monumenta.ch > Boethius > 2 > 3
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 3, II. Alii pro eisdem problematis loci. <<< >>> IV. De eligendis et fugiendis documenta, loci communes.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 3, CAPUT III. Alii meliorum eligibiliorumque loci.
1 Amplius, eorum quae sunt sub eadem specie, quod habet propriam virtutem, eo quod non habet, utrisque autem habentibus, quod magis habet, eligibilius.2 Amplius, si hoc quidem facit bonum illud cui adest, illud autem non facit, quod facit eligibilius.3 Quemadmodum et calidius quod calefacit, eo quod non.4 Si autem utrumque facit, quod magis facit, aut quod melius, et principalius facit bonum, ut si hoc quidem animam, illud autem corpus.5 Amplius autem a casibus, et usibus, et actionibus, et operibus, et haec ab illis.6 Sequuntur enim sese invicem, ut si quod iuste est eligibilius quam quod fortiter, et iustitia fortitudine eligibilior, et si iustitia quam fortitudo eligibilior, et quod iuste quam quod fortiter.7 Similiter autem et in aliis.8 Amplius, si aliquo eodem hoc quidem maius bonum est, illud autem minus, magis eligendum maius, aut si maiore maius fuerit alterum.9 Sed et si duo quaedam uno aliquo sint eligibiliora, quod longe eligibilius eo quod minus est eligendum, eligibilius.10 Amplius cuius est superabundantia eligibilior, et ipsum eligibilius.11 Ut amicitia, pecuniis, nam eligibilior superabundantia amicitiae quam pecuniarum.12 Et id cuius magis eliget quis ut ipse sibi causa sit, quam cuius alter.13 Ut amicos pecuniis.14 Amplius, ex appositione si eidem appositum aliquid, quod totum eligibilius facit.15 Cavere autem oportet extendere ad ea in quibus altero quidem appositorum utitur commune, vel alio quolibet modo cooperativum est; reliquo autem non utitur, neque cooperativum est, ut serra et falce cum arte fabrili, nam eligibilior serra consociata, simpliciter autem non eligibilior.16 Rursum si minori appositum aliquid, quod totum maius facit.17 Similiter autem et ex ablatione: quo enim ablato ab eodem quod restat est minus, illud maius erit quod ablatum reliquum minus facit.18 Et si hoc quidem propter se, illud autem propter gloriam eligendum.19 Ut sanitas pulchritudine, terminus autem eius quod est ad gloriam, quod nullo conscio, non studeret inesse.20 Et si hoc quidem propter se et propter gloriam eligendum, illud autem propter alterum tantum.21 Et utrumvis magis propter se honorandum, hoc et melius et eligibilius.22 Honorabilius utique fuerit secundum se, quod nihil aliud debeat esse, propter se eligimus magis.23 Amplius, dividendum quoties quod eligendum est dicitur, et quorum gratia, ut utilis, vel honesti, vel delectabilis.24 Nam quod ad omnia vel ad plura est utile, eligibilius fuerit eo quod non sic.25 Si autem eadem utrisque insunt, utri magis insint considerandum.26 Ut utrum delectabile an honestum, an utile magis.27 Rursum quod propter melius, eligibilius.28 Ut quod propter virtutem quam quod propter delectationem.29 Similiter autem et in fugiendis.30 Nam magis est fugiendum quod magis impedit virtutes, ut aegritudo turpitudine, nam et voluptatis et eius quod est studiosum esse, prohibentior est aegritudo.31 Amplius, ex similitudine monstrari potest fugiendum et eligendum quod propositum est.32 Nam minus eligendum huiusmodi, quod aeque et eligeret aliquis et fugeret, altero quod eligendum est tantum; ad se invicem igitur comparationes (quemadmodum dictum est) faciendum.
Boethius HOME
bav992.28
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 3, II. Alii pro eisdem problematis loci. <<< >>> IV. De eligendis et fugiendis documenta, loci communes.
monumenta.ch > Boethius > 2 > 3
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik