monumenta.ch > Boethius > 5
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 4, IV. De genere loci alii. <<< >>> VI. De genere loci alii.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 4, CAPUT V. De re eadem loci alii.
1 Rursum si habitum in actu posuit, aut actum in habitu, non est genus quod tale est.2 Ut si sensum, motum per corpus, nam sensus habitus, motus autem actus.3 Similiter autem et si memoriam habitum continentivum opinionis dixerit, nam nulla memoria habitus, sed magis actus.4 Peccant autem et qui habitum in consequentem potentiam ordinant, ut mansuetudinem, continentiam irae, et fortitudinem, et iustitiam, timorum et lucrorum continentiam, nam fortis et mansuetus perturbatione vacans dicitur, continens autem qui perturbatur, sed non ducitur; fortasse igitur talis potentia sequitur utrumque, ut si perturbetur, non ducatur; verum continere non hoc est, hunc quidem fortem, illum autem mansuetum esse, sed omnino perturbari ab huiusmodi nihil.5 Aliquoties autem et quod sequitur, quovis modo ut genus ponunt: ut tristitiam irae, et opinionem fidei, utraque enim praedicta sequuntur quidem quodammodo assignatas species.6 Neutrum autem eorum genus est: nam qui irascitur, contristatur, priore in eo tristitia facta, non enim ira tristitiae, sed tristitia irae causa est: quare simpliciter ira non est tristitia.7 Secundum autem haec, neque fides opinio: contingit enim eamdem opinionem etiam non credentem habere; non contingere autem hoc, si fides esset species opinionis, non enim contingit idem amplius permanere, si ex specie omnino permutatum sit, quemadmodum nec idem animal quandoque hominem esse, et quandoque non.8 Si quis autem dicat ex necessitate opinantem etiam fidem habere, de aequalibus opinio et fides dicetur, quare neque sic erit genus, de pluribus enim oportet dici genus.9 Videndum autem et si in aliquo eorum nata sint utraque fieri.10 In quo enim species et genus, ut in quo album et color, et in quo grammatica et disciplina.11 Si igitur verecundiam timorem dixit, aut iram tristitiam, non accidit in eodem speciem et genus esse, nam verecundia quidem in rationali, timor in irascibili, at tristitia in concupiscibili, nam in hoc et voluptas, ira autem in irascibili; quare non sunt genera quae assignata sunt, eo quod non in eodem cum speciebus nata sunt fieri.12 Similiter autem et si amicitia in concupiscibili, non erit voluntas quaedam, omnis enim voluntas in rationali.13 Utilis autem hic locus et ad accidens, et id cui accidit, in eodem enim accidens et cui accidit; quare nisi in eodem videatur, manifestum quoniam non accidit.14 Rursum si secundum quid species dictum genus participat, non enim videtur secundum quid participari genus.15 Nam non est homo secundum quid animal, neque grammatica secundum quid disciplina.16 Similiter autem et in aliis.17 Considerandum igitur si in aliquibus secundum quid participatur genus, ut si animal quod sensibile vel visibile dicitur; nam secundum quid sensibile vel visibile animal, secundum corpus enim sensibile et visibile, secundum animam autem non: quare non erit genus, corpus visibile, et sensibile, animalis.18 Latent autem quandoque et totum in partem ponentes, ut animal, corpus animatum; nullo enim modo pars de toto praedicatur; quare non erit genus corpus animalis, eo quod pars est.19 Videndum autem si quid vituperandorum aut fugiendorum in potestate aut potente posuit, ut sophistam, vel calumniatorem, vel furem eum qui possit aliena latenter surripere: nemo enim praedictorum in eo quod possit, aliquid horum talis dicitur.20 Potest enim et Deus, et studiosus, prava agere; non sunt autem huiusmodi, nam omnes pravi secundum electionem dicuntur.21 Amplius, omnes potestates eorum sunt quae sunt eligenda, nam pravorum potestates eligendae, eo quod Deum et studiosum habere dicimus eas.22 Potentes enim dicimus eos esse prava agere, quare nullius vituperabilis erit genus potestas.23 Si autem non, accidet vituperandorum quiddam eligendum esse, nam erit quaedam potestas vituperabilis.24 Et si quid propter se honorabilium vel eligibilium, in potestate, vel potente, vel effectivo posuit.25 Nam omnis potestas, et omne potens aut effectivum, propter aliud eligendum; aut si quid eorum quae sunt in duobus generibus vel pluribus, in altero posuit.26 Quaedam enim non est in uno genere ponere, ut fraudulentum aut calumniatorem, neque enim qui eligit, impotens autem, neque qui potest, at non eligens, calumniator aut fraudulentus, sed qui utraque haec habet; quare non ponenda sunt in uno genere, sed in utroque eorum quae dicta sunt.27 Amplius, aliquoties e converso, genus quidem ut differentiam, differentiam autem ut genus assignant, ut stuporem superabundantiam admirationis, et fidem vehementiam opinionis: nam neque superabundantia, neque vehementia, genus, sed differentia videtur enim stupor admiratio esse superabundans, et fides opinio vehemens; quare genus admiratio et opinio est, superabundantia autem et vehementia differentia.28 Amplius, si quis superabundantiam et vehementiam ut genera assignet, inanimata fidem facient et stupefacient: nam cuiusque vehementia et superabundantia illi adest cuius est superabundantia et vehementia.29 Si ergo stupor superabundantia est admirationis, aderit admirationi, quare admiratio stupefaciet; similiter autem et fides aderit opinioni, si vehementia quidem opinionis est, quare opinio fidem faciet.30 Amplius, accidet sic assignanti vehementiam vehementem dicere, et superabundantiam superabundantem: est enim quaedam fides vehemens; si ergo fides vehementia est, vehementia erit vehemens.31 Similiter autem et stupor quidem et superabundans; si ergo stupor est superabundantia, superabundantia erit superabundans.32 Videtur autem neutrum horum, quemadmodum nec disciplina disciplinatum, nec motus motum.33 Quandoque autem peccant, et passionem in genere eius quod passum est ponentes, ut immortalitatem vitam sempiternam dicentes esse, passio enim vitae et accidens immortalitas videtur esse; quod autem verum sit quod dicitur, manifestum fiet, si quis admittat aliquem ex mortali fieri immortalem.34 Nullus enim dicit aliam vitam eum sumere, sed accidens aliquod, vel passionem huic eidem advenire; quare non genus vita immortalitatis.35 Rursum si passionem cuius est passio, illius genus dicit, ut spiritum aerem motum, magis enim motus aeris, spiritus, nam aer idem permanet, et quando movetur, et quando stat; quare non est omnino aer spiritus: est etenim et non moto aere spiritus, siquidem idem aer permanet, qui quidem erat spiritus.36 Similiter autem et in aliis huiusmodi.37 Si igitur et in hoc oportet admittere quod aer motus est spiritus, non tamen de omnibus huiusmodi est assignandum, de quibus non verificatur genus, sed de quibuscunque vere praedicatur assignatum genus, nam in quibusdam non videtur verificari, ut in luto et nive, nam nivem dicunt esse aquam coagulatam, lutum autem terram humido temperatam: est autem neque nix aqua, neque lutum terra, quare neutrum assignatorum generum erit genus.38 Oportet enim genus verificari semper de omnibus speciebus.39 Similiter autem neque vinum est aqua putrefacta (sicut Empedocles dicit: In ligno putruit unda), nam simpliciter non est aqua.
Boethius HOME
bav992.36 sbb1786.193
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 4, IV. De genere loci alii. <<< >>> VI. De genere loci alii.
monumenta.ch > Boethius > 5
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik