monumenta.ch > Boethius > 5
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 5, IV. De proprio loci alii. <<<    

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 5, CAPUT V. De proprio loci alii.

1 Deinde ex magis et minus.2 Primum quidem destruenti, si quod magis est, eius quod magis non est proprium.3 Neque enim quod minus est, eius quod minus erit proprium, neque quod minime eius quod minime, neque quod maxime eius quod maxime, neque quod simpliciter eius quod simpliciter, ut quia non est magis colorari magis corporis proprium, neque minus colorari minus corporis proprium erit, neque colorari corporis omnino.4 Construenti autem, si quod magis est eius quod magis est, est proprium.5 Nam quod minus est, eius quod minus est erit proprium, et quod minime, eius quod minime, et quod maxime, eius quod maxime, et quod simpliciter, eius quod simpliciter, ut quia magis viventis magis sentire est proprium, et minus viventis minus sentire erit proprium, et eius quod maxime id quod maxime, et eius quod minime id quod minime, et eius quod simpliciter id quoque quod simpliciter.6 Et ex eo autem quod simpliciter, ad eadem considerandum, destruenti quidem, si quod simpliciter non est proprium.7 Neque enim quod magis est eius quod magis, neque quod minus eius quod minus, neque quod maxime eius quod maxime, neque quod minime eius quod minime erit proprium, ut quia non est hominis proprium studiosum, neque magis hominis, magis studiosum erit proprium.8 Construenti autem, si quod simpliciter est, eius quod simpliciter est proprium.9 Nam et hoc quod magis eius quod magis, et quod minus eius quod minus, et quod minime eius quod minime, et quod maxime eius quod maxime erit proprium, ut quia est ignis proprium sursum ferri secundum naturam, et magis ignis erit magis proprium sursum ferri secundum naturam; eodem autem modo considerandum est et ex aliis huiusmodi.10 Secundum autem, destruenti quidem, si quod magis est, non est eius quod magis est proprium.11 Neque enim quod minus est eius quod minus erit proprium, ut quoniam magis est proprium animalis sentire quam hominis scire; non est autem animalis proprium sentire, quare non erit hominis proprium scire.12 Construenti autem, si quod minus, eius quod minus est proprium.13 Nam et quod magis eius quod magis erit proprium, ut quia minus est proprium hominis mansuetum natura quam animalis vivere, est autem hominis proprium mansuetum natura, erit proprium animalis vivere.14 Tertium vero, destruenti quidem, si cuius magis est, proprium non est.15 Neque enim cuius est minus proprium, erit eius proprium, si autem illius est proprium, non erit huius proprium, ut quia colorari magis superficiei quam corporis est proprium, non est autem superficiei proprium, non erit corporis proprium colorari, si vero est superficiei proprium, non erit corporis proprium.16 Construenti autem hic locus non est utilis, nam impossibile est idem plurium proprium esse.17 Quartum, destruenti quidem, si quod magis est eius proprium, non est proprium, neque profecto quod minus est eius proprium, erit proprium.18 Ut quia magis est proprium animalis sensibile quam partibile, non est autem animalis sensibile proprium, quare non erit animalis partibile proprium.19 Construenti autem, si quod minus est eius proprium, est proprium.20 Nam et quod magis est eius proprium, erit proprium, ut quoniam minus est proprium animalis sentire quam vivere, est autem animalis proprium sentire, erit animalis proprium vivere.21 Deinde ex his quae similiter insunt, primum quidem destruenti, si quod similiter est proprium, non est proprium eius cuius similiter est proprium.22 Neque enim quod similiter est proprium, erit proprium eius cuius similiter est proprium, ut quia similiter est proprium concupiscibilis concuspiscere, et rationalis ratiocinari, non est autem proprium concupiscibilis concupiscere, non erit rationalis proprium ratiocinari.23 Construenti vero, si quod similiter est proprium, eius est proprium cuius est similiter proprium.24 Nam et quod similiter est proprium, erit eius proprium cuius similiter est proprium, ut quia similiter est rationalis proprium primum prudens, et concupiscibilis proprium primum temperans, est autem rationalis primum prudens: erit igitur concupiscibilis proprium primum temperans.25 Secundum autem, destruenti quidem, si quod similiter est proprium non est proprium eius.26 Nam neque quod similiter est proprium, erit proprium eius, ut quia similiter est proprium hominis videre et audire, non est hominis proprium videre, non utique hominis proprium audire.27 Construenti vero, si quod similiter est eius proprium, est proprium.28 Nam quod similiter est eius proprium, proprium erit, ut quia similiter est proprium animae, aliquid partium eius primo esse concupiscibile, et rationale primo; est autem proprium animae, quidpiam partium eius esse concupiscibile primo, erit utique proprium animae, quidpiam partium eius esse rationale primo.29 Tertium vero destruenti quidem, si cuius similiter est proprium non est proprium.30 Neque enim cuius similiter proprium, erit proprium, si autem illius est proprium, non erit alterius proprium, ut quia urere similiter est proprium flammae et carbonis, non est autem flammae proprium urere; non erit carbonis proprium urere, si autem est flammae proprium, non erit carbonis proprium urere.31 Construenti autem hic locus non est utilis, differt autem quod est ex similiter se habentibus, ab eo quod ex iis est quae similiter insunt, quoniam illud quidem secundum proportionem sumitur non in eo quod inest aliquid comparatum, hoc autem ex eo quod inest, alicui comparatur.32 Deinde destruenti quidem, si potentia proprium assignans, et non ad ens assignavit proprium potentia, cum non contingat ei potentia inesse cum ens non est.33 Non enim erit proprium quod positum est esse proprium, ut quia qui dixit aeris proprium respirabile, potentia quidem assignavit proprium (nam tale proprium ut respirari possit, respirabile est), assignavit autem et ad non esse proprium, nam et cum non est animal quod spirare natum ex aere, contingit aerem esse, non tamen cum non est animal, possibile est spirare, quare neque aeris erit proprium huiusmodi possibile respirari tunc, quia animal non erit quod tale est ut respirare possit, non ergo erit aeris proprium respirabile.34 Construenti autem, si potentia assignans proprium, tam ad ens assignavit proprium quam ad non ens, cum contingat potentia non enti inesse.35 Erit enim proprium quod positum est non esse proprium, ut quia qui assignavit proprium, entis possibile pati, aut facere potentia assignans proprium, ad ens assignavit proprium (nam cum ens est, et possibile pati quid, aut facere erit), quare proprium erit entis possibile pati quid, aut facere.36 Deinde destruenti quidem, si per superabundantiam posuit proprium.37 Non erit enim proprium quod positum est esse proprium, accidit enim sic assignantibus proprium, non de quo orationem et nomen verificari, nam corrupta re, nihil minus erit oratio, nam eorum quae sunt, alicui maxime inest, ut si quis assignet ignis proprium, corpus levissimum, corrupto enim igne, erit aliquod corporum quod levissimum erit, quare non erit ignis proprium, corpus levissimum.38 Construenti autem, si non per superabundantiam posuit proprium.39 Erit enim secundum hoc bene positum proprium, ut quia qui posuit hominis proprium animal mansuetum natura, non superabundantia assignavit proprium, erit utique secundum hoc bene positum proprium.
Boethius HOME

bav992.49

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 5, IV. De proprio loci alii. <<<    
monumenta.ch > Boethius > 5

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik