monumenta.ch > Boethius > 2
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 5, PRIMUM. De modis proprii. <<< >>> III. De proprio loci alii.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 5, CAPUT II. De locis proprii.
1 Primum quidem an non bene assignatum est proprium, an bene.2 Eius autem quod est non bene, aut bene, est unum quidem, si non per notiora, aut per notiora positum est proprium.3 Destruenti quidem, si non per notiora; at construenti, si per notiora.4 Eius autem quod non per notiora est, hoc quidem si omnino ignotius positum est proprium quod assignavit, illo cuius proprium dixit.5 Non enim erit bene positum proprium, nam propter notitiam proprium facimus.6 Discendi enim causa, et proprium, et definitiones facimus.7 Per notiora igitur accipiendum: sic enim magis erit sufficienter cognoscere, ut puta qui ponit ignis proprium esse simillimum animae, ignotiore quam ignis utitur anima (magis enim scimus quid est ignis quam quid anima), non igitur erit bene positum proprium ignis, simillimum animae.8 Aliud autem, si non notius est hoc huic inesse.9 Oportet enim non solum notius esse re, sed huic inesse, notius esse: nam qui non scit huic inest, neque si illi soli notius inest cognoscit.10 Quare cum quodvis horum acciderit, obscurum fit proprium, ut quia qui ponit ignis proprium, in quo primo anima nata est esse, ignotiore utitur quam sit ignis, eo quod ignotius est, si in hoc est anima, et si in hoc primo est; non erit itaque bene positum proprium ignis, in quo primo anima nata est esse.11 Construenti autem, si per notiora positum est proprium, et si per notiora secundum utrumque modum.12 Erit enim bene secundum hoc positum proprium, nam constructivorum locorum eius quod bene, alii quidem secundum hoc solum, alii autem simpliciter monstrabunt quod bene, ut quia qui dixit animalis proprium, sensum habere, per notiora, et notius assignavit proprium secundum utrumque modum; quare erit bene assignatum secundum hoc, animalis proprium, sensum habere.13 Deinde destruenti quidem, si quod nominum quae in proprio sunt assignata multipliciter dicitur, vei etiam tota oratio plura significat.14 Non enim erit bene positum proprium, ut quoniam sentire multa significat, unum quidem sensum habere alterum autem sensum uti, non erit animalis proprium bene positum quod natum est sentire.15 Quapropter non utendum est, neque nomine, quod multipliciter dicitur, neque oratione, quae plura significet, quia quod multipliciter dicitur, obscurum facit quod dictum est, dubitante eo qui debet argumentari, quodnam dicit eorum quae multipliciter dicuntur, nam proprium discendi gratia assignatur.16 Amplius autem ad hoc necessarium est redargutionem aliquam fieri cum sic assignant proprium, quando in dissidente quispiam conficiet syllogismum, de eo quod multipliciter dicitur.17 Construenti autem, si non plura significat neque nominum quidpiam, neque tota oratio.18 Erit enim secundum hoc bene positum proprium, ut quia neque corpus plura significat, neque mobilissimum in superiorem locum, neque totum quod ex his compositum est, erit bene positum secundum hoc ignis proprium corpus mobilissimum in superiorem locum.19 Deinde destruenti quidem si multipliciter dicitur illud cuius proprium assignatur, non determinatur autem cuius eorum ponatur proprium.20 Non enim bene erit assignatum proprium, ob quas autem causas non immanifestum est ex iis quae prius dicta sunt, nam eadem accidere necessarium est; ut quia scire hoc plura significat (unum enim scientiam habere hoc, alterum autem scientia uti hoc, aliud vero scientiam esse huius, aliud autem scientia uti huius), non erit eius quod est scire hoc, bene assignatum proprium ullum, non determinato cuius horum ponitur proprium.21 Construenti vero, si non dicitur multipliciter hoc cuius proprium ponitur, sed est unum et simplex.22 Erit enim bene positum secundum hoc proprium, ut quia homo simpliciter dicitur, erit bene positum secundum hoc hominis proprium, animal mansuetum natura.23 Deinde destruenti quidem, si frequenter dictum est idem in proprio (saepe enim latent hoc facientes et in propriis, quemadmodum et in terminis), non erit bene positum quod hoc sustinet, proprium.24 Conturbat enim audientem, quod frequenter dicitur, obscurum igitur necessarium est fieri, et praeter id rugari videntur.25 Eveniet autem frequenter idem dicere duobus modis: uno quidem quando nominaverit frequenter idem, ut si quis proprium assignet ignis; corpus tenuissimum corporum, hic enim frequenter dixit corpus.26 Secundo autem, si quis assumat orationes pro nominibus, ut si quis reddat terrae proprium, substantiam quae maxime corporum secundum naturam fertur in inferiorem locum, deinde assumat pro corporibus, huiusmodi substantias, unum enim et idem est corpus, et huiusmodi substantia; erit ergo hoc modo substantia frequenter dicta, quare neutrum erit bene positum proprium.27 Construenti vero, si nullo utitur frequenter nomine eodem.28 Erit enim secundum hoc bene assignatum proprium, ut quia qui dixit hominis proprium, animal disciplinae susceptivum, non usus est frequenter eodem nomine, erit utique secundum hoc bene assignatum hominis proprium.29 Deinde destruenti quidem, si tale aliquid assignavit in proprio nomen, quod omnibus insit.30 Inutile enim erit, quod non separat ab aliquo, quod autem in propriis dicitur, separare oportet, quemadmodum et quae in terminis; non igitur erit bene positum proprium, ut quia qui posuit scientiae proprium opinionem indissuasibilem a ratione, unum existens, tali aliquo usus est proprio (uno, inquam) quod omnibus inest, non erit utique bene positum scientiae proprium.31 Astruenti autem, si nullo usus est communi, sed quod ab aliquo separat, erit bene positum secundum hoc proprium, ut quia qui dixit animalis proprium animam habere, nullo usus est communi, erit secundum hoc bene positum proprium animalis, animam habere.32 Deinde destruenti quidem, si plura propria assignat eiusdem, non determinans quod plura ponit.33 Non enim erit bene positum proprium; nam quemadmodum nec in terminis oportet praeter eam (quae indicat substantiam) orationem adiungere quidpiam plusculum, sic nec in propriis praeter eam (quae facit proprium quod dictum est) orationem quidquam coassignandum.34 Inutile enim fit eiusmodi, ut quia qui dixit proprium ignis, tenuissimum et levissimum, plura assignavit propria (utrumque enim de solo igne verum est dicere), non erit bene positum proprium ignis, corpus subtilissimum et levissimum.35 Astruenti vero si non plura eiusdem propria assignavit, sed unum.36 Erit enim secundum hoc bene positum proprium, ut quia qui dixit humidi proprium, corpus quod in omnem figuram ducitur, unum assignavit proprium, et non plura, erit secundum hoc bene positum humidi proprium.37 Deinde destruenti quidem, si eodem usus est cuius proprium assignavit, aut eorum quae sunt illius aliquo.38 Non enim erit bene positum proprium, nam discendi gratia assignatur proprium, idem autem eidem similiter ignotum est, id autem quod aliquid eorum est quae sunt eius, posterius; non igitur est notius, quare non fit ut per hoc quisquam magis quidpiam discat, ut quia qui dixit animalis proprium, substantiam cuius species est homo, aliquo usus est eorum quae sunt animalis, non erit bene positum proprium.39 Construenti autem, si neque eodem, neque eorum quae sunt ipsius aliquo utitur.40 Erit enim bene secundum hoc positum proprium, ut quia qui posuit animalis proprium ex anima et corpore compositum esse, neque eorum quae sunt ipsius aliquo usus est: erit utique bene secundum hoc assignatum animalis proprium.41 Eodem autem modo et in aliis considerandum est quaenam non faciunt aut faciunt notius.42 Destruenti quidem, si aliquo usus est, aut opposito, aut omnino simul natura, aut posteriore aliquo.43 Non enim erit bene positum proprium, nam oppositum simul natura, quod autem simul natura, et posterius, non efficit notius, ut quia qui dixit boni proprium quod malo maxime opponitur, opposito est usus boni, non erit profecto bene assignatum boni proprium.44 Construenti autem, si nullo usus est neque opposito, neque omnino simul natura, neque posteriore.45 Erit enim secundum hoc bene assignatum proprium, ut quia qui posuit disciplinae proprium, opinionem maxime facientem fidem, nullo usus est neque opposito, neque omnino simul natura, neque posteriore, erit secundum hoc bene positum disciplinae proprium.46 Deinde destruenti quidem, si non quod semper sequitur proprium assignavit, sed id quod fit quandoque non proprium.47 Non enim erit bene pronuntiatum proprium, nam neque in quo deprehendimus inesse ipsum, de hoc et nomen ex necessitate verificatur, neque in quo deprehenditur non inesse, de hoc ex necessitate non dicetur nomen, quare non erit bene positum proprium.48 Amplius autem ad haec, neque quando quisquam assignaverit proprium, erit manifestum si inest, siquidem tale est, ut quod ipsum relinquere possit; non igitur erit clarum esse proprium, ut quia qui posuit animalis proprium moveri quandoque, vel stare tale, assignaverit proprium quod fit quandoque non proprium, nequaquam erit bene positum proprium.49 Astruenti vero, si quod ex necessitate semper est, proprium assignaverit.50 Erit enim bene positum secundum hoc proprium, ut quia qui posuit virtutis proprium quod habentem facit studiosum, quod semper sequitur, proprium assignavit; erit utique secundum hoc bene assignatum virtutis proprium.51 Deinde destruenti quidem, si quod nunc proprium est assignans, non determinaverit quod non proprium assignat.52 Non enim erit bene positum proprium, primum quidem quia quod praeter consuetudinem fit omne, semper determinatione indiget, solent autem ut plurimum omnes, quod semper sequitur proprium assignare; secundo autem, quia immanifestum est quia non determinaverit, si quod nunc est proprium voluerit ponere.53 Non igitur danda est obiurgationis occasio, ut quia qui posuit alicuius hominis proprium sedere cum aliquo homine, quod nunc proprium est posuit, non bene proprium assignabit, si non determinans dixerit quod nunc.54 Construenti autem, si nunc proprium assignans determinando posuit, quod nunc proprium posuerit.55 Erit enim bene positum secundum hoc proprium, ut quia qui dixit cuiusdam hominis proprium ambulare nunc alicubi, distinguens posuit hoc, bene erit positum proprium.56 Deinde destruenti quidem, si tale assignavit proprium, quod manifestum non est aliter inesse quam sensu.57 Non enim erit bene positum proprium, nam omne sensibile extra sensum factum immanifestum est, latens enim est si adhuc inest, eo quod sensu solum cognoscitur.58 Erit autem verum hoc in iis quae non ex necessitate semper consequuntur, ut quia qui posuit solis proprium, astrum quod fertur super terram lucidissimum, tali usus est in proprio (super terram, inquam, ferri) quod sensu cognoscitur, non utique erit bene solis assignatum proprium; immanifestum enim erit cum occidet sol, si adhuc feratur super terram, eo quod nos tunc deseruimus sensum.59 Construenti vero, si tale assignavit proprium, quod non sensu est manifestum, aut cum sit sensibile, ex necessitate inesse manifestum est.60 Erit enim secundum hoc bene positum proprium, ut quia qui posuit superficiei proprium, quod primum coloratum est, sensibili quidem aliquo usus est (coloratum esse, inquam), tali quidem quod manifestum est inesse semper: erit secundum hoc bene assignatum superficiei proprium.61 Deinde destruenti quidem, si terminum ut proprium assignavit.62 Non enim erit bene positum proprium, nam non oportet indicare quod quid est esse proprium, ut quia qui dixit hominis proprium animal gressibile bipes, quod quid est esse significans assignavit hominis proprium, non utique erit hoc hominis proprium bene assignatum.63 Construenti autem, si quod conversim quidem praedicatur assignavit proprium, non autem quod quid est esse indicans.64 Erit enim secundum hoc bene assignatum proprium, ut quia qui posuit hominis proprium animal mansuetum natura, quod conversim quidem praedicatur, assignavit proprium, non quod quid est quidem indicans; erit secundum hoc bene assignatum proprium hominis.65 Deinde destruenti quidem, si non quidpiam in quid est ponens, assignavit proprium.66 Oportet enim in propriis, quemadmodum in terminis, primum assignari genus, deinde sic iam addere reliqua et separare.67 Quare quod non hoc modo positum est proprium, non erit bene assignatum, ut quia qui dixit animalis proprium animam habere, non posuit quidquam in quo aut in quid est animal, non erit bene positum animalis proprium.68 Construenti vero, si quis quidpiam quod in quid est ponens eius cuius proprium assignavit, reliqua adiungit.69 Erit enim secundum hoc bene assignatum proprium, ut quia qui posuit hominis proprium animal disciplinae susceptibile, quidpiam quod in quid est ponens, assignavit proprium: erit secundum hoc bene positum proprium hominis.70 Utrum igitur bene an non bene assignetur proprium, per haec inspiciendum.
Boethius HOME
bav992.40
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 5, PRIMUM. De modis proprii. <<< >>> III. De proprio loci alii.
monumenta.ch > Boethius > 2
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik