monumenta.ch > Boethius > 5 > 5 > 4
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 4, III. De genera loci alii. <<<     >>> V. De re eadem loci alii.

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 4, CAPUT IV. De genere loci alii.

1 Rursum in casibus et coniugatis, si similiter sequuntur, et interimenti et construenti.2 Simul enim uni et omnibus insunt vel non insunt, ut si iustitia scientia quaedam, et iuste scienter, et iustus sciens; si autem horum aliquid non inest, nec reliquorum ullum.3 Rursum in iis quae similiter se habent ad invicem, ut delectabile similiter se ad voluptatem, et utile ad bonum, utrumque enim utriusque effectivum.4 Si igitur voluptas quiddam bonum, et delectabile quiddam utile erit; manifestum enim quoniam boni erit effectivum, eo quod voluptas bonum.5 Similiter autem et in generationibus et corruptionibus, ut si aedificare est operari, aedificasse operatum esse, et si discere est reminisci, et didicisse recordatum esse, et si dissolvi est corrumpi, et dissolutum esse corruptum esse, et dissolutio corruptio quaedam.6 Et in generativis vero et in corruptivis, similiter et in potentiis et usibus, et omnino secundum quamlibet similitudinem et interimenti et construenti inspiciendum, quemadmodum in generatione et corruptione diximus.7 Nam si corruptivum dissolutivum, et corrumpi dissolvi, et si generativum est effectivum, et generari fieri, et generatio factio, similiter et in potentiis et usibus, et omnino si potentia dispositio, et posse disponi, et si alicuius usus est actus, et uti agere, et usum esse egisse.8 Si autem sit privatio id quod opponitur speciei, duobus modis est interimere.9 Primum quidem si assignato genere est oppositum.10 Aut enim simpliciter in nullo genere eodem privatio, aut non in ultimo, ut si visus in ultimo genere est, sensus, caecitas non erit sensus.11 Secundo autem, si et generi et speciei opponitur privatio, non est autem oppositum in opposito, nec quod assignatum est in assignato erit.12 Interimenti igitur, quemadmodum dictum est, utendum.13 Construenti autem uno modo, nam si oppositum in opposito, et propositum in proposito erit, ut si caecitas insensibilitas quaedam, et visus sensus.14 Rursum in negationibus considerandum e converso, quemadmodum in accidente dicebatur, ut si delectabile quod bonum, quod non bonum non delectabile.15 Nam si non ita se habet, erit contra, non bonum delectabile.16 At impossibile est, si bonum genus est delectabilis, esse quidquam non bonum delectabile.17 Nam de quibus genus non praedicatur, nec specierum ulla.18 Et construenti etiam similiter inspiciendum.19 Nam si non bonum, non delectabile, delectabile bonum, quare genus bonum delectabilis.20 Si autem sit ad aliquid species, considerandum si et genus ad aliquid.21 Nam si species ad aliquid, et genus, ut in duplici et multiplici, utrumque enim ad aliquid.22 Si autem genus ad aliquid, non necessario et species.23 Nam disciplina ad aliquid, grammatica autem non.24 An nec quod prius dictum est verum videbitur? nam virtus ipsum quod bonum, et ipsum quod honestum, et virtus quidem ad aliquid, bonum vero et honestum non ad aliquid, sed qualia.25 Rursum si non ad idem dicitur species, et secundum se, et secundum genus.26 Ut si duplum dimidii dicitur duplum, et multiplum dimidii oportet dici; si autem non, non erit multiplum genus dupli.27 Amplius, si non ad idem et secundum genus dicitur, et secundum omnia genera.28 Nam si duplum dimidii multiplum est, et abundans dimidii dicetur, et simpliciter secundum omnia superiora genera ad dimidium dicetur.29 Instantia, quod non necesse est secundum se, et secundum genus ad idem dici; nam scientia scibilis dicitur, habitus autem et dispositio non scibilis, sed animae.30 Rursum si similiter dicitur genus, et species secundum casus.31 Ut si alicui, aut alicuius aut quolibet modo aliter dicitur: nam ut species et genus, velut in duplo et in superioribus, alicuius, enim et duplum et multiplum; similiter autem et in scientia, alicuius enim et haec et genera, ut dispositio et habitus.32 Instantia autem, quod aliquoties non sic, nam differens, et contrarium alicui, diversum autem cum sit genus horum, non alicui, sed ab aliquo, diversum enim dicitur ab aliquo.33 Rursum si similiter ad aliquid secundum casus dicta, non similiter convertuntur.34 Quemadmodum in duplo et multiplo, utrumque enim horum alicuius, et idem etiam secundum conversionem dicitur, alicuius enim et dimidium et submultiplum.35 Similiter autem et in disciplina et opinione, nam et hae alicuius, et convertitur, similiter et disciplinatum et opinabile alicuius; si igitur in aliquo non similiter convertitur, manifestum est non esse genus alterum alterius.36 Rursum, si non ad aequalia species, et genus dicitur.37 Similiter enim, et aequaliter utrumque videtur dici, quemadmodum in dono et datione, nam et donum alicuius alicui dicitur, et datio alicuius et alicui dicitur; est autem datio genus doni, nam donum datio est irreddibilis.38 In aliquibus autem non accidit ad aequalia dici, nam duplum alicuius duplum, abundans autem et maius alicuius et aliquo, omne enim abundans, et maius aliquo abundat, et alicuius abundat, quare non sunt genera quae dicta sunt dupli, eo quod non ad aequalia dicuntur speciei, aut non universaliter verum, ad aequalia speciem et genus dici.39 Videndum autem et si oppositi est oppositum genus.40 Ut si dupli multiplum, et dimidii submultiplum, oportet enim oppositum oppositi genus esse.41 Si igitur ponat aliquis scientiam idipsum quod est sensum, oportebit et scibile id quod est sensibile esse; sed non est, non enim omne scibile sensibile, nam intelligibilium quaedam scibilia.42 Quare non est genus sensibile scibilis, si autem hoc non, neque sensus scientiae.43 Quoniam autem eorum quae ad aliquid dicuntur, alia quidem ex necessitate in eis aut circa ea sunt ad quae dicuntur (ut dispositio, et habitus, et commensuratio: in alio enim nullo possibile est esse quae dicta sunt, quam in eis ad quae dicuntur), alia autem non necesse est quidem in eis esse ad quae dicuntur, contingit autem (quemadmodum scibile est in anima, nihil enim prohibet sui scientiam habere animam, non necessarium autem, possibile est enim et in alio esse hanc eamdem), alia vero simpliciter non contingit in eis esse ad quae dicuntur (ut contrarium in contrario, neque scientiam scibili, nisi sit scibile anima, vel homo), considerare igitur oportet si quis in genere ponat quod tale est, in non tali.44 Ut si memoriam immansionem scientiae dicat, nam omnis immansio in mente, et circa illud, quare et scientiae immansio in scientia.45 Memoria igitur in scientia, eo quod immansio scientiae est.46 Hoc autem non contingit, memoria enim omnis in anima.47 Est autem qui dictus est locus et accidens communis; nihil enim refert, memoriae genus immansionem dicere, aut accidere dicere illi hoc: nam si quovis modo est memoria immansio scientiae, eadem aptabitur de ipsa ratio.
Boethius HOME

bav992.35 sbb1786.193

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 4, III. De genera loci alii. <<<     >>> V. De re eadem loci alii.
monumenta.ch > Boethius > 5 > 5 > 4

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik