monumenta.ch > Boethius > 2
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 6, PRIMUM De locis definitionis. <<<     >>> III. De definitione loci alii.

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 6, CAPUT II. De definitione loci alii.

1 Rursus autem utrumque quod dictum est, in plures partes dividitur, unus autem locus eius quod obscure est, si sit aequivocum alicui, quod dictum est.2 Ut quod generatio est ductio ad substantiam, et quod sanitas commensuratio calidorum et frigidorum, nam aequivoca est ductio, et commensuratio; immanifestum igitur utrum vult dicere eorum quae significantur ab eo, quod multipliciter dicitur; similiter autem et si cum definitum multipliciter dicitur, dividens non dixit, nam immanifestum utrius definitionem assignavit, contingitque calumniari velut non conveniente oratione ad omnia quorum definitionem assignavit.3 Maxime autem contingit tale quidpiam facere, cum latet aequivocatio.4 Contingit etiam et eum qui dividit, quoties dicitur id quod in definitione assignatum est, syllogismum facere; nam si secundum nullum modorum sufficienter dictum est, manifestum quod non definierit illo modo.5 Alius si secundum metaphoram dixit; ut scientiam indeciduam, terram autem nutricem, aut temperantiam consonantiam, nam omne obscurum, quod secundum metaphoram dicitur, contingit et etiam metaphora loquentem calumniari, tanquam non proprie dicentem, non enim congruet dicta definitio, ut in temperantia, nam omnis consonantia in sonis.6 Amplius, si est genus consonantia temperantiae, in duobus generibus erit idem, non continentibus se invicem, nam neque consonantia virtutem, neque virtus continet consonantiam.7 Amplius, si non positis nominibus utitur, ut Plato ciliumbre oculum, aut araneum putrimordax, aut medullam ossigenium dixit, nam omne obscurum, quod insuetum est.8 Quaedam autem neque secundum aequivocationem, neque secundum metaphoram, neque proprie dicuntur, ut lex, mensura, vel imago eorum quae natura iusta sunt; sunt autem huiusmodi deteriora metaphora, nam metaphora facit quodammodo notum quod designatum est per similitudinem (omnes enim metaphora utentes, secundum aliquam similitudinem ea utuntur), at quod tale est, non facit notum, nam neque similitudo est secundum quam mensura, vel imago lex est, neque dici solet proprie; quapropter si proprie mensuram vel imaginem legem dicit esse, veritatis est expers; nam imago id est cuius generatio per imitationem est, hoc autem non inest legi; si autem non proprie, manifestum quod obscure dixit, atque deterius quolibet eorum quae secundum metaphoram dicuntur.9 Amplius, si non manifesta est contrarii oratio ex hoc quod dicitur.10 Nam quae bene assignantur, contrarias commanifestant.11 Aut si per se dicta, non sit manifestum cuius est definitio, sed quemadmodum ea quae sunt antiquorum scriptorum, nisi quis superscripsisset non cognoscebatur quid unumquodque; si igitur non clare, ex huiusmodi est inspiciendum.12 Si igitur superfluum in termino dixit, primum quidem considerandum si aliquo usus est quod omnibus insit, vel simpliciter iis quae sunt, vel iis quae sub eodem genere sunt definitorum.13 Nam superfluum dici necessarium id est.14 Oportet enim genus ab aliis separare, differentiam autem ab aliquo eorum quae sunt in eodem genere; atqui quod omnibus quidem inest simpliciter, a nullo separat, quod autem omnibus quae sub eodem sunt genere inest, non separat ab iis quae sunt in eodem genere, quare supervacaneum huiusmodi oppositum.15 Aut si est quidem proprium quod appositum est, ablato autem illo, et reliqua definitio propria est, et indicat substantiam.16 Ut in hominis oratione scientiae susceptivum appositum, superfluum: nam et eo ablato, reliqua oratio propria est, et indicat substantiam; simpliciter autem dicendo, omne superfluum, quo ablato, reliquum manifestum facit id quod definitur.17 Talis autem est et animae terminus, si est numerus ipse seipsum movens, nam quod seipsum movet est anima, ceu Plato definivit, an proprium quidem quod dicitur, non indicat autem substantiam interempto numero? Utrovis igitur modo se habeat, difficile est ut explicet.18 Utendum ergo in omnibus talibus ad id quod expedit, ut est phlegmatis terminus, humidum primum a cibo, indigestum: unum enim primum, non multa, quare superfluum indigestum appositum, nam hoc ablato, reliqua erit propria definitio: non enim contingit a cibo et aliud quiddam primum esse.19 An non simpliciter a cibo phlegma, sed indigestorum primum? quare addendum est indigestum, nam illo quidem modo dicta, non vera erit definitio, siquidem non omnium primum est.20 Amplius, si quidpiam eorum quae sunt in oratione non omnibus inest, quae sunt sub eadem specie.21 Nam talis peius definivit, quam qui usi sunt eo quod inest omnibus quae sunt.22 Nam illic, si reliqua propria definitio, et tota propria erit, simpliciter enim ad proprium quolibet addito vero, tota oratio propria fit; at vero si aliquid eorum quae sunt in oratione, non omnibus insit quae sunt sub eadem specie, impossibile est totam orationem propriam esse, non enim conversim praedicabitur de re, ut animal gressibile bipes quadricubitale; nam huiusmodi oratio non conversim praedicabitur de re, eo quod non omnibus inest (quae sub eadem specie sunt) quadricubitale.23 Rursum si idem frequenter dixit.24 Ut qui concupiscentiam appetitum delectationis dixit, nam omnis concupiscentia delectationis est, quare et idem concupiscentiae delectationis erit.25 Fit igitur terminus concupiscentiae appetitus delectationis (nihil enim differt concupiscentiam dicere, aut appetitum delectationis): quare utrumque eorum delectationis erit.26 An hoc quidem nihil absurdum? nam et homo bipes est.27 Quare et idem homini, bipes erit; est autem idem homini, animal gressibile bipes, quare animal gressibile bipes, bipes est; sed non propter hoc absurdum aliquid accipit.28 Non enim de animali solum gressibile bis bipes praedicatur; sic enim de eodem bis bipes praedicatur, si de animali bipede, gressibile bipes dicitur, quare semel tantum bipes praedicatur.29 Similiter autem et in concupiscentia, non enim de appetitu id quod est delectationis esse praedicatur, sed de toto, quare semel et hic praedicatio fit.30 Non est autem bis dicere idem nomen, aliquid absurdum, sed frequenter de aliquo idem praedicari, sicut Xenocrates prudentiam definitivam et contemplativam eorum quae sunt, dicit esse, nam definitiva, contemplativa quaedam est.31 Quare bis idem dicit, addens rursum et contemplativam.32 Similiter autem et quicunque refrigerationem, privationem eius quidem caloris, qui secundum naturam est, dicunt esse: nam omnis privatio eius est quod secundum naturam est; quare superfluum est addere secundum naturam, sed sufficit fortasse dicere privationem caloris, eo quod ipsa privatio notum facit quod eius sit quod secundum naturam dicitur.33 Rursum si universali dicto addidit et particulare, ut si clementiam imminutionem, expedientiam et iustorum, nam iustum expediens quidpiam est, quare continetur in expediente, superfluum igitur iustum: nam qui dixit universale, addidit et particulare, et si medicinam disciplinam sanativorum animali et homini, aut legem imaginem eorum quae natura sunt bona et iusta, nam iustum bonum quidpiam, quare frequenter idem dicit.34 Utrum igitur bene an non bene definivit, per haec et huius modi perspiciendum.
Boethius HOME

bav992.51

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 6, PRIMUM De locis definitionis. <<<     >>> III. De definitione loci alii.
monumenta.ch > Boethius > 2

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik