monumenta.ch > Boethius > 4 > 6 > 3
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 4, II. De genere loci alii. <<<     >>> IV. De genere loci alii.

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 4, CAPUT III. De genera loci alii.

1 Inspiciendum autem et si quod in genere positum est participat aliquid contrarium generi, aut si contingit participare.2 Nam idem contraria simul participabit, eo quod ipsum genus quidem nunquam relinquit, participat autem et contrarium, aut contingit participare.3 Amplius, si quidpiam communicat species, quod impossibile est omnino inesse iis quae sunt sub genere, ut si anima communicat, numerorum autem nullum possibile est vivere, non erit species numeri anima.4 Considerandum autem et si aequivoca sit species generi elementis utenti, iis quae dicta sunt ad aequivocum.5 Univocum enim genus, et species.6 Quoniam inspiciendum autem omnis generis plures species, inspiciendum si non contingit alteram speciem esse dicti generis, nam si non est, manifestum quoniam non erit genus omnino, quod dictum est.7 Considerandum etiam est si quod translatitie dictum est, ut genus assignavit: ut temperantiam consonantiam; nam omne genus proprie de speciebus praedicatur, consonantia vero de temperantia non proprie, sed translatitie, omnis enim consonantia in sonis.8 Amplius, si sit contrarium speciei aliquid, considerandum.9 Est autem multipliciter consideratio.10 Primum quidem si in eodem genere contrarium speciei, cum non sit contrarium generi; oportet enim contraria in eodem genere esse, si nihil sit contrarium generi.11 Cum autem est contrarium generi, considerandum si contrarium in contrario.12 Necesse est enim contrarium in contrario esse, si sit contrarium quidem generi; manifestum autem est unumquodque eorum, per inductionem.13 Rursus si omnino in nullo genere quod speciei est contrarium, sed ipsum genus: ut bonum; nam ipsi hoc non in genere, nec contrarium huius in genere erit, sed ipsum genus, quemadmodum in bono et malo accidit: neutrum enim horum in genere, sed utrumque eorum genus.14 Deinde considerandum si contrarium est alicui et genus et species, et horum quidem est aliquid medium, illorum autem non.15 Nam si generum est aliquid medium, et specierum; et si specierum, et generum, ut in virtute et vitio, et iustitia et iniustitia, utrorumque enim est aliquid medium.16 Instantia huius, quoniam sanitatis et aegritudinis nihil est medium, mali autem et boni aliquod medium.17 Amplius, si est quidem aliquid utrisque medium, et speciebus et generibus, non similiter autem, sed horum quidem secundum negationem, illorum vero ut subiectum.18 Probabile enim similiter et in utrisque, ut in virtute et in vitio, iustitia et iniustitia, utrisque enim secundum negationem medium.19 Amplius, quando non est contrarium generi, considerandum non solum si contrarium in eodem genere, sed et medium.20 In quo enim extrema, et medium, ut in albo et nigro, nam color genus et horum et mediorum colorum omnium.21 Instantia, quoniam defectus quidem et superabundantia in eodem genere (in malo enim ambo), mediocre autem cum sit medium horum, non in malo, sed in bono est.22 Considerandum etiam si genus quidem contrarium est alicui, species autem nulli.23 Nam si genus est contrarium alicui, et species, quemadmodum virtus et vitium, et iustitia et iniustitia, similiter autem et in aliis consideranti manifestum videtur esse.24 Instantia, in sanitate et aegritudine, simpliciter enim sanitas aegritudini contraria; aliqua autem aegritudo, cum sit species aegritudinis, nulli contrarium, ut febris et ophthalmia, et unumquodque aliorum.25 Interimenti igitur tot modis inspiciendum: si enim non insint quae dicta sunt, manifestum autem non esse genus quod assignatum est.26 Construenti vero tripliciter, primum quidem sit contrarium speciei sit in dicto genere, cum non sit contrarium generi.27 Nam si contrarium in hoc, manifestum quoniam et quod propositum est.28 Amplius si medium in dicto genere, nam in quo medium, et extrema.29 Rursum si sit et contrarium quidem generi, considerandum est, et si contrarium in contrario.30 Nam si sit, manifestum quod et propositum in proposito.
Boethius HOME

bav992.34 sbb1786.193

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 4, II. De genere loci alii. <<<     >>> IV. De genere loci alii.
monumenta.ch > Boethius > 4 > 6 > 3

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik