monumenta.ch > Boethius > 5 > 1
>>> Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 5, II. De locis proprii.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 5, CAPUT PRIMUM. De modis proprii.
1 Utrum autem proprium an non proprium est quod dictum est, per haec considerandum.2 Assignatur autem proprium aut per se et semper, aut ad aliud aut aliquando.3 Per se quidem, ut hominis, animal mansuetum natura; ad aliud autem, ut animae ad corpus, quoniam illa quidem imperare nata, hoc autem parere; semper autem, ut Dei, animal immortale; aliquando vero, ut alicuius hominis ambulare in gymnasio.4 Sunt autem proprii, quod ad alterum assignatum est, aut duo problemata, aut quatuor.5 Nam si de hoc quidem assignatum quidpiam fuerit, de illo vero negatum idipsum, duo duntaxat problemata fiunt, quemadmodum hominis ad equum proprium est quod bipes est.6 Nam et quod homo non bipes est argumentabitur quispiam, et quod equus bipes: utrinque autem removetur proprium.7 Si autem de utroque utrumque assignatum fuerit, et de utroque negatum, quatuor problemata erunt, ut hominis proprium ad equum, quod ille quidem bipes, hic autem quadrupes est: nam et quod homo non bipes est, et quod esse quadrupes natus est, argumentari est; et quod equus bipes, et quod non quadrupes, possibile est argumentari.8 Quolibet igitur modo ostenso, interimitur quod propositum est.9 Est autem per se quidem proprium, quod ad omnia assignatur, et ab omni separat (quemadmodum hominis animal mortale disciplinae susceptivum); ad aliud autem, quod non ab omni, sed ab aliquo statuto determinat (ut virtutis ad disciplinam, quoniam illa quidem in pluribus, haec in rationali solo, et in habentibus rationem nata est fieri); semper autem, quod secundum omne tempus verificatur, et nunquam relinquitur (quemadmodum animalis ex anima et corpore compositum esse); aliquando vero, quod secundum aliquod tempus verificatur, et non ex necessitate semper consequitur, ut alicuius hominis, ambulare in foro.10 Est autem ad alterum proprium assignare, differentiam dicere, aut in omnibus et semper, aut ut multum et in plurimis.11 Et in omnibus quidem et semper, quemadmodum hominis proprium ad equum quoniam bipes, nam homo quidem et omnis, et semper est bipes; equus autem nullus est bipes, et nunquam.12 Ut multum autem et in plurimis, quemadmodum rationalis proprium principare ad concupiscibile, et irascibile, eo quod illud quidem imperat, haec autem parent; nam neque rationale semper imperat, sed quandoque illi imperatur, neque concupiscibili et irascibili semper imperatur, sed imperant quandoque, cum fuerit hominis anima flagitiosa.13 Propriorum autem ea maxime logica sunt, quae per se et semper, et quae ad aliud.14 Nam eius quod ad aliud est proprium, plura problemata sunt, quemadmodum diximus et prius, nam aut duo, aut quatuor, ex necessitate fiunt problemata.15 Plures autem orationes fiunt ad haec, quod autem per se est et semper, ad multa est argumentari, et ad plura tempora observare: quod per se quidem ad multa, nam ad unumquodque eorum quae sunt, ut pote cui oportet inesse proprium, quare si non ab omni separat, non erit bene assignatum proprium; quod autem semper, ad plura tempora est observare, et sive non inest, sive non infuerit, sive non inerit, non erit proprium.16 Quod vero aliquando, ad illud (quod nunc dicitur) tempus, consideramus.17 Non igitur sunt rationes ad ipsum plures.18 Logicum autem est problema, ad quod rationes fiunt, et crebrae quidem, et bonae.19 Ad aliud igitur proprium dictum, ex iis quae sunt de accidente locis inspiciendum, si huic quidem accidit, illi vero non.20 De iis autem quae semper, et quae per se, per haec considerandum.
Boethius HOME
bav992.39
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik