lineae, et superficiei, omnes enim per posteriora priora indicant; nam illud quidem lineae, istam autem superficiei, hanc vero solidi fines dicunt esse.12 Non oportet autem latere quoniam sic definientes non contingit quod quid est esse definitio, indicare nisi contingat idem nobis notius esse, et simpliciter notius, siquidem oportet per genus et differentias definire eum qui bene definit: haec autem simpliciter notiora et priora sunt specie, interimit enim genus et differentia speciem, quare priora haec specie.13 Sunt autem notiora, nam specie quidem nota necesse est genus et differentias cognosci; qui hominem enim cognoscit, et animal gressibile cognoscit; at genere et differentia notis, non necesse est et speciem cognosci, quare ignotior species.14 Amplius, illis qui secundum veritatem huiusmodi definitiones dicunt esse quae sunt ex iis quae unicuique sunt nota, plures eiusdem accidit dicere definitiones esse, nam alia aliis, et non omnibus eadem contingit notiora esse; quare ad unumquemque erit definitio assignanda, si quidem ex iis quae singulis quibusque sunt notiora, definitionem oportet facere.15 Amplius eisdem alia interdum, alia magis nota, nam a principio quidem sensibilia, instructioribus autem factis, contra; quare neque ad eumdem semper ad eadem definitio assignanda, iis qui per ea quae singulis quibusque sunt notiora definitionem fatentur assignandam esse.16 Manifestum igitur quod non definiendum per ea quae huiusmodi sunt, sed per simpliciter notiora, nam solo modo sic una et eadem definitio semper fiet.17 Fortasse autem et quod simpliciter notum, non est id quod omnibus notum, sed quod bene dispositis intellectu; quemadmodum et simpliciter salubre iis qui bene affectum habent corpus; oportet ergo unumquodque talium diligenter pervestigare, uti autem disputantes ad id quod expedit.18 Maxime autem sine dissensione interimere contingit definitionem, si neque ex simpliciter notioribus, neque ex iis quae nobis, contingit definitionem fieri.19 Unus igitur locus est eius quod non per notiora, quod per posteriora priora indicat, quemadmodum prius diximus.20 Alius autem, si eius quod est in quiete et definitione, per indefinitum, et quod in motu est assignata est oratio nobis.21 Prius enim est et notius quod manens est, et definitum, eo quod indefinitum et in motu est.22 Eius autem quod est non ex prioribus, tres sunt loci.23 Primus quidem, si per oppositum oppositum definivit, ut si per malum, bonum.24 Simul enim natura opposita, et nonnullis etiam eadem disciplina utrorumque videtur esse; quare non notius alterum altero.25 Oportet autem non latere quaedam fortasse aliter definiri non posse, ut duplum sine dimidio, et quaecunque per se ad aliquid dicuntur: nam omnibus huiusmodi est idem esse ei quod est ad aliquid quodam modo se habere; quare non est possibile sine altero alterum cognoscere, eo quod necessarium est in alterius oratione coassumi et alterum.26 Ergo cognoscere quidem oportet huiusmodi omnia, uti autem eis in his ut videbitur expedire.27 Alius, si eodem usus est ei quod definitur.28 Latet autem, cum non eodem definiti nomine utitur, ut si solem stellam in die apparentem definivit, nam qui die utitur, sole utitur, et par est ad deprehendenda talia sumere pro nomine orationem, ut quod dies est, solis latio super terram: nam tunc manifestum quod qui solis lationem super terram dixit, solem dixit; quare utitur sole, qui die utitur.29 Rursum si eo quod e diverso dividitur, id quod e diverso dividitur definivit.30 Ut impar est, qui unitate maior est pare, simul enim natura, quae ex eodem genere e diverso dividuntur, impar autem et par e diverso dividuntur, nam ambo numeri differentiae.31 Similiter autem et si per inferiora, superiora definivit.32 Ut parem numerum, qui bipartite secatur, aut bonum habitum virtutis: nam et bipartite sumptum est a duobus quae paria sunt, et virtus bonum quoddam est, quare inferiora haec quam illa sunt.33 Est autem necesse eum qui inferioribus utitur, et illis uti: nam et qui virtute utitur, bono utitur, eo quod bonum quoddam virtus, similiter autem et qui bipartite utitur, et pare utitur, eo quod in duo secari significat bipartite secari, duo autem paria sunt.34 Universaliter igitur dicendo, unus est locus non per priora et notiora fecisse orationem, partes autem eius ea quae dicta sunt.35 Secundus autem, si res cum sit non ponitur in genere.36 Nam in omnibus huiusmodi peccatum est, in quibus non prius ponitur in oratione quid est, ut corporis definitio, quod habet tres dimensiones, aut si quis hominem definivit, quod est sciens numerare, non enim dictum est quid est habere tres dimensiones, vel quid est scit numerare.37 Genus autem vult quid est significare, et primum apponitur eorum quae in definitione dicuntur.38 Amplius, si ad plura cum dicatur id quod definitur, non ad omnia assignavit, ut si grammaticen, scientiam scribendi quod profertur, nam indiget et quod legendi, nihilo enim magis scribendi quam legendi assignat qui definit.39 Quare non alius, sed qui utraque haec dicit, eo quod plures non contingit eiusdem definitiones esse, in quibusdam profecto secundum veritatem se habet, ut dictum est, in quibusdam autem non, ut in quibuscunque non per se dicitur ad utrumque, ut medicinam, scientiam, sanitatem et aegritudinem efficiendi: nam de illa quidem per se dicitur, de hac autem per accidens, simpliciter enim alienum a medicina aegritudinem efficere.40 Quare nihil magis definivit qui ad utrumque assignavit, quam qui ad alterum, verum fortasse et deterius, eo quod et reliquorum quilibet potest aegritudinem efficere.41 Amplius, si non ad melius, sed ad peius assignavit, cum sint plura ad quae dicitur quod definitur.42 Nam omnis disciplina et potestas, optimi videtur esse.43 Rursum si non positum est in proprio genere quod dictum est, considerandum ex iis (quae ad genera sunt) elementis, quemadmodum est dictum prius.44 Rursum si transiliens dicit genera, ut qui iustitiam, aequalitatis habitum effectivum, vel distributivum aequi, nam transilit (qui sic definit) virtutem.45 Relinquens igitur iustitiae genus, non dicit quid est esse (nam substantia unicuique est in genere); est autem hoc idem ei quod est non in proximo genere ponere.46 Nam qui in proximo posuit, omnia superiora dixit, eo quod omnia superiora genera de inferioribus praedicantur.47 Quare aut in proximo genere ponendum, aut omnes differentias superiori generi addendum per quas definitur proximum genus, sic enim erit nihil praetermissum, sed pro nomine, in oratione dictum erit inferius genus; qui vero ipsum superius genus dicit, non dicit et inferius genus, nam qui plantam dicit, non dicit arborem.48 Rursum in differentiis similiter considerandum, si et differentias dixit generis.49 Nam si rei non specialibus definivit differentiis, aut si etiam omnino aliquid huiusmodi dixit, quod nullius contingit differentiam esse (ut animal, aut substantiam), manifestum quoniam non definivit: nullius enim differentiae, quae dicta sunt.50 Videndum autem et si est aliquid quod e diverso dividitur dictae differentiae.51 Nam si non est, perspicuum quoniam non erit quae dicta est generis differentia, nam omne genus iis (quae e diverso dividuntur) differentiis dividitur, ut animal gressibili, et volatili, et aquatili, et bipedi.52 Aut si est quidem e diverso divisa differentia, non verificatur autem de genere.53 Nam si non, manifestum quoniam neutra erit generis differentia, omnes enim quae e diverso dividuntur differentiae, verificantur de proprio genere.54 Similiter autem et si verificatur quidem, at non facit apposita generi, speciem.55 Nam manifestum, quod non erit haec specifica differentia generis, nam omnis specifica differentia cum genere speciem facit; si autem haec non est differentia, nec quae dicta est, quia haec e diverso dividitur.56 Amplius, si negatione dividat genus, ut qui lineam definiunt longitudinem sine latitudine esse: nam nihil aliud significat, sine latitudine, quam quod non habet latitudinem: accidet igitur genus participare speciem.57 Nam omnis longitudo sine latitudine aut latitudinem habens est, quia de omni affirmatio vel negatio vera fit, quare genus lineae cum longitudo sit, sine latitudine aut latitudinem habens erit: at longitudo sine latitudine speciei est ratio, similiter autem et longitudo latitudinem habens, nam sine latitudine, et latitudinem habens, differentiae sunt; ex differentia autem et genere, est speciei oratio, quare genus suscipiet speciei orationem.58 Similiter autem et differentiae, eo quod altera dictarum differentiarum ex necessitate praedicatur de genere.59 Est autem dictus locus utilis ad eos qui ponunt ideas esse, nam si non est ipsa longitudo, quodam modo praedicabitur de genere quod latitudinem habet, aut sine latitudine est: oportet enim de omni longitudine alterum eorum verificari, siquidem de genere verificari debeat.60 Hoc autem non accidit, sunt autem et sine latitudine, et latitudinem habentes longitudines, quare ad illos solos utilis hic locus, quicunque genus unum numero dicunt esse, hoc autem faciunt qui ideas ponunt.61 Nam ipsam longitudinem et ipsum animal, genus dicunt esse.62 Fortasse autem in quibusdam etiam necessarium est negatione uti definientem, ut in privationibus: nam caecum est quod non habet visum, quando natum est habere.63 Differt autem nihil negatione dividere genus, aut huiusmodi affirmatione qua negationem necesse est e diverso dividi, ut si longitudinem, habens latitudinem definivit, nam habente latitudinem e diverso dividitur non habens latitudinem, neque aliud quidquam; quare negatione rursum dividitur genus.64 Rursum si speciem ut differentiam assignavit, ut qui convicium iniuriam cum irrisione definivit, nam irrisio iniuria quaedam est; quare non differentia, sed species est irrisio.65 Amplius, si genus ut differentiam dixit, ut virtutem habitum bonum vel studiosum, nam bonum est genus virtutis.66 An non genus est bonum, sed differentia? si quidem verum est quod non contingat idem in duobus generibus esse non continentibus se invicem (nam neque bonum continet habitum, neque habitus bonum: non enim omnis habitus bonum, neque omne bonum habitus), non erunt profecto genera ambo.67 Si igitur habitus genus est virtutis, perspicuum bonum non genus, sed magis differentiam esse.68 Amplius, habitus quidem quid est virtus significat, bonum autem non quid est, sed quale quid est, videtur autem differentia quale quid significare.69 Videndum autem et si non quale quid, sed ipsum quid significat assignata differentia.70 Nam videtur quale quid omnis differentia significare.71 Considerandum autem et si secundum accidens inest definito differentia.72 Nam nulla differentia est eorum quae secundum accidens insunt, sicut neque genus, non enim contingit differentiam inesse alicui et non inesse.73 Amplius, si praedicatur, de genere differentia vel species, aut inferiorum aliquid speciei, non erit definiens.74 Nam nullum eorum quae dicta sunt, contingit de genere praedicari, eo quod genus de quamplurimis omnium dicitur.75 Rursum si praedicatur genus de differentia.76 Nam non de differentia, sed de quibus differentia, genus videtur praedicari, ut animal de homine, et bove, et de aliis gressibilibus animalibus, non autem de ea differentia quae de specie dicitur, nam si de unaquaque differentiarum animal praedicabitur, multa animalia de specie praedicabuntur, nam differentiae de specie praedicantur.77 Amplius, differentiae omnes, aut species, aut individua erunt, siquidem sunt animalia, nam unumquodque animalium aut species, aut individuum est.78 Similiter autem inspiciendum et si species, aut inferiorum speciei aliquod, de differentia praedicatur.79 Impossibile enim, eo quod de pluribus differentia quam species dicitur.80 Item accidet differentiam speciem esse, siquidem praedicabitur de ea aliqua specierum: nam si de differentia praedicatur homo, manifestum quoniam differentia est homo.81 Rursum si non prior est differentia specie.82 Nam genere quidem posterior est, specie autem priorem differentiam esse oportet.83 Considerandum autem et si alterius generis est dicta differentia, neque contenti, neque continentis.84 Nam non videtur eadem differentia duorum generum esse non continentium se invicem; si autem non accidet et speciem eamdem in duobus generibus esse non continentibus se invicem (infert enim unaquaeque differentiarum proprium genus), ut gressibile et bipes animal coinferunt; quare si de quo differentia et generum utrumque, manifestum utique quoniam species in duobus erat generibus non continentibus se invicem.85 An non impossibile eamdem differentiam duorum generum esse non continentium se invicem, sed addendum neque utroque sub eodem existente? nam gressibile animal et volatile animal genera sunt non continentia se invicem, et utriusque eorum est bipes differentia; quare addendum est, neque sub eodem utroque existente: nam haec ambo sub animali sunt, manifestum etiam quoniam non necesse est differentiam omnem proprium genus inferre, eo quod contingit eamdem duorum generum esse non continentium se invicem, sed alterum tantum necesse est inferre, et superiora omnia, ut bipes, gressibile, vel volatile infert animal.86 Videndum autem et si locum differentiam assignavit substantiae.87 Nam videtur differre substantia a substantia in eo quod alicubi est, quare et eos qui gressibili et aquatili dividunt animal increpant, tanquam gressibile et aquatile alicubi significet.88 An in iis quidem non recte increpant? non enim in aliquo, neque alicubi significat aquatile et terrestre, sed quale quid: nam et si in sicco sit, similiter aquatile, similiter autem et terrestre, et si in humido sit, similiter terrestre, sed non aquatile erit; attamen si quandoque significat in aliquo differentia, manifestum quoniam peccabit.89 Rursum si affectum differentiam assignavit.90 Nam omnis affectus, cum magis fit, detrahit a substantia, differentia autem non huiusmodi est, nam magis videtur salvare differentia id cuius est differentia, et simpliciter impossibile est singulum quodque esse sine propria differentia, nam cum non est gressibile, non erit homo, et (ut simpliciter dicamus) secundum quaecunque alteratur habens, nihil eorum differentia illius est.91 Nam omnia huiusmodi cum magis fiunt, detrahunt a substantia; quare si aliquam huiusmodi differentiam quispiam assignavit, peccavit: simpliciter enim non alteramur secundum differentias.92 Et si alicuius eorum quae sunt ad aliquid, non aliud quid, differentiam assignavit.93 Nam eorum quae sunt ad aliquid, et differentiae ad aliquid, ut et in disciplina; contemplativa enim, et activa et effectiva dicitur, unumquodque autem horum ad aliquid significat: contemplativa enim alicuius, et activa alicuius, et effectiva alicuius.94 Considerandum autem et si ad quod natum est unumquodque eorum quae sunt ad aliquid, assignavit definiens.95 Nam in quibusdam quidem, ad quod natum est singulum quodque eorum quae sunt ad aliquid, solum est uti, ad aliud autem nihil, ut visu ad videndum solum; quibusdam autem et ad aliquid aliud, ut dolio sane hauriat aliquis, attamen si quis definivit dolium, instrumentum ad hauriendum, peccavit, non enim ad hoc natum est: terminus autem est, ad quod natum est, ad quod sane utitur prudens qua prudens, et quae circa singulum quodque propria est disciplina.96 Amplius, si non primi assignavit, quando contingit ad plura dictum esse, ut prudentiam virtutem hominis, aut animae, et non rationalis, primum enim rationalis virtus, prudentia, nam secundum hoc et anima et homo dicitur prudens.97 Amplius, si non susceptivum est eius cuius dicitur affectus, vel dispositio, vel quodvis aliud, peccavit.98 Nam omnis dispositio vel affectus in illo natus est fieri cuius est dispositio vel affectus, ut et scientia in anima, dispositio existens animae.99 Aliquando autem peccant in talibus, ut quicunque dicunt quod somnus est impotentia sensus, et dubitatio aequalitas contrariarum ratiocinationum, et dolor separatio naturalium partium cum violentia, nam neque somnus inest sensui, oporteret autem inesse si impotentia sensus est.100 Similiter autem neque dubitatio contrariis ratiocinationibus inest, neque dolor naturalibus partibus, dolebunt enim inanimata, si dolor eis inest.101 Talis autem et sanitatis definitio, siquidem commensuratio calidorum et frigidorum est: necesse est enim sana esse calida et frigida, nam cuiusque commensuratio illis inest quorum est commensuratio, quare sanitas inerit utique ipsis.102 Item id quod fit in effectivum, aut e converso, accidit ponere sic definientibus, non enim est dolor separatio naturalium partium, sed effectivum doloris, nec somnus impotentia sensus, sed effectivum alterum alterius; aut enim propter impotentiam dormimus, aut propter somnum impotentes sumus.103 Similiter autem et dubitationis videbitur effectivum esse, contrariarum aequalitas ratiocinationum; quandocunque enim ad utraque ratiocinantibus nobis similiter videntur omnia secundum utrumque fieri, dubitabimus utrum agamus.104 Amplius, secundum tempora omnia considerandum sicubi dissonet, ut si immortale definivit, animal nunc incorruptibile esse.105 Nam nunc incorruptibile animal, nunc immortale erit.106 An in hoc quidem non accidit? nam anceps secundum amphiboliam est nunc incorruptibile esse, aut enim quoniam non corrumpitur nunc, significat, aut quoniam non possibile corrumpi nunc, aut quoniam huiusmodi est nunc, ut nunquam possit corrumpi.107 Quando igitur dicimus quod incorruptibile nunc est animal, non hoc dicimus, quod nunc tale est animal, sed ut nunquam possit corrumpi; hoc autem immortali idem erat, quare non accidit, nunc idem immortale esse.108 Sed tamen sicubi accidit quod secundum definitionem quidem assignatum est inesse, nunc vel prius, quod vero secundum nomen non inest, non erit idem, utendum ergo hoc loco quemadmodum dictum est.109 Inspiciendum autem et si secundum aliud quidpiam magis dicitur quod definitur, quam secundum assignatam orationem, ut si iustitia potestas aequi distributiva est: iustus enim magis est qui eligit aequum distribuere, eo qui potest; quare non erit iustitia potestas aequi distributiva, nam et iustus esset maxime qui posset aequum distribuere.110 Amplius, si res quidem suscipit magis, quod autem secundum orationem assignatur non suscipit, aut contra, quod secundum orationem ei assignatur suscipit, res autem non.111 Oportet enim aut utraque suscipere, aut neutrum, siquidem est rei quod secundum orationem assignatur.112 Amplius, si suscipiunt utraque quidem magis, non simul autem utraque augmentum sumunt: ut si amor concupiscentia conventionis est.113 Nam magis amans non magis concupiscit conventionem; quare non simul utraque suscipiunt magis, at oporteret, si idem essent.114 Amplius, si duobus quibusdam propositis, de quo res magis dicitur, id quod est secundum orationem minus dicitur: ut si ignis est corpus subtilissimum, ignis enim magis flamma quam lux, corpus autem subtilissimum minus flamma quam lux; oportet autem utraque magis inesse eidem, siquidem eadem sint.115 Rursum, si hoc quidem similiter utrisque inest propositis, aliud autem non similiter utrisque, sed alteri magis.116 Amplius, si ad duo definitionem assignaverit secundum utrumque: ut bonum quod per visum aut per auditum delectabile, et ens quod possibile est pati aut facere, simul enim idem et bonum et non bonum est, similiter autem et ens et non ens: nam per auditum delectabile, idem bono erit; quare quod non delectabile est per auditum, non bono idem, nam eisdem et opposita eadem erunt: opponitur autem bono quidem non bonum, per auditum autem delectabili, per auditum non delectabile; manifestum igitur quoniam idem non delectabile per auditum, non bono.117 Si igitur aliquid est per visum quidem delectabile, per auditum autem non, et bonum et non bonum erit.118 Similiter autem ostendemus quoniam idem ens, et non ens est.119 Amplius, et generibus, et differentiis, et aliis omnibus quae in definitionibus sunt assignatis eis qui orationes pro nominibus faciunt, considerandum si quidquam dissonet.
Boethius HOME

bav992.53

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 6, II. De definitione loci alii. <<<     >>> IV. De definitione loci alii.
monumenta.ch > Boethius > 3

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik