monumenta.ch > Boethius > 3
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 5, II. De locis proprii. <<<     >>> IV. De proprio loci alii.

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 5, CAPUT III. De proprio loci alii.

1 Utrum vero proprium est omnino quod dictum est, an non proprium, ex his considerandum.2 Nam simpliciter construentes proprium quod bene positum est, loci iidem erunt iis qui proprium omnino faciunt; in illis igitur dicentur.3 Primum ergo destruenti quidem inspiciendum ad unum quodque eorum cuius proprium assignavit.4 Ut si nulli inest, aut si non de hoc quidem verificatur, aut si non est proprium cuiusque eorum secundum illud cuius proprium assignavit.5 Non enim erit proprium, quod positum est esse proprium, ut quia de geometra non verificatur indeceptibilem esse ab oratione (nam decipitur geometer cum pseudographiam facit), non erit hoc scientis proprium, non decipi ab oratione.6 Construenti autem si de omni verificatur, et qua de hoc verificatur.7 Erit enim proprium, quod positum est esse proprium, ut quia animal disciplinae susceptivum de omni homine verificatur, et qua homo, erit hominis proprium animal disciplinae susceptivum.8 Est autem locus hic destruenti quidem, si non de quo nomen et oratio verificatur, et si non de quo oratio et nomen verificatur.9 Construenti autem, si de quo nomen et oratio, et si de quo oratio et nomen praedicatur.10 Deinde destruenti quidem, si non de quo oratio et nomen verificatur, et si non de quo nomen et oratio verificatur.11 Non enim erit proprium, quod positum est esse proprium, ut quia animal quidem disciplinae susceptivum verificatur de Deo; homo autem non praedicatur, non erit hominis proprium, animal disciplinae susceptivum.12 Construenti autem, si de quo oratio et nomen praedicatur, et si de quo nomen et oratio praedicatur.13 Erit enim proprium quod positum est esse proprium, ut quia de quo animam habere verificatur animal, et de quo animal animam habere, erit animam habere animalis proprium.14 Deinde destruenti quidem, si subiectum proprium assignavit eius quod in subiecto esse dicitur.15 Non enim erit proprium quod positum est esse proprium, ut quia qui posuit proprium subtilissimi corporis, ignem, subiectum assignavit praedicati proprium, non erit ignis corporis subtilissimi proprium.16 Propter hoc autem non erit subiectum, eius quod in subiecto esse dicitur proprium, eo quod idem esset plurium et differentium specie proprium, nam eidem plura quaedam discrepantia specie insunt, de solo dicta, quorum erit omnium proprium quod subiectum est, si quis hunc in modum ponat proprium.17 Construenti vero, si quod in subiecto est, assignavit proprium subiecti.18 Erit enim proprium quod positum est non esse proprium, siquidem de solo praedicatur (ut dictum est) proprium, ut quia qui dixit terrae proprium corpus gravissimum specie, subiecti assignavit proprium, quod de sola dicitur re, et ut proprium praedicatur, erit terrae proprium recte positum.19 Deinde destruenti quidem, si secundum participationem assignavit proprium.20 Non enim erit proprium, quod positum est esse proprium, nam quod secundum participationem inest, ad quod quid est esse conducit; erit autem huiusmodi differentia quaedam de aliqua specie dicta, ut quia qui dixit hominis proprium gressibile bipes, secundum participationem assignavit proprium, non erit utique proprium hominis gressibile bipes.21 Construenti autem, si non secundum participationem assignavit proprium, nec quod quid est esse indicans, conversim praedicata re.22 Erit enim proprium quod positum est esse proprium, ut quia qui posuit animalis proprium quod natum est sentire, neque secundum participationem assignavit proprium, neque quod quid esse indicans, conversim re praedicata, erit utique quod sentire natum est, animalis proprium.23 Deinde destruenti quidem, si non contingit simul inesse proprium, sed vel posterius, vel priusquam idipsum nomen.24 Non enim erit proprium quod positum est esse proprium, aut nunquam, aut non semper, ut quoniam contingit alicui prius fore, et posterius ambulare per forum quam quod homo, non erit ambulare per forum hominis proprium, aut nunquam aut non semper.25 Construenti autem, si simul ex necessitate semper inest, cum neque terminus, neque differentia sit.26 Erit enim proprium, quod positum est forsitan non esse proprium, ut quia animal disciplinae susceptivum, simul ex necessitate semper est, et id quod est homo, cum neque differentia sit, nec terminus erit animal disciplinae susceptivum hominis proprium.27 Deinde destruenti quidem, si eorumdem qua eadem sunt, non est idem proprium.28 Non enim erit proprium, quod positum est esse proprium, ut quia non est proprium prosequendi, apparere quibusdam bonum, neque eligendi fuerit utique proprium apparere quibusdam bonum; idem enim est prosequendum et eligendum.29 Construenti, si eiusdem quatenus idem proprium.30 Erit enim proprium quod positum est non esse proprium, ut quoniam hominis, qua homo dicitur proprium tripartitam animam habere, et terrigenae quatenus terrigena est, erit proprium tripartitam animam habere.31 Utilis autem locus hic et in accidente, nam iisdem in eo quod eadem sunt eadem oportet inesse vel non inesse.32 Deinde destruenti quidem, si eorum quae sunt eadem specie, non idem semper specie proprium est.33 Neque enim eius quod dictum erit proprium, quod positum est esse proprium, ut quia idem est specie homo et equus, non semper autem equi est proprium stare a se, nec hominis erit proprium moveri a se.34 Idem enim est specie moveri, et stare a se, quatetenus utrique eorum ut animal est, accidit.35 Construenti vero, si eorum quae sunt eadem specie, idem semper specie sit proprium.36 Erit enim proprium quod positum est non esse proprium, ut quia hominis est proprium esse gressibile bipes, et avis erit proprium esse volatile bipes, utrumque enim horum est idem quatenus illa quidem sub eodem sunt genere species, cum sint sub animali, haec autem ut generis differentiae animalis.37 Hic autem locus falsus est, quando alterum quidem eorum quae dicuntur uni alicui soli inest speciei, alterum vero inest pluribus, quemadmodum gressibile quadrupes.38 Quoniam autem idem et diversum multipliciter dicitur, labor est sophistice assumenti unius assignare, et solius alicuius proprium, nam quod inest alicui cui accidit aliquid, et accidenti inerit sumpto cum eo cui accidit, ut quod inest homini, et albo homini inerit, si fuerit albus homo, et quod albo homini inest, inerit et homini.39 Calumniabitur autem aliquis multa propriorum quod subiectum id aliud est quod secundum se facit, aliud autem cum accidente, ut aliud quidem hominem esse dicet, aliud vero album hominem.40 Amplius autem diversum faciens habitum, et quod secundum habitum dicitur, nam quod habitui inest, et ei quod secundum habitum dicitur inerit, et quod ei quod secundum habitum dicitur inest, et habitui inerit, ut quoniam sciens secundum scientiam dicitur affici, non inerit scientiae proprium, indissuasibile a ratione, nam et sciens indissuasibilis erit a ratione.41 Construenti autem dicendum quoniam non est diversum simpliciter id cui accidit, et accidens cum eo cui accidit sumptum, sed aliud dicitur, eo quod diversum sit ipsis, esse; non enim idem est homini esse, quod sit homo, et albo homini esse, quod sit albus homo.42 Praeterea autem considerandum est ad casus dicenti, quod neque sciens est indissuasibile a ratione, sed indissuasibilis a ratione, neque scientia indissuasibile, sed indissuasibilis a ratione, nam ei qui omnino instat, omnino est adversandum.43 Deinde destruenti quidem, si quod natura inest volens assignare, hoc modo ponit secundum locutionem, ut quod semper inest significet.44 Videbitur enim moveri posse quod positum est proprium esse, ut quia qui dixit hominis proprium bipes, vult quidem quod natura inest assignare: significat autem locutione, quod semper inest, non erit hominis proprium bipes, non enim omnis homo est duos pedes habens.45 Construenti autem, si vult quod natura inest proprium assignare, et locutione hoc modo significat: non enim movebitur secundum hoc proprium, ut quia qui hominis proprium assignavit, animal disciplinae susceptivum, et vult, et dictione significat quod natura inest proprium, non movebitur, secundum hoc quod non sit proprium hominis, animal disciplinae susceptivum.46 Amplius, quaecunque dicuntur ut secundum aliud aliquod primum, aut ut primum ipsum, labor est assignare talium proprium.47 Nam si eius quod est secundum aliud aliquid proprium assignavit, et de primo verificabitur, si autem primi posuerit, et de eo quod est secundum aliud praedicabitur, ut si quis assignet superficiei proprium coloratum esse, et de corpore verificatur coloratum esse, si autem corporis, et de superficie praedicabitur, quare non de quo oratio et nomen verificabitur.48 Accidit autem in quibusdam propriis plerumque fieri aliquod peccatum, propter hoc quod non determinetur quomodo et quorum ponit quis proprium; omnes enim conantur assignare proprium, aut quod natura inest, ut hominis bipes, aut quod nunc inest, ut hominis alicuius quatuor digitos habere, aut specie, ut ignis subtilissimum, aut simpliciter, ut animalis vivere, aut secundum aliud, ut animae prudens, aut ut primum, quemadmodum rationalis prudens, aut in eo quod habet, ut scientis indissuasibile a ratione (nihil enim aliud quam habendo aliquid erit indissuasibile a ratione), aut in eo quod habeatur, ut scientiae indissuasibile a ratione, aut in eo quod participatur, ut animalis sentire (sentit enim et aliud quid ut homo, sed participans iam hoc, sentit), aut in eo quod participat, ut alicuius animalis vivere.49 Qui non addit igitur, natura peccat, eo quod contingit quod naturae inest, non inesse illi cui natura inest, ut homini duos pedes habere, qui vero non determinat, quoniam quod inest assignat quod non erit tale quale nunc inest id, ceu quatuor digitos habere hominem, non indicans quoque quod ut primum, aut ut secundum aliud ponit, quod non de quo oratio et nomen verificabitur, ut coloratum esse sive superficiei, sive corporis assignaverit proprium, non praedicens etiam quod aut in eo quod est habere aut in eo quod haberi proprium assignavit.50 Ideo non erit proprium quod assignatum est, nam inerit (si in eo quod habetur assignavit proprium) etiam habenti, si autem habenti, et ei quod habetur, ut indissuasibile a ratione, scientiae vel scientis positum proprium, non praesignificans etiam in eo quod participat vel participatur, eo quod et in aliis quibusdam inerit proprium.51 Si enim in eo quidem quod participatur assignavit, participantibus inerit, si vero in eo quod participat, iis quae participantur, ut si alicuius animalis posuerit vivere proprium, non dividens etiam specie quod uni soli inerit eorum quae sub eo sunt, cuius proprium ponit, nam quod est secundum superabundantiam, uni soli inest, ut ignis levissimum.52 Aliquoties autem et specie addens peccat.53 Nam oportebit unam speciem esse eorum quae dicuntur, quando specie addiderit: hoc autem in quibusdam non accidit, ut nec in igne, non enim est una species ignis, nam diversum est carbo et flamma, et lux specie, cum unumquodque horum sit ignis; propter hoc autem non oportet, quando specie additur, diversam esse speciem eius quod dicitur, quoniam his quidem magis, illis autem minus inerit quod dictum est proprium, ut in igne subtilissimum, subtilior enim est lux carbone et flamma.54 Hoc autem non oportet fieri quando non, et nomen magis praedicatur de quo oratio magis verificatur.55 Si autem non, non erit de quo oratio magis, et nomen magis.56 Amplius autem ad haec idem esse accidit proprium eius quod simpliciter, et eius quod maxime in simpliciter tali, ut in igne se habet subtilissimum, nam et simpliciter et ignis et lucis erit hoc ipsum proprium, subtilissima enim est lux; cum igitur alius sic assignat proprium, argumentandum, sibi autem non danda haec instantia, sed statim cum ponit proprium determinandum est quomodo ponit proprium.
Boethius HOME

bav992.43

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 5, II. De locis proprii. <<<     >>> IV. De proprio loci alii.
monumenta.ch > Boethius > 3

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik