monumenta.ch > Boethius > 2 > 3
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 2, II. Loci problematum quod quidquam insit vel non insit. <<<     >>> IV. Ex similibus, appositione, magis, minus, simpliciter, et secundum quid loci.

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 2, CAPUT III. De eisdem terminandis problematis loci alii.

1 Quoniam autem contraria connectuntur quidem sibi invicem sex modis, contrarietatem autem faciunt quadrupliciter complexa, oportet accipere contraria quocunque modo utile fuerit et destruenti et construenti.2 Quod autem sex modis complectuntur, manifestum: nam aut utrumque contrariorum utrique contrariorum connectitur, hoc autem dupliciter, ut amicis benefacere et inimicis male, vel econverso amicis male et inimicis bene: aut quando utraque de uno, dupliciter autem et hoc, ut amicis benefacere et amicis male, vel inimicis benefacere et inimicis male: aut unum de utrisque, et hoc quoque dupliciter, ut amicis bene et inimicis bene, vel amicis male et inimicis male.3 Primae autem duae dictae complexiones non faciunt contrarietatem, nam id quod est amicis benefacere ei quod est inimicis malefacere non est contrarium, utraque enim eligenda sunt et eiusdem moris; neque quod id est amicis male ei quod est inimicis bene, nam et haec utraque fugienda et eiusdem moris.4 Non videtur autem fugiendum fugiendo contrarium esse, nisi hoc quidem secundum superabundantiam.5 Illud autem secundum defectum dictum sit.6 Nam superabundantia fugiendorum videtur esse, similiter autem et defectus.7 Reliqua vero quatuor omnia faciunt contrarietatem, nam id quod est amicis benefacere, ei quod est amicis male contrarium, nam a contrario more sunt, et illud quidem eligendum, hoc autem spernendum Similiter autem et in aliis.8 Nam in unaquaque coniugatione unum eligendum et alterum fugiendum, illud quidem boni moris, hoc autem pravi.9 Manifestum igitur ex iis quae dicta sunt quod eidem plura contraria accidunt fieri, nam ei quod est amicis benefacere, id quod est inimicis benefacere, et id quod est amicis male, contrarium est.10 Similiter autem et aliorum singulis quibusque eodem modo considerantibus duo contraria apparebunt, accipere igitur contrariorum quodcunque erit ad positionem utile.11 Amplius si est aliquid contrarium accidenti, considerandum est si inest ei cui dictum est accidens inesse.12 Nam si hoc inest, illud non erit, impossibile enim simul contraria eidem inesse.13 Aut si quid tale dictum est de aliquo, quod cum sit necesse est contraria inesse, ut si ideas in nobis quis dixerit esse.14 Nam et moveri et quiescere easdem accidet, et etiam sensibiles et insensibiles esse.15 Nam videntur ideae quiescere, immobiles et intelligibiles esse iis qui ponunt ideas esse.16 Attamen cum sint in nobis, impossibile es immobiles esse.17 Nam motis nobis, necessarium est et quae in nobis sunt omnia simul moveri.18 Manifestum autem quoniam et sensibiles, si in nobis sunt, nam per sensum qui circa visum est eam quae in unoquoque est formam cognoscimus.19 Rursum si positum est accidens cui est aliquid contrarium, considerandum si et contrarii susceptivum quod et accidentis est.20 Nam idem contrariorum susceptivum, ut si odium haerere irae quis dixerit, erit odium in furoris specie, illic enim ira; inspiciendum igitur si et contrarium in furoris specie, an in concupiscentia, nam si non, sed in concupiscibili est, non cohaeret odium irae.21 Similiter autem et si concupiscibile, ignorare dixerit, nam erit et disciplinae susceptivum, siquidem et ignorantiae; quod quidem non videtur, concupiscibile susceptivum esse disciplinae.22 Destruenti ergo quemadmodum dictum est utendum, astruenti vero quod inest quidem accidens non utilis locus, quod autem contingit inesse utilis.23 Ostendentes enim quod non susceptivum est contrarii, ostendentes erimus quod neque inest accidens, neque contingit inesse.24 Si autem ostenderimus quod inest contrarium, aut quod susceptivum est contrarii, nondum ostendentes erimus quod et accidens inest, sed quod contingit inesse in tantum solum ostensum erit.25 Quoniam autem oppositiones sunt quatuor, considerandum ex contradictionibus, econverso ex consequentia, et interimenti et construenti.26 Sumere autem est ex inductione, ut si homo animal, non animal non homo; similiter autem et in aliis.27 Hic enim econverso consequentia, nam hominem animal sequitur, non hominem autem, non animal nequaquam; sed econverso, non animal, non homo.28 In omnibus igitur tale est existimandum, ut si bonum, suave, et non suave, non bonum; si autem non hoc, nec illud, similiter autem et si non suave, non bonum, bonum suave.29 Manifestum igitur quod utrumque convertitur, quae secundum contradictionem est consequentia econverso facta.30 In contrariis autem considerandum si contrarium contrarium sequatur, an contra seipsa consequentia, an econverso, et interimenti et construenti.31 Sumere autem et talia est ex inductione quantum utile est, contra ipsum consequentia est, ut in fortitudine et timiditate; nam illam quidem sequitur virtus, hanc autem vitium, et illam quidem sequitur eligendum, hanc autem fugiendum: igitur contra seipsa et horum consequentia, contrarium enim eligendum fugiendo, similiter autem et in aliis.32 Econverso autem consequentia, ut bonam quidem habitudinem sanitas sequitur, malam autem habitudinem aegritudo nequaquam, sed aegritudinem mala habitudo, manifestum igitur quoniam econverso in his consequentia fit.33 Raro autem econverso accidit in contrariis, sed in pluribus in seipsa consequentia; si ergo neque contra seipsa contrarium sequitur contrarium, neque econverso, manifestum quoniam neque eorum quae dicta sunt alterum sequitur alterum, si autem in contrariis, et in iis quae dicta sunt necesse alterum sequi alterum.34 Similiter autem contrariis, et in privationibus, et habitibus respiciendum.35 Verumtamen non est in privationibus econverso, sed contra seipsa consequentiam necessarium est semper fieri, veluti visum sequi sensum, caecitatem autem insensibilitatem; opponitur enim sensus insensibilitati, ut habitus et privatio, nam illud horum quidem habitus, hoc autem privatio est.36 Similiter autem habitui et privationi, et in iis quae sunt ad aliquid, utendum, contra seipsa enim, et horum consequentia, ut si triplum multiplum, et subtriplum submultiplum dicitur: dicitur enim triplum quidem ad subtriplum, multiplum autem ad submultiplum.37 Rursus, si scientia opinio, et scibile opinabile, et si visus sensus, et visibile sensibile.38 Instantia, quod non necesse est in iis quae sunt ad aliquid consequentiam fieri quemadmodum dictum est, nam sensibile scibile est, sensus autem non est scientia.39 Non tamen vera instantia videtur esse, multi enim non dicunt sensibilium esse scientiam.40 Insuper autem ad contrarium non minus utile quod dictum est, ut quod sensibile non est scibile, neque enim sensus scientia.41 Rursus in coniugatis et in casibus, et interimenti et construenti.42 Dicuntur autem coniugata huiusmodi, ut iusta, et iustus iustitiae, et fortia, et fortis fortitudini.43 Similiter autem effectiva et conservativa, coniugata illi cuius sunt effectiva et conservativa, ut sanativa sanitatis, habituativa habitudinis, eodem autem modo et in aliis: coniugata igitur talia solent dici.44 Casus autem, ut iuste, et fortiter, et sanative, habitative, et quaecunque eodem modo dicuntur.45 Videntur autem et quae sunt secundum casus, coniugata esse, ut iuste iustitiae, et fortiter fortitudini.46 Coniugata autem dicuntur secundum eamdem coniugationem omnia, ut iustitia, iustus, iustum, iuste; manifestum igitur quoniam uno quovis ostenso eorum quae secundum eamdem coniugationem dicuntur, ut bono, vel laudabili, et reliqua omnia ostensa sunt, ut si iustitia est laudabilium, et iuste, iustus, iustum laudabilium; dicetur autem iuste et laudabiliter secundum eumdem casum (nam a laudabili) quemadmodum iuste a iustitia.47 Considerandum autem non solum in eo quod dictum est, sed et in contrario contrarium.48 Ut quod bonum non ex necessitate suave, neque enim malum triste, ut si hoc et illud, et si iustitia scientia, et iniustitia ignorantia, et si quod iuste est, scienter et experienter est, quod iniuste est, ignoranter et experienter est, si autem haec non nec illa, velut in hoc quod nunc dictum, nam magis utique apparebit, quod iniuste experienter quam inexperienter.49 Hic autem locus dictus est prius in contrariorum consequentiis, nihil enim aliud nunc ostendimus quam contrarium sequi contrarium.50 Amplius in generationibus, et corruptionibus, et effectivis, et corruptivis, et interimenti, et astruenti.51 Quorum enim generationes bonae sunt, et ipsa bona sunt, et si ipsa bona sunt, et generationes bonae; si autem generationes malae, et ipsa mala.52 In corruptionibus autem econtrario, nam si corruptiones bonae, ipsa mala; si autem corruptiones malae, ipsa sunt bona.53 Eadem ratio et in effectivis, et corruptivis: quorum enim effectiva bona, et ipsa bona; quorum vero corruptiva bona, ipsa mala.
Boethius HOME

bav992.21

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 2, II. Loci problematum quod quidquam insit vel non insit. <<<     >>> IV. Ex similibus, appositione, magis, minus, simpliciter, et secundum quid loci.
monumenta.ch > Boethius > 2 > 3

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik