monumenta.ch > Boethius > 1 > 2 > 4
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 3, III. Alii meliorum eligibiliorumque loci. <<<
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 3, CAPUT IV. De eligendis et fugiendis documenta, loci communes.
1 Idem autem loci utiles, et ad demonstrandum quodvis eligendum et fugiendum.2 Nam auferre solum eam oportet (quae ad alterum est) praeeminentiam; si enim quod honorabilius, eligibilius, et honorabile eligendum, et si quod utilius, eligibilius, et utile eligendum, similiter autem et in aliis quaecunque huiusmodi habent comparationem.3 In aliquibus autem statim secundum eam quae ad alterum est comparationem, et quod eligendum utrumque vel alterum dicimus.4 Ut quando hoc quidem natura bonum, illud autem non natura bonum dicimus: nam quod natura bonum, manifestum quoniam eligendum est.5 Sumendum autem quam maxime universales locos de eo quod est magis et minus, nam sic sumpti ad plura utiles erunt.6 Fieri autem potest ut eorum qui dicti sunt quosdam universales magis quis faciat, parum transmutans secundum appellationem.7 Ut quod natura tale, eo quod non natura tale, magis tale.8 Et si hoc quidem facit, illud autem non facit quod habet tale cuicunque insit, magis tale quod interdum facit, tale quam quod non facit.9 Si autem utrumque facit, quod magis facit tale.10 Amplius, si eodem aliquo, hoc quidem magis, illud autem minus tale.11 Et si hoc tali magis tale, illud vero non tali tale, manifestum quoniam primum magis tale.12 Amplius ex additione, si eidem additum, aliquod totum magis tale facit, aut si ei quod minus est tale additum, totum magis tale facit.13 Similiter autem et ex ablatione, nam quo ablato reliquis, reliquum minus tale, ipsum magis tale.14 Et quae contrariis sunt impermixtiora, magis talia.15 Ut albius quidem nigro impermixtius.16 Amplius, praeter ea quae dicta sunt prius, quod magis suscipit propriam propositi rationem.17 Ut si albi est ratio color disgregativus visus, albioris est, color magis disgregativus visus.18 Si autem particulariter, et non universaliter problema ponatur, primum quidem dicti universaliter constructivi vel destructivi loci omnes utiles.19 Universaliter enim interimentes vel construentes, et particulariter monstramus: nam si omni inest, et alicui, et si nulli inest, nec alicui.20 Maxime autem opportuni et communes loci, qui sunt ex oppositis, et coniugatis, et casibus.21 Nam similiter probabile est existimare, si omnis voluptas bonum, et tristitiam omnem malum esse, et si aliqua voluptas bonum, et tristitiam aliquam esse malum.22 Item si aliquis sensus non est potestas, et insensibilitas quaedam non est impotentia, et si quoddam opinatum disciplinatum, opinio quaedam disciplina; rursum si aliquod iniustorum bonum, et iustorum aliquod malum, et aliquod eorum quae iniuste malum, et aliquod eorum quae iniuste bonum, et si quoddam delectabile fugiendum, et delectatio quaedam fugienda, secundum haec autem et si aliquod delectabile utile, delectatio quaedam utilis.23 Et in corruptivis autem, et generationibus, et corruptionibus similiter.24 Nam si aliquod corruptivum delectationis vel disciplinae bonum est, erit quaedam delectatio vel disciplina malorum; similiter autem et si corruptio quaedam disciplinae bonorum, vel generatio malorum, erit quaedam disciplina malorum.25 Ut si oblivisci quae quis turpia egit bonorum est, vel reminisci malorum, erit scire quae quis turpia egit, malorum.26 Similiter autem et in aliis, in omnibus enim similiter probabile.27 Amplius ex eo quod est magis et minus, et similiter; si enim magis quidem eorum quae sunt ex alio genere aliquid tale, illorum autem nihil est, neque quod dictum est erit tale.28 Ut si magis quidem disciplina quaedam bonum quam voluptas, nulla autem disciplina bonum, nec voluptas bonum erit, et ex eo quod est similiter quidem et minus eodem modo.29 Nam erit et interimere et construere; verumtamen ex eo quod est similiter, utraque; ex minus autem construere solum, destruere autem non: si enim similiter potestas quaedam bonum et disciplina, est autem quaedam potestas bonum et disciplina; si autem nulla potestas bonum nec disciplina, si autem minus quaedam potestas bonum quam disciplina, est autem quaedam potestas bonum et disciplina; at vero si nulla potestas bonum, non necesse est et disciplinam nullam esse bonum: manifestum igitur quoniam construere solum ex eo quod minus est.30 Non solum autem ex alio genere est destruere, verum et ex eodem, dum sumit quis quod maxime tale est.31 Ut si positum est disciplina quaedam bonum, ostendatur autem quoniam prudentia non bonum, nec alia ulla erit, quia nec quae maxime videtur.32 Amplius, ex suppositione similiter postulantem si uni et omni inesse vel non inesse.33 Ut si hominis anima immortalis, et alias; si autem haec non, nec alias.34 Si igitur inesse alicui positum est, ostendendum quoniam alicui non inest, nam consequetur per hypothesin nulli inesse; si autem alicui non inesse positum est, ostendendum quoniam inest alicui, nam et sic consequetur omnibus inesse.35 Manifestum igitur est quod qui hypothesi utitur, facit problema universale particulariter positum; nam particulariter confitentem universaliter postulabit confiteri, eo quod uni et omni similiter postulaverit inesse.36 Cum autem indefinitum est problema, uno modo destruere contingit.37 Ut si dixerit voluptatem bonum esse, vel non bonum, et nihil aliud quidquam determinaverit, nam si aliquam voluptatem dixerit bonum esse, ostendendum universaliter quod nulla, si debeat interimi propositum; similiter autem et si aliquam dixerit voluptatem non esse bonum, ostendendum universaliter quod omnis; aliter vero non contingit interimere, nam si ostenderimus quoniam est quaedam voluptas bonum vel non bonum, nondum interimitur propositum.38 Manifestum igitur quoniam interimere quidem uno modo dicitur, construere autem dupliciter: sive enim universaliter ostenderimus quod omnis voluptas bonum, sive quod est quaedam voluptas bonum, ostensum erit quod propositum est.39 Similiter autem et si oporteat disserere quod est quaedam voluptas non bonum, si ostenderimus quod nulla bonum, vel quod quaedam non bonum, ostendentes erimus utrumque, et universaliter et particulariter, quod est quaedam voluptas non bonum.40 Cum autem determinata fuerit positio, dupliciter interimere erit.41 Ut si ponatur alicui quidem inesse voluptati bonum esse, alicui autem non inesse: nam sive omnis ostendatur voluptas bonum, sive nulla, interemptum erit propositum; si autem unam solam voluptatem posuerit bonum esse, tripliciter contingit interimere: nam ostendentes quod omnis vel nulla, vel quod plures quam una bonum, interimentes erimus quod propositum est.42 In pluribus vero positione determinata (ut quod prudentia sola est virtutum scientia), quadrupliciter est interimere.43 Nam ostenso quod omnis virtus scientia, vel quod nulla, vel quod et alia aliqua ut iustitia, vel quod eadem prudentia, non scientia, interemptum erit propositum.44 Utile autem et inspicere in singularibus, in quibus inesse aliquid vel non, dictum est, quemadmodum in universalibus problematibus.45 Amplius autem et in generibus inspiciendum, dividenti secundum species usque ad individua, sicut prius dictum est.46 Nam si omni appareat inesse, sive nulli multa proferenti, postulandum universaliter confiteri, aut ferre instantiam in aliquo non sic.47 Amplius, in quibus possibile est aut specie, aut numero determinare accidens, inspiciendum si nullum horum inest.48 Ut quod tempus non movetur, nec est motus, annumeranti quot sunt species motus; nam si nulla earum inest tempori, manifestum quoniam non movetur, nec est motus.49 Similiter autem et quod anima non est numerus, dividenti quoniam omnis numerus aut impar aut par; nam si anima neque impar neque par, manifestum quod non est numerus, ad accidens igitur per talia et hoc modo argumentandum.
Boethius HOME
bav992.29
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 3, III. Alii meliorum eligibiliorumque loci. <<<
monumenta.ch > Boethius > 1 > 2 > 4
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik