monumenta.ch > Boethius > 4
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 5, III. De proprio loci alii. <<<     >>> V. De proprio loci alii.

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 5, CAPUT IV. De proprio loci alii.

1 Deinde destruenti quidem, si idem eiusdem proprium posuit.2 Non enim erit proprium, quod positum est esse proprium, nam idem eidem omne, quid est esse indicat; quod autem esse indicat, non proprium, sed terminus est, ut quia qui dixit honesti proprium decens esse, idem eiusdem proprium assignavit (idem enim est honestum et decens), non utique erit decens, honesti proprium.3 Construenti autem, si non eiusdem proprium assignavit, cum conversim praedicatum posuit.4 Nam erit proprium quod positum est non esse proprium, ut quia qui posuit animalis proprium id quod substantia animata, non idem quidem eiusdem proprium posuit, et conversim praedicatum assignavit, erit animalis proprium substantia animata.5 Deinde etiam in iis quae similium partium sunt considerandum est, destruenti quidem, si quod totius est proprium, non verificatur de parte, aut quod partis, non dicitur de toto.6 Non enim erit proprium, quod positum est esse proprium, accidit autem in aliquibus hoc fieri.7 Assignabit enim aliquis in iis quae similium partium sunt proprium, aliquoties quidem in toto respiciens, aliquoties autem in eo quod secundum partem dicitur ipse seipsum intelligens, at erit neutrum recte assignatum, ut in toto quidem, quia qui dixit maris proprium, plurima aqua salsa, alicuius similium partium posuit proprium, et tale assignavit quod non verificatur de parte (non enim erit quiddam maris plurima aqua salsa), non utique erit maris proprium, plurima aqua salsa.8 In parte autem, ut quia qui posuerit aeris proprium, respirabile, similium quidem partium alicuius dixit proprium, tale autem assignavit quod de quo aere verum est, de toto autem non dicitur (non enim erit universus aer respirabilis), non erit utique aeris proprium respirabile.9 Astruenti autem, si verificatur de unaquaque similium partium quod est proprium earum secundum totum.10 Erit enim proprium, quod positum est non esse proprium, ut quia verificatur de omni terra deorsum ferri secundum naturam; est autem et hoc proprium alicuius terrae secundum totum; nam secundum terram, et id quod est terram esse, erit terrae proprium deorsum ferri secundum naturam.11 Deinde ex oppositis considerandum est, primum quidem ex contrariis, destruenti quidem, si contrarii non est contrarium.12 Neque enim contrarii erit contrarium proprium, ut quia contrarium est iustitiae quidem iniustitia, optimo autem pessimum, non est autem iustitiae proprium optimum, non erit iniustitiae proprium pessimum.13 Construenti autem si contrarii contrarium proprium est, et contrarii contrarium proprium erit.14 Ut quia contrarium est bono quidem malum, eligendo autem fugiendum, est autem boni proprium eligendum, erit mali proprium fugiendum.15 Secundum autem, ex iis quae ad aliquid sunt, destruenti quidem, si hoc quod ad aliquid est, eius quod est ad aliquid non est proprium.16 Neque enim hoc quod ad aliquid est, eius quod ad aliquid est erit proprium, ut quia dicitur duplum quidem ad dimidium, superans autem ad superatum, non est autem dupli proprium superans, non erit dimidii proprium superatum.17 Construenti autem, si eius quod est ad aliquid, hoc quod ad aliquid est proprium, et eius quod est aliquid, id quod est ad aliquid erit proprium.18 Ut quia dicitur duplum quidem ad dimidium id esse quod duo ad unum, est autem dupli proprium, ut duo ad unum, erit dimidii proprium, ut unum ad duo.19 Tertium autem destruenti quidem, si habitus, id quod secundum habitum dicitur non est proprium, neque profecto privationis, id quod secundum privationem dicitur, erit proprium, et si privationis, id quod secundum privationem dicitur non est proprium, neque habitus, id quod secundum habitum dicitur erit proprium.20 Ut quia non dicitur surditatis proprium insensibilitatem esse, neque auditus erit proprium sensum esse.21 Construenti vero, si quod secundum habitum dicitur, est habitus proprium, et privationis, id quod secundum privationem dicitur erit proprium, et si privationis, id quod secundum privationem dicitur, est proprium, et habitus, quod secundum habitum dicitur erit proprium.22 Ut quia visus est proprium videre, secundum quod habemus visum, erit caecitatis proprium non videre, secundum quod non habemus visum, nati habere.23 Deinde ex affirmationibus et negationibus, primum quidem ex ipsis quae praedicantur.24 Est autem locus hic utilis destruenti tantum, ut si affirmatio, vel quod secundum affirmationem dicitur, eius est proprium, non erit profecto eius negatio, neque quod secundum negationem dicitur, proprium, si autem sit negatio, aut quod secundum negationem dicitur proprium, eiusdem non erit affirmatio, neque quod secundum affirmationem dicitur proprium, ut quia proprium animalis est animatum, non erit animalis proprium, non animatum.25 Secundum autem ex praedicatis, vel etiam non praedicatis, et de quibus praedicatur vel non praedicatur, destruenti quidem, si affirmationis affirmatio non est proprium.26 Neque enim negatio negationis erit proprium, et si negatio negationis non est proprium, neque affirmationis affirmatio erit proprium, ut quia non est proprium hominis animal, neque non hominis non animal; si autem non hominis non videtur proprium non animal, neque hominis erit proprium animal.27 Construenti autem, si affirmationis affirmatio est proprium.28 Nam et negatio negationis erit proprium, si autem negationis negatio est proprium, et affirmatio affirmationis erit proprium, ut quia non animalis est proprium non vivere, erit animalis proprium vivere, et si animalis proprium videtur vivere, et non animalis proprium videbitur non vivere.29 Tertium autem ex ipsis subiectis, destruenti quidem, si quod assignatum est proprium, affirmationis est proprium.30 Non erit enim idem et negationis proprium; si autem negationis est proprium quod assignatum est, non erit affirmationis proprium, ut quia animalis proprium est animatum, non animalis non erit proprium animatum.31 Construenti vero, si assignatum proprium non est affirmationis proprium, erit negationis.32 At hic locus deficit, nam affirmatio negationis, et negatio affirmationis non est proprium, quandoquidem affirmatio negationi omnino non inest, negatio autem affirmationi inest quidem, at non ut proprium inest.33 Deinde ex iis quae ex opposito dividuntur, destruenti quidem, si eorum quae ex opposito dividuntur, nullum ullius reliquorum ex opposito divisorum est proprium.34 Neque enim quod positum est, erit proprium eius cuius positum est proprium, ut quia animal sensibile nullius aliorum mortalium animalium est proprium, non erit animal intelligibile Dei proprium.35 Construenti autem, si caeterorum quae ex opposito dividuntur quodvis est proprium talium quorumcunque eorum quae ex opposito dividuntur.36 Nam reliquum erit eius proprium cuius positum est non esse proprium, ut quia prudentiae est proprium, per se natum esse rationalis virtutem esse, et aliarum virtutum sic uniuscuiusque sumptae, erit temperantiae proprium per se natum esse concupiscibilis virtutem esse.37 Deinde ex casibus, destruenti quidem, si casus non est casus proprium.38 Neque enim casus erit proprium casus, ut quia non est eius quod est iuste proprium id quod bene, neque iusti proprium erit bonum.39 Construenti autem, si casus est proprium casus.40 Nam et casus erit casus proprium, ut quia hominis est proprium gressibile bipes, et homini erit proprium gressibili bipedi dici.41 Non solum autem in eo quod dictum est secundum casus est considerandum, sed et in oppositis, quemadmodum et in prioribus locis dictum est, destruenti quidem, si oppositi casus, non est proprium oppositi casus.42 Neque enim oppositi casus erit proprium oppositi casus, ut quia non est eius quod est iuste proprium quod bene, neque iniuste erit proprium quod male.43 Construenti vero, si oppositi casus est proprium oppositi casus.44 Nam et oppositi casus erit proprium oppositi casus, ut quia honesti est proprium optimum, et inhonesti erit proprium pessimum.45 Deinde ex iis quae similiter se habent, destruenti quidem, si quod similiter se habet, eius quod similiter se habet non est proprium.46 Neque enim quod similiter se habet, eius quod similiter se habet erit proprium, ut quia similiter se habet ad exstruendum aedificium aedificator, et medicus ad efficiendum sanitatem, non est autem proprium medici efficere sanitatem, neque aedificatoris erit proprium exstruere aedificium.47 Construenti autem, si quod similiter se habet erit proprium eius quod similiter se habet.48 Nam et quod similiter se habet, eius quod similiter se habet erit proprium, ut quoniam similiter se habet medicus ad id quod est esse effectivum sanitatis, et ludimagister ad id quod est esse effectivum bonae habitudinis, est autem proprium magistri ludi esse effectivum bonae habitudinis, erit proprium et medici effectivum esse sanitatis.49 Deinde ex iis quae sic se habent, destruenti quidem, si quod sic se habet, eius quod sic se habet non est proprium.50 Neque enim quod sic se habet, eius quod sic se habet erit proprium.51 Si autem eius quod sic se habet, id quod sic se habet est proprium, eius non erit proprium cuius positum est esse proprium.52 Ut quia sic se habet prudentia ad honestum et turpe, eo quod disciplina utrisque eorum est, non est autem prudentiae proprium disciplinam esse honesti, non utique erit proprium prudentiae disciplinam esse turpis; si vero est proprium prudentiae disciplinam esse honesti, non erit proprium eiusdem disciplinam esse turpis, impossibile est enim eiusdem plura esse propria.53 Construenti vero nihil locus iste utilis, nam quod sic se habet, unum ad plura comparatur.54 Deinde destruenti quidem, si quod secundum esse dicitur, non est eius quod secundum esse dicitur proprium.55 Nam neque corrumpi eius quod est secundum corrumpi, neque generari eius quod secundum generari dicitur, erit proprium.56 Ut quia est hominis proprium esse animal, neque eius quod est hominem generari, erit proprium generari animal, neque eius quod est hominem corrumpi erit proprium corrumpi animal.57 Eodem autem modo accipiendum est et ex generari ad esse et corrumpi, et ex corrumpi ad esse et generari, quemadmodum dictum est nunc ex esse ad generari, et corrumpi.58 Construenti autem, si eius quod est secundum esse ordinatum est.59 Est autem per se, ordinatum proprium, nam et eius quod secundum generari dicitur, erit hoc quod secundum generari dicitur proprium, et eius quod secundum corrumpi, hoc quod secundum corrumpi est assignatum, ut quia hominis est proprium esse mortalem, et eius quod est generari hominem, erit proprium generari mortalem, et eius quod est corrumpi hominem, corrumpi mortalem.60 Eodem autem modo accipiendum est ex generari et corrumpi, et ad esse et ad ipsa ex ipsis fieri, quemadmodum et in destruenti dictum est.61 Deinde inspiciendum ad idem suppositi, destruenti quidem, si ideae non inest, aut si non qua id dicitur, cuius est proprium assignatum.62 Non enim erit proprium quod positum est esse proprium, ut quoniam ipsi homini non inest quiescere qua homo est, sed qua idea, non erit hominis proprium quiscere.63 Construenti autem, si ideae inest, et secundum hoc inest qua dicitur de illo ipso cuius positum est non esse proprium.64 Erit enim proprium quod positum est non inesse proprium, ut quoniam inest ipsi animali ex anima et corpore compositum esse, et qua animal est ipsi inest id, erit proprium animalis ex corpore et anima compositum esse.
Boethius HOME

bav992.46

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 5, III. De proprio loci alii. <<<     >>> V. De proprio loci alii.
monumenta.ch > Boethius > 4

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik