monumenta.ch > Boethius > 10 > 4
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 2, III. De eisdem terminandis problematis loci alii. <<<    

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 2, CAPUT IV. Ex similibus, appositione, magis, minus, simpliciter, et secundum quid loci.

1 Rursum in similibus si similiter se habent.2 Ut si disciplina una plurium, et opinio, et si visum habere est videre, et auditum habere et audire, similiter autem et in aliis, et in his quae sunt, et in iis quae videntur.3 Utilis autem hic locus ad utrumque, nam si in aliquo similium sic se habet, et in aliis similibus, si autem in aliquo non, nec in aliis similibus.4 Considerandum autem et in uno, et in pluribus si similiter se habet.5 Aliquoties enim dissonat, ut si scire est cogitare, et multa scire est multa cogitare, hoc autem non verum.6 Contingit enim plura scire, cogitare autem non; si autem non hoc, nec illud quod in uno quod scire est cogitare.7 Amplius, ex magis et minus.8 Sunt autem eius quod est magis loci quatuor.9 Unus quidem si magis sequitur magis, ut si voluptas bonum, et magis voluptas, magis bonum; et si iniuriam facere malum, et magis iniuriam facere, magis malum.10 Utilis autem ad utrumque hic locus, nam si sequatur ad subiecti incrementum, accidentis incrementum, quemadmodum dictum est, manifestum quod accidit; si autem non sequatur, non accidit, hoc autem inductione sumendum.11 Alius, uno de duobus dicto, si cui magis videtur inesse non inest, nec cui minus, et si cui minus videtur inesse inest, et cui magis.12 Rursum, duobus de uno dictis, si quod magis videtur alii inesse non inest, neque quod minus, aut si quod minus videtur inesse inest, et quod magis.13 Amplius, duobus de duobus dictis, si quod alteri magis videtur inesse non inest, nec reliquum reliquo, aut si quod minus videtur alteri inesse inest, et reliquum reliquo.14 Amplius, ex eo quod similiter inest, vel videtur inesse tripliciter, quemadmodum in eo quod magis, ut in posterioribus tribus dictis locis dicebatur.15 Sive enim unum quoddam duobus similiter inest, aut videtur inesse, si alteri non insit, nec alteri; si autem alteri inest, et reliquo.16 Sive duo eidem similiter, si alterum non insit, nec reliquum; si autem alterum, et reliquum.17 Eodem autem modo et si duobus duo similiter insunt, nam si alterum alteri non inest, nec reliquum reliquo; si autem inest alterum alteri, et reliquum reliquo.18 Ex eo igitur quod est magis et minus, et quod est similiter, tot modis contingit argumentari.19 Amplius autem ex appositione, si alterum ad alterum appositum faciat bonum, vel album, cum non fuerit prius album, vel bonum, quod appositum est erit album, vel bonum, quale revera et totum facit.20 Amplius autem si id ad quod est appositum aliquid facit magis tale quale erat, et ipsum erit eiusmodi, similiter autem et in aliis.21 Utilis autem non in omnibus hic locus, sed in quibus ipsius magis crementum accidit fieri.22 Iste vero locus non convertitur ad destruendum, nam si non facit quod appositum est, bonum, nondum manifestum, si ipsum non bonum.23 Nam bonum malo appositum, non ex necessitate bonum totum facit, nec album nigro, nec dulce amaro.24 Rursum, si quid magis et minus dicitur, et simpliciter inest.25 Quod enim bonum vel album non est, neque magis et minus bonum vel album dicetur; nam malum de nullo magis, vel minus bonum, sed magis malum vel minus dicetur.26 Non convertitur autem hic locus ad destruendum, multa enim eorum quae non dicuntur magis, simpliciter insunt; nam homo non dicitur magis et minus, sed non propter hoc non est homo.27 Eodem autem modo considerandum et in iis quae secundum quid, et quando, et ubi.28 Nam si secundum quid contingit, et simpliciter contingit, similiter autem et quando, et ubi: nam quod simpliciter est impossibile, neque secundum quid, neque secundum ubi, neque secundum quando contingit.29 Instantia, quoniam secundum quid quidem sunt natura studiosi (ut liberales, vel casti), simpliciter autem non sunt natura studiosi, nam nullius natura prudens.30 Similiter autem et quando contingit corruptibilium aliquid non corrumpi, simpliciter autem non contingit non corrumpi.31 Eodem autem modo et ubi expedit quidem tali observantia victus uti, ut in morbosis locis, simpliciter autem non expedit adhuc autem, alicubi quidem unum tantum possibile est esse, simpliciter autem non possibile unum tantum esse.32 Eodem autem modo et alicubi bonum est quidem patrem significare, ut in Tribalis, simpliciter autem non bonum.33 An in hoc quidem non ubi significat, sed quibusdam, nihil enim refert ubicunque sint, ubique enim erit eis bonum in Tribalis.34 Rursus quidem expedit medicari, ut quando aegrotat, simpliciter autem non.35 An neque hoc quando significat, sed in eo quod afficitur aliquo modo, nihil enim refert quandocunque, dummodo sic affectus sit.36 Simpliciter autem est quod nullo addito dicis quod bonum est, aut contrarium, ut patrem sacrificare non dicis bonum esse, sed quibusdam bonum esse; non ergo simpliciter bonum, sed deos honorare bonum dicis nihil addens, simpliciter enim bonum est.37 Quare quod nullo addito videtur esse honestum, vel turpe, vel aliquid talium, simpliciter dicetur.
Boethius HOME

bav992.23

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 2, III. De eisdem terminandis problematis loci alii. <<<    
monumenta.ch > Boethius > 10 > 4

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik