monumenta.ch > Boethius > 4 > 6
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 4, V. De re eadem loci alii. <<<
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 4, CAPUT VI. De genere loci alii.
1 Amplius, si omnino quod assignatum est, nullius est genus.2 Manifestum enim quoniam neque eius quod dictum est.3 Considerandum autem ex eo quod nihil eorum differt specie, quae participant assignatum genus.4 Ut nihil alba differunt specie, ipsa a se invicem.5 Omnis autem generis sunt species differentes, quare nullius erit album genus.6 Rursum si quod omnia sequitur genus vel differentiam dixit.7 Plura enim sunt quae omnia sequuntur, ut ens, et unum, eorum sunt quae omnia sequuntur; si igitur ens genus assignaverimus, manifestum quoniam omnium erit genus, eo quod praedicatur de eis.8 De nullo enim genus quam de speciebus praedicatur, quare et unum species erit entis; accidit ergo de omnibus de quibus genus praedicatur, et speciem praedicari, eo quod ens et unum de omnibus simpliciter praedicantur, oportet autem de paucioribus speciem praedicari.9 Si autem quod omnia sequitur, differentiam dixit, perspicuum quoniam de aequalibus vel de pluribus differentia quam genus dicetur.10 Nam si et genus omnia sequitur de aequalibus, sin vero non omnia sequatur genus, de pluribus differentia dicetur quam ipsum genus.11 Amplius, si in subiecta specie est, quod assignatum genus dicitur, ut album in nive, quare manifestum quoniam non erit genus, de subiecta enim specie solum genus dicitur.12 Considerandum autem etiam est si non univocum sit genus speciei.13 Nam de omnibus speciebus univoce genus praedicatur.14 Amplius, quando existente et speciei et generi contrario, si quod melius contrariorum est, in peiori genere ponit.15 Nam accidet reliquum in reliquo esse, eo quod contraria in contrariis generibus, quare quod deterius est, in meliori erit, at videtur melioris, et genus melius esse.16 Et si eodem similiter ad utraque se habente, in peiore, et non in meliore genere ponit, ut animam ipsum quod est agitationem, aut agitatum: nam pari modo eadem stativa et agitativa esse videtur; quare si melius statio, in hoc oportet genere ponere.17 Amplius, ex magis et minus.18 Destruenti quidem si genus suscipit magis, species autem non suscipit, neque ipsa, neque quod ab ipsa dicitur, ut si virtus suscipit magis, et iustitia et iustus, dicitur enim iustus magis alter altero.19 Si igitur assignatum quidem genus magis suscipit, species autem non suscipit, neque ipsa, neque quod ab ipsa dicitur, non erit quidem assignatum genus.20 Rursum quod magis videtur, vel similiter, non est genus, manifestum quoniam nec quod assignatum est.21 Utilis autem hic locus in talibus maxime in quibus plura videntur de specie in eo quod quid est praedicata, cum non determinatum est neque promptum nobis est dicere, quodnam eorum genus, ut de ira, tristitia, et opinio parvipendentiae, in eo quod quid est praedicari videntur: contristatur enim iratus, et opinatur parvipendi.22 Eadem autem consideratio et in specie ad aliud aliquid comparanti.23 Nam si quod magis aut similiter videtur esse in assignato genere, non est in genere manifestum quod neque assignata omnino species erit in genere.24 Interimenti igitur quemadmodum dictum est, utendum.25 Astruenti vero, si quidem suscipit magis quod assignatum est genus, et species, non utilis locus, nihil enim prohibet utrorumque suscipientium non esse alterum alterius genus, nam bonum et album suscipit magis, et neutrum neutrius genus.26 Generum autem et specierum ad se invicem comparatio utilis, ut si similiter hoc, et hoc genus; si alterum genus, et alterum.27 Similiter autem et si quod minus, et quod magis: ut si continentiae, magis potestas quam virtus genus; virtus autem genus, et potestas.28 Eadem autem et de specie convenit dici; nam si similiter hoc, et hoc propositi species, si alterum species, et reliquum, et quod minus videtur species est, et quod magis.29 Amplius, ad construendum, perspiciendum si de quibus assignatum est genus, in eo quod quid est praedicatur, cum non sit una assignata species, sed plures et differentes.30 Nam manifestum quoniam erit genus.31 Si autem in assignato species est, considerandum et si de aliis speciebus genus in eo quod quid est praedicatur.32 Nam rursus accidet de pluribus et differentibus idem praedicari.33 Quoniam autem videtur in quibusdam et differentia in eo quod quid est de speciebus praedicari, separandum est genus et differentia, utenti iis quae dicentur elementis, primum quidem quoniam genus de pluribus dicitur quam differentia, deinde quoniam secundum eius (quod quid est) assignationem, magis convenit genus quam differentiam dicere.34 Nam qui animal dicit hominem, magis indicat quid est homo quam qui gressibile.35 Et quoniam differentia quidem qualitatem generis semper significat, genus autem differentiae, non: nam qui dicit gressibile, quiddam animal dicit; qui vero animal dicit, non dicit quale quiddam gressibile: differentia igitur a genere sic separanda.36 Quoniam autem videtur musicum, qua musicum est, sciens esse, et musica scientia quaedam est, et si ambulans, eo quod ambulat movetur, ambulatio motus quidam est, considerandum in quo genere vult quidpiam construere secundum dictum modum.37 Ut si scientiam ipsum quod est fidem, si sciens quatenus scit, fidit; manifestum enim quoniam scientia fides quaedam erit, eodem autem modo et in aliis huiusmodi.38 Amplius, quoniam quod sequitur aliquid semper et non convertitur, difficile est separare quod non sit genus, si hoc quidem illud sequitur omne, illud vero hoc non omne.39 Ut tranquillitatem quies, et numerum divisibile, e converso autem non; nam divisibile non omne, numerus, neque quies omnis, tranquillitas, ipso quidem est utendum ut genere quod est semper consequens, cum non convertatur alterum; cum autem alterum se extendit non in omnibus, obsequendum.40 Instantia autem huius, quoniam non ens sequitur omne quod fit (nam quod fit non est) et non convertitur (non enim omne quod non est, fit); attamen non est genus non ens eius quod fit, simpliciter enim non sunt non entis species.41 De genere igitur quemadmodum dictum est, transeundum.
Boethius HOME
bav992.37 sbb1786.193
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 4, V. De re eadem loci alii. <<<
monumenta.ch > Boethius > 4 > 6
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik