monumenta.ch > Boethius > 1 > 1
>>> Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 4, II. De genere loci alii.

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 4, CAPUT PRIMUM. De quo discutiendum, et problematum generis loci decem.

1 Post haec autem de iis quae ad genus et proprium, inspiciendum; sunt autem haec elementa eorum quae sunt ad terminos, et his ipsis raro considerationes fiunt disputantibus.2 Si ergo ponatur genus alicuius existentium, primum quidem inspiciendum ad omnia quae cognata sunt ei quod dicitur, si de alio non praedicatur, quemadmodum est in accidente.3 Ut si voluptatis bonum ponatur genus, si aliqua voluptas non bonum.4 Nam si hoc manifestum est quoniam non genus bonum voluptatis, nam genus de omnibus quae sunt sub ipso speciebus praedicatur; deinde si non in eo quod quid est praedicatur, sed ut accidens, quemadmodum album, de nive, de anima, a seipso agitatum: neque enim nix idipsum quod est, album, quapropter non est genus album nivis; neque anima idipsum quod est, agitatum, nam accidit ei moveri, quemadmodum et animali frequenter et ambulare et ambulans esse.5 Amplius, agitatum non quid est, sed quid faciens vel patiens significare videtur; similiter autem et album, non enim quid est nix, sed quale quid est indicat; quare neutrum horum in eo quod quid est praedicatur.6 Maxime autem in accidentis definitione inspiciendum, si aptatur ad dictum genus, ut ad quae nunc dicta sunt: contingit enim quidpiam movere seipsum, et non, similiter autem et album esse, et non; quare neutrum horum genus, sed accidens, eo quod accidens dicimus, quod contingit idem inesse alicui, et non.7 Amplius, si non in eadem divisione est genus, et species, sed haec quidem substantia, illud autem quale, aut hoc quidem ad aliquid, illud autem quale.8 Ut nix quidem et cygnus substantia, album autem non substantia, sed quale; quare non est genus album nivis, neque cygni.9 Rursum disciplina quidem ad aliquid, bonum autem, et pulchrum quale; quare non est genus pulchrum, vel bonum disciplinae, nam genera eorum quae sunt ad aliquid, et ipsa ad aliquid oportet esse, ut in duplici: etenim multiplex est genus duplicis, et ipsum eorum quae sunt ad aliquid est.10 Ut universaliter autem dicatur, in eadem divisione oportet genus esse speciei, nam si species substantia, et genus, et si quale quidpiam species est, et genus quale quidpiam, ut si album quale quidpiam et color.11 Similiter autem et in aliis.12 Rursum si necesse fuerit, vel si contigerit genus participare, quod positum est in genere.13 Terminus autem eius quod est participare, est suscipere participati rationem; manifestum igitur quoniam species quidem participant genera, genera autem species non, nam species suscipit generis rationem, genus autem speciei non; considerandum igitur si participat, vel contingit assignatum genus paticipare speciem, ut si quis entis vel unius genus quidpiam assignaverit; accidet enim genus participare speciem, nam de omnibus quae sunt ens et unum praedicantur, quare et ratio eorum.14 Amplius, si de aliquo assignata species vera est, genus autem non.15 Ut si ens, aut scibile, opinabilis genus ponatur.16 nam de non ente opinabile praedicabitur: multa enim non entia opinabilia sunt, at quod ens vel scibile non praedicatur de non ente, manifestum; quare non est genus ens, neque scibile, opinabilis, nam de quibus species praedicatur, et genus oportet praedicari.17 Rursum si nullam specierum contingit participare quod positum est in genere.18 Nam impossibile est participare genus, quod nullam specierum participat, nisi aliqua secundum primam divisionem specierum sit, illae autem genus solum participant; si igitur motus genus voluptatis ponatur, considerandum si neque corruptio, neque alteratio voluptas, neque ullus reliquorum (qui assignari solent) motuum; manifestum enim quoniam nullam specierum participabit, quare neque genus, eo quod necessarium est quod genus participat, et specierum aliquam participare; quare non erit species, motus, voluptas, neque individuorum, neque eorum quidquam quae sub specie motus sunt; nam et individua participant speciem et genus, ut quidam homo, et hominem participat et animal.19 Amplius, si de pluribus dicitur quam genus, quod in genere positum est.20 Ut opinabile quam ens, nam et ens, et non ens, opinabile, quare non erit opinabile species entis; de pluribus enim semper genus quam species praedicatur.21 Rursus, si de aequalibus genus et species dicuntur.22 Ut si eorum quae omnia consequuntur, hoc quidem species, illud autem genus ponatur, quemadmodum ens et unum, omne enim ens et unum, quare neutrum neutrius genus, eo quod de aequalibus dicuntur.23 Similiter autem et si primum et principium ad se invicem ponantur, nam et principium primum, et primum principium, quare aut utraque quae dicta sunt idem sunt, aut neutrum neutrius genus.24 Elementum autem est ad omnia huiusmodi, quod de pluribus genus quam species et differentia dicitur; de paucioribus enim etiam differentia dicitur quam genus.25 Videndum autem et si alicuius in differentium specie non sit genus quod dictum est genus, vel non videatur.26 Construenti autem si est alicuius, idem enim omnium indifferentium specie genus; si igitur unius monstretur, manifestum quoniam omnium, et si unius non, manifestum quoniam nullius: ut si quis in secabiles ponens lineas, indivisibile genus earum dicat esse, nam linearum habentium divisionem non est quod dictum est genus, cum sint indifferentes secundum speciem, indifferentes enim sibi invicem secundum speciem, rectae lineae omnes.
Boethius HOME

bav992.31 sbb1786.220

>>> Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 4, II. De genere loci alii.
monumenta.ch > Boethius > 1 > 1

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik