monumenta.ch > Boethius > 10 > 4 > 3 > 1
>>> Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 3, II. Alii pro eisdem problematis loci.

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 3, CAPUT PRIMUM. De meliorum eligibiliorumque problematumque locis.

1 Utrum autem eligibilius aut melius duorum pluriumve ex his perspiciendum.2 Primum autem determinetur quod considerationem facimus non de plurimum distantibus, et magnam ad invicem differentiam habentibus (nullus enim dubitat utrum felicitas, an divitiae expetibiliores), sed de iis quae propinqua sunt, et de quibus dubitamus utro oporteat apponere magis eo quod nullam videmus alterius ad alterum praeeminentiam? Manifestum igitur in his quod ostensa una praeeminentia, vel pluribus, constituetur intelligentia, quod id eligibilius est quod eorum est praeeminens.3 Primum igitur quod diuturnius stabiliusve, eligibilius eo quod minus huiusmodi.4 Et quod magis eligit prudens, vel bonus vir, vel lex recta, vel studiosi circa singula delecti quatenus tales sunt, vel in unoquoque genere periti, vel quaecunque plures, vel omnes (ut in medicina vel aedificatoria, quae plures medicorum vel omnes) vel quaecunque omnino plures, vel omnes, vel omnia, ut bonum.5 Omnia enim bonum appetunt.6 Oportet autem ducere ad id quod fuerit utile, quod dicendum est.7 Est autem simpliciter quidem melius, ac eligibilius, quod secundum meliorem disciplinam, alicui autem quod secundum propriam.8 Deinde quod idipsum quod est (eo quod non) in genere est, ut iustitia iusto.9 Nam illa quidem in genere bono, hoc autem non, et illa idipsum quod est bonum est, hoc autem non.10 Nam nihil dicitur idipsum quod genus est, quod non est in genere.11 Ut albus homo non est id quod color.12 Similiter autem et in aliis.13 Et quod propter se eligendum, eo eligendo quod propter aliud eligibilius.14 Ut sanum esse quam exercitari; illud enim propter se eligendum, hoc autem propter aliud.15 Et quod per se, eo quod per accidens.16 Ut amicos iustos esse, eo quod inimicos; illud enim per se eligendum, hoc autem per accidens eligimus.17 Nam inimicos iustos esse secundum accidens eligimus, ut nihil nobis noceant.18 Est autem hoc idem ei quod ante hoc; differt autem modo, nam amicos quidem iustos esse propter se eligimus, et si nihil nobis debeat fore, quamvis apud Indos sint, inimicos autem propter alterum, ut nihil nobis noceant.19 Et quod causa boni per se, eo quod per accidens causa.20 Quemadmodum virtus, fortuna; nam illa quidem per se, haec autem per accidens est causa bonorum, et si quid aliud huiusmodi.21 Similiter autem et in contrario.22 Nam quod per se est causa mali, fugibilius est eo quod per accidens, ut vitium quam fortuna, nam illud quidem per se malum, fortuna autem per accidens.23 Et quod simpliciter bonum, eo quod alicui eligibilius: ut sanum fieri, quam incidi.24 Nam hoc quidem simpliciter bonum, illud autem alicui indigentium incisione.25 Et quod natura est, eo quod non natura: ut iustitia iusto, illud enim natura, hoc autem acquisitivum.26 Et quod meliori et honorabiliori inest, eligibilius, ut Deo quam homini, animae quam corpori.27 Et quod melioris proprium, melius quam quod peioris: ut quod Dei, quam quod hominis, nam secundum communia utrisque, nihil differunt ab invicem, propriis autem alterum alteri differentiis supereminet.28 Et quod in melioribus, vel prioribus, vel honorabilioribus, est melius: ut sanitas robore et pulchritudine, nam illa quidem in humidis et siccis, et (ut simpliciter dicatur) ex quibus prius constitutum est animal.29 Haec vero in posterioribus, nam robur in nervis et ossibus, pulchritudo autem membrorum quaedam commensuratio videtur esse.30 Et finis iis quae sunt ad finem eligibilior videtur esse.31 Et duorum, quod propinquius est fini.32 Et omnino quod ad vitae finem expetibilius quam quod ad aliud aliquid, ut quod ad felicitatem contendit quam quod ad prudentiam, nam quod ad felicitatem contendit, eligibilius.33 Et possibile impossibili.34 Amplius, cum duo sint effectiva cuius finis melior, et ipsum melius.35 Cum autem sit effectivum, et finis ex proportione, quando pluri superat finis finem, quam ille proprium effectivum: ut felicitas pluri superat sanitatem quam sanitas salubre; quare effectivum felicitatis melius sanitate, nam quantum felicitas superat sanitatem, tantum et effectivum felicitatis salubre superat; sanitas autem salubre minus superabat, quare plus superat effectivum felicitatis salubre quam sanitas salubre; quapropter effectivum felicitatis melius sanitate; manifestum igitur quod eligibilius effectivum felicitatis quam sanitas, nam idem plus superat.36 Amplius, melius est quod propter se et honorabilius et laudabilius: ut amicitia divitiis et iustitia sanitate et robore, nam illa quidem propter se honorabilium, haec vero non propter se, sed propter aliud.37 Nullus enim honorat divitias propter se, sed propter aliud; amicitiam vero propter se, et si nihil nobis debeat aliud ab ea esse.
Boethius HOME

bav992.25

>>> Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 3, II. Alii pro eisdem problematis loci.
monumenta.ch > Boethius > 10 > 4 > 3 > 1

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik