monumenta.ch > Boethius > 2
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 4, PRIMUM. De quo discutiendum, et problematum generis loci decem. <<<     >>> III. De genera loci alii.

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 4, CAPUT II. De genere loci alii.

1 Considerandum autem et si quod aliud genus est assignatae speciei, quod neque continet assignatum genus, neque sub illo est.2 Ut si quis iustitiae scientiam ponat genus, est enim virtus genus, et neutrum generum reliquum continet, quare non erat scientia genus iustitiae.3 Videtur enim, quando species una sub duobus generibus est, alterum ab altero contineri.4 Habet autem dubitationem in quibusdam quod huiusmodi est, nam videtur quibusdam prudentia et virtus et scientia esse, et neutrum genus a neutro contineri; non tamen ab omnibus conceditur prudentiam scientiam esse.5 Si igitur quis admittat quod dictum est verum esse, attamen subalterna, vel sub eodem ambo fieri quae eiusdem sunt genera, necessarium videbitur esse, quemadmodum et in virtute et in scientia accidit: utraque enim sub eodem genere sunt, nam utrumque eorum habitus et dispositio est.6 Considerandum igitur si neutrum est in assignato genere.7 Si enim neque subalterna sunt genera, neque sub eodem ambo, non erit quod assignatum est genus.8 Considerandum autem et genus assignati generis, et sic semper superius genus, si omnia praedicantur de specie, et si in eo quod quid est praedicantur.9 Nam omne superius genus praedicari oportet de specie in eo quod quid est; si ergo alicubi dissonet, manifestum quoniam non est genus quod assignatum est.10 Rursum, si genus participat speciem, vel ipsum, vel aliquod superiorum generum.11 Nam nullum superiorum participat quod inferius est.12 Destruenti igitur quemadmodum dictum est utendum, astruenti autem si confiteatur quidem inesse speciei quod dictum est genus, at ut genus inest dubitetur, sufficit ostendere aliquid superiorum generum in eo quod quid est de specie praedicari.13 Uno enim in eo quod quid est praedicato omnia et superiora illius, et inferiora si praedicantur de specie, in eo quod quid est praedicabuntur; quare et assignatum genus in eo quod quid est praedicabitur; quod autem uno in eo quod quid est praedicato, omnia etiam reliqua (si praedicantur) in eo quod quid est praedicabuntur, per inductionem sumendum.14 Si autem simpliciter inesse dubitetur assignatum genus, non sufficit ostendere aliquod superiorum generum in eo quod quid est de specie praedicari, ut si ambulationis genus quispiam assignavit lationem, non sufficit ostendere quod motus est ambulatio, ad ostendendum quod latio est eo quod et alii motus sunt, sed ostendendum quod nullum participat ambulatio eorum quae sunt secundum eamdem divisionem, nisi lationem; nam necesse est quod genus participat, et specierum aliquam participare secundum primam divisionem; si enim ambulatio neque augmentationem, neque diminutionem, neque alios motus participet, manifestum, quoniam lationem participabit; quare erit genus latio ambulationis.15 Rursum, de quibus species quae posita est ut genus praedicatur, considerandum si et assignatum genus in eo quod quid est de ipsis eisdem praedicatur de quibus et species; similiter autem et si omnia quae supra genus sunt, nam si alicubi dissonat, manifestum quoniam non est genus quod assignatum est; si enim esset genus, omnia et superiora illius, et ipsum, in eo quod quid est praedicarentur de iis de quibus et species in eo quod quid est praedicatur.16 Destruenti igitur utile si non praedicetur genus in eo quod quid est de quibus et species praedicatur; astruenti autem si praedicetur in eo quod quid est utile, accidet enim genus et speciem de eodem in eo quod quid est praedicari, quare et idem sub duobus generibus fit, necesse est igitur subalterna genera esse.17 Si igitur ostendatur quod volumus genus astruere non esse sub specie, manifestum quoniam species sub hoc erit, quare ostensum erit quoniam genus hoc.18 Considerandae autem et rationes generum, si aptantur ad assignatam speciem, et ad participantia speciem.19 Necesse est enim generum rationes praedicari de specie et de iis quae participant speciem; si igitur in aliquo dissonet, dilucidum quoniam non est genus quod assignatum est.20 Rursus, si differentiam ut genus assignavit, ut si immortale genus Dei, nam differentia est animalis immortale, eo quod animalium alia mortalia, alia immortalia.21 Manifestum igitur quoniam peccant, nullius enim differentia est genus.22 Quod autem hoc verum, manifestum, nulla enim differentia significat quid est, sed magis quale quid, ut gressibile et bipes.23 Et si differentiam in genere posuit tanquam speciem, ut imparem quidem numerum (differentia enim numeri impar, et non species est), neque videtur participare differentia genus.24 Nam omne quod participat genus, vel species, vel individuum est: differentia autem neque individuum, neque species; manifestum igitur quoniam non participat genus differentia, quare neque impar species erit, sed differentia, quoniam non participat genus.25 Amplius, si genus in specie posuit, ut contiguitatem idipsum quod est continuitatem, aut mixturam idipsum quod est temperamentum, aut (ut Plato definivit) lationem secundum locum mutationem: non enim necessarium contiguitatem continuitatem esse, sed e converso continuitatem contiguitatem; non enim omne contiguum continuatur, sed quod continuatur contiguum est.26 Similiter autem et in aliis, nam neque mixtura omnis temperamentum, nam siccorum mixtura non est temperamentum, neque secundum locum mutatio omnis, latio, nam ambulatio non videtur latio esse.27 Pene enim in iis quae involuntarie locum ex loco permutant, dicitur latio, quemadmodum inanimatis accidit; manifestum autem quoniam et de pluribus species dicitur quam genus in assignatis, cum oporteat e contrario fieri.28 Rursum, si differentiam in specie posuit, ut immortale idipsum quod est Deum, nam accidit de aequalibus aut pluribus quam speciem dici; differentia enim semper de aequalibus aut de pluribus quam species dicitur.29 Amplius, si in differentia genus posuit, ut colorem idipsum quod est congregativum, aut numerum quod impar; et si genus ut differentiam dixit: possibile est enim aliquem talem suscipere positionem, ut temperantiae mixturam differentiam, aut lationis secundum locum mutationem.30 Inspiciendum autem omnia quae sunt huiusmodi per eadem, communicant enim loci, de pluribus enim genus quam differentiam oportet dici, et non participare differentiam.31 Sic autem assignato, neutrum eorum quae dicta sunt possibile est accidere, nam et de paucioribus dicetur, et participabit genus differentiam.32 Rursum, si nulla differentia generis praedicatur de assignata specie, nec genus praedicabitur, ut de anima, neque impar neque par praedicatur, quare nec numerus.33 Amplius, si prius est natura species, et simul interimit genus.34 Videtur enim contrarium.35 Amplius, si contingit relinquere dictorum genus vel differentiam (ut animam moveri, opinionem, verum et falsum), neutrum erit dictorum genus vel differentia.36 Videtur enim genus et differentia sequi quandiu fuerit species.
Boethius HOME

bav992.32 sbb1786.220

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 4, PRIMUM. De quo discutiendum, et problematum generis loci decem. <<<     >>> III. De genera loci alii.
monumenta.ch > Boethius > 2

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik