monumenta.ch > Boethius > 1
>>> Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 6, II. De definitione loci alii.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 6, CAPUT PRIMUM De locis definitionis.
1 Eius autem quod est circa terminos negotii, partes sunt quinque.2 Nam aut quod omnino non verum est dicere de quo nomen et orationem (oportet enim hominis definitionem de omni homine verificari), aut quod cum sit genus non posuit in genere, vel non in accommodato genere posuit (oportet enim eum qui definit in genere ponentem differentias adiungere, nam maxime eorum quae sunt in definitione, genus videtur definiti substantiam significare), aut quod non propria est definitio (oportet enim definitionem propriam esse, quemadmodum prius dictum est), aut si omnia quae dicta sunt is qui fecit, non definivit, neque dixit quid est esse rei definite, reliquum autem praeter ea quae dicta sunt, si definivit quidem, at non bene definivit.3 Si igitur non verificatur de quo nomen et oratio, ex iis quae dicta sunt in accidente locis considerandum.4 Nam et illic utrum verum vel non verum, omnis consideratio fit; quando enim quod inest accidens disputamus, quod verum est dicimus, quando autem quod non inest, quod non verum.5 Sin vero non in accommodato genere posuit, aut si non propria est assignata oratio, ex iis qui sunt ad genus et proprium dictis locis, prospiciendum.6 Reliquum vero si non definivit, aut si non bene definivit, aliquo modo aggrediendum dicere.7 Primum igitur inveniendum si non bene definivit.8 Nam facilius est quodlibet fecisse, quam bene fecisse, manifestum igitur quoniam peccatum circa hoc plusculum, eo quod laboriosius.9 Quare argumentatio facilior quae circa hoc quam quae circa illud fit.10 Sunt autem eius quod non est bene, partes duae.11 Una quidem, obscura interpretatione uti.12 Oportet enim definientem (ut contingit) quam clarissima interpretatione uti, eo quod cognoscendi gratia assignatur definitio.13 Secunda autem si amplius dixit in definitione quam par sit, nam omne quod superadiectum est in definitione, superfluum est.
Boethius HOME
bav992.51