monumenta.ch > Boethius > 2
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 2, PRIMUM. De problematis universalibus et in quibus praedicatis inesse et esse convertuntur. <<< >>> III. De eisdem terminandis problematis loci alii.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 2, CAPUT II. Loci problematum quod quidquam insit vel non insit.
1 Unus autem locus est inspicere si quid secundum aliquem alium modum inest, ut accidens assignavit.2 Peccatur autem maxime id circa genera, ut si quis albo dicat accidere colorem esse, non enim albo colorem esse accidit, sed genus eius color est.3 Contingit autem et secundum nominationem determinare eum qui ponit, ut quod accidit iustitiae virtutem esse.4 Saepe autem et cum non determinet, manifestum quod genus ut accidens assignavit, ut si quis albedinem colorari dixerit, vel ambulationem moveri.5 A nullo enim genere denominative praedicatio de specie dicitur, sed omnia univoce genera de speciebus praedicantur, nam et nomen et rationem generum suscipiunt species; qui igitur coloratum dixit album, neque genus assignavit, quoniam denominative dixit, neque ut proprium vel ut definitionem, nam definitio et proprium nulli alii inest: sunt autem colorata et pleraque aliorum, ut lignum, lapis, homo, equus.6 Manifestum igitur quoniam ut accidens assignavit.7 Alius locus est inspicere ea quibus inesse aut omnibus aut nulli dictum est, et considerare secundum species, et non in infinitis.8 Nam transitu magis et in paucioribus consideratio, oportet autem considerare et incipere a primis, deinde consequenter usque ad individua, ut si oppositorum eamdem disciplinam quis dixerit esse, perspiciendum si eorum quae sunt ad aliquid, et contrariorum, et quae secundum privationem et habitum et quae secundum contradictionem dicuntur, eadem fit disciplina et si in his nondum manifestum est, rursum ea dividendum usque ad individua, ut si iusti vel iniusti, vel dupli vel dimidii, vel coecitatis vel visus, vel esse vel non esse.9 Nam si in aliquo ostendatur quod non eadem, interimentes erimus problema, similiter autem et si nulli inest.10 Iste autem locus convertitur ad construendum et destruendum.11 Si enim in omnibus videatur cum divisionem proferimus, nihil in pluribus, postulandum est autem universaliter ponere, aut instantiam ferre in aliquo non sic esse; nam si neutrum horum faciat, absurdus apparebit, qui non ponet.12 Alius est, definitiones facere accidentis, et eius cui accidit, aut utriusque de utroque, aut alterius, deinde considerare si quid non verum in definitionibus perinde ac verum sumptum sit.13 Ut si est Deum iniustitiam facere, quid iniustitiam facere.14 Si enim nocere sponte, manifestum quoniam non est Deum iniustitiam facere, non enim contingit nocere Deum; et si invidus sit studiosus, quis invidus, et quae invidia.15 Nam si invidia est tristitia in apparenti prosperitate alicuius proborum, manifestum est quod studiosus non est invidus, pravus enim esset; et si indignans invidus, quis uterque eorum: sic enim manifestum erit utrum verum an falsum sit, quod dictum est, ut si invidus quidem sit qui tristatur in bonorum prosperitatibus, indignans autem qui in malorum prosperitatibus tristatur, manifestum quod non erit invidus indignans.16 Sumere autem et pro iis (quae in definitionibus sunt) nominibus definitiones, et non desistere donec ad notum deventum sit; nam saepe cum tota quidem definitio assignata sit, non manifestum est quod quaeritur, pro aliquo autem eorum (quae in definitione sunt) nominum definitione dicta, manifestum fit.17 Amplius, problema propositionem sibi facientem instare.18 Nam instantia erit argumentum ad positionem.19 Est autem locus hic pene idem ei quo considerare quibus inesse, vel omnibus, vel nulli dictum est, differt autem modo.20 Amplius, determinare quae oportet dicere ut plures, et quae non.21 Utile enim et ad construendum, et ad destruendum, ut quod nominationibus quidem res nuncupandum ut plures, quae autem sunt, taliane, an non talia, non amplius attendendum ad plures: ut salubre quidem dicendum effectivum sanitatis, ceu plures dicunt.22 Utrum autem propositum effectivum sit sanitatis, an non, non amplius ut plures dicendum, sed ut medicus.23 Amplius, si multipliciter dicatur, positum autem sit quoniam inest, aut quoniam non inest, alterum monstrare eorum quae multipliciter dicuntur, si non utraque contingat.24 Utendum autem in iis quae latent, nam si non lateat multipliciter dictum instabit, quoniam non monstratum est id quod ipse dubitabat, sed alterum.25 Hic autem locus convertitur et ad construendum et ad destruendum, nam construere volentes ostendemus quoniam alterum inest, si non ambo poterimus: destruentes autem quoniam non inest alterum ostendemus, si ambo non poterimus: verumtamen destruenti quidem nihil oportet ex concessione disputare, neque si omni, neque si nulli dictum sit inesse; nam si ostenderimus quoniam non inest quodcunque id sit, interimentes erimus omni inesse; similiter autem et si ostenderimus inesse, interimemus nulli inesse.26 Construentibus autem praeconfitendum quod cuivis inest omni inest, si verisimile sit postulatum.27 Non sufficit enim, ad ostendendum quod omni inest, in uno disputasse, ut si hominis anima immortalis est, propter hoc anima omnis immortalis; quare praeconfitendum quod si quaecunque anima immortalis, omnis immortalis.28 Hoc autem non semper faciendum, sed quando non facile possumus communem in omnibus unam rationem dicere, quemadmodum geometer, quod triangulus duobus rectis aequos habet tres angulos.29 Si autem non lateat quod multipliciter dicitur divisum, quotupliciter dicitur et interimendum et construendum.30 Ut si dicens est utile, aut honestum, tentandum ambo construere, vel interimere de proposito, ut quod honestum et quod utile, vel quod neque honestum neque utile.31 Si autem non contingat utraque, alterum ostendendum, adnotato quod hoc quidem est, illud autem non, eadem autem ratio, etiam si plura sint in quae dividitur.32 Rursum quaecunque non secundum aequivocationem dicuntur multipliciter, sed alio modo.33 Ut disciplina una plurium, aut ut finis, aut ut eius quod ad finem, ut medicina eius quod sanitatem facit, ut quod cibat, aut ut amborum finium velut contrariorum eadem disciplina (nihil enim magis finis alterum altero) aut ut eius quod per se est, et eius quod per accidens.34 Ut per se quidem quod triangulus duobus rectis aequales habet tres angulos, per accidens autem quod aequilaterus, quoniam enim accidit triangulo aequilaterum triangulum esse, per hoc cognoscimus quod duobus rectis aequales habet.35 Si ergo nullo modo contingit eadem esse plurium disciplinam, manifestum quoniam omnino non contingit esse, aut si aliquo modo contingit, manifestum quod contingit.36 Dividere autem quotupliciter, utile, ut si voluerimus construere: talia praestatuenda sunt quaecunque contingunt, et dividendum in ea tantum quaecunque utilia sunt ad construendum.37 Si autem destruere quaecunque non contingunt, reliqua vero omittenda.38 Id autem faciendum in iis cum latuerit quotupliciter dicuntur, et esse hoc quidem huius aut non esse ex eisdem locis astruendum, ut disciplinam, huius quidem aut ut finis, aut ut eorum quae sunt ad finem, aut ut eorum quae sunt secundum accidens, vel rursum non esse aliquid secundum aliquem dictorum modorum, eadem autem ratio, et in desiderio, et quaecunque alia dicuntur plurium.39 Est enim desiderium huius aut ut finis, ut sanitatis, aut ut eorum quae sunt ad finem, ut medicinae conficiendae, aut ut eorum quae sunt secundum accidens, ut in vino amicum dulce, non quia vinum, sed quia dulce est, nam per se dulce desiderat, vinum autem per accidens; si enim austerum fit, non amplius desiderat, per accidens ergo desiderabat.40 Utilis autem locus hic et in iis quae sunt ad aliquid, pene enim talia ea quae ad aliquid sunt.41 Amplius, transferre ad evidentius nomen.42 Ut pro exacto in opinione clarum, et pro curiositate cupiditas superfluarum rerum, evidentiori enim facto quod dictum est, bene argumentabilis est positio.43 Est autem hic locus ad utrumque communis, ad construendum et ad destruendum.44 Ad ostendendum autem contraria circa idem inesse, considerandum in genere.45 Ut si volumus ostendere quod est circa sensum rectitudo et peccatum, sentire quidem iudicare est; iudicare autem est recte et non recte, et circa sensum erit rectitudo et peccatum.46 Nunc ergo ex genere circa speciem demonstratio fit, nam iudicare est genus sentire; qui namque sentit, aliquo modo iudicat.47 Rursum ex specie generi: quaecunque enim speciei insunt, et generi.48 Ut si disciplina prava est, et studiosa, et dispositio prava, et studiosa, nam dispositio disciplinae genus.49 Primus autem locus falsus est ad construendum, secundus autem verus; non enim necessarium quaecunque generi insunt, et speciei inesse, nam animal est volatile et quadrupes, homo autem non.50 Quaecunque vero speciei insunt, necessario et generi: si enim homo studiosus, et animal studiosum est.51 Ad destruendum autem et primus quidem verus, secundus autem falsus, quaecunque enim generi non insunt, neque speciei, quaecunque vero speciei non insunt, non necesse est generi non inesse.52 Quoniam autem necessarium de quibus genus praedicatur, et specierum aliquam praedicari, et quaecunque habent genus, vel denominative dicuntur a genere, et specierum aliquam habere necesse est, vel denominative ab aliqua specierum dici.53 Ut si de aliquo disciplina praedicatur, et grammatica, vel musica, vel aliqua disciplinarum aliarum praedicabitur, et si aliquis habet disciplinam, vel denominative a disciplina dicitur, et grammaticam habebit, aut musicam, aut aliquam aliarum disciplinarum, vel denominative ab aliqua earum dicetur, ut grammaticus, vel musicus; si igitur aliquid dictum a genere quoquo modo ut animam moveri, considerandum est secundum aliquam specierum motus contingit animam moveri, ut augeri, vel minui, vel corrumpi, vel generari, aut quaecunque aliae motus species sunt: nam si secundum nullam, manifestum est quod non movetur.54 Hic autem locus communis ad utrumque, et ad construendum, et ad destruendum; si enim secundum aliquam speciem movetur, perspicuum est quoniam movetur, et si secundum nullam specierum movetur, manifestum quod non movetur.55 Cum autem facultas non adsit argumentationis ad positionem, intendendum ex definitionibus aut quae sunt propositae rei, vel quae videantur, et si non ab una, etiam a pluribus.56 Facile enim definientibus argumentari erit, nam ad definitiones facilis argumentatio.57 Considerandum autem in proposito, quoniam existente necesse est positum esse, aut quid est ex necessitate, si propositum est.58 Construere quidem volenti quo existente propositum erit ex necessitate, nam si illud ostendatur esse, et propositum ostensum erit, destruere autem volenti quid est si propositum est, nam si ostenderimus consequens propositum non esse, interimentes erimus propositum.59 Amplius, ad tempus inspiciendum si alicubi dissonat.60 Ut si quod nutritur dixerit quis ex necessitate augeri; nutriuntur enim semper animalia, augentur autem non semper.61 Similiter autem et si scire dixerit quis reminisci, hoc enim praeteriti temporis est, illud autem praesentis, et futuri; scire enim dicimur praesentia, et futura, ut quoniam erit solis defectus, reminisci autem non contingit aliud quam praeteritum.62 Amplius, sophisticus modus ducere ad id ad quod plurimum habemus argumentorum facultatem.63 Hoc autem erit quandoque quidem necessarium, quandoque autem apparens necessarium, quandoque autem neque apparens neque necessarium, necessarium quidem, quando negante eo qui respondet aliquid utilium ad positionem, ad illud rationes facit, contingit autem id talium esse ad quae copiosam argumentorum facultatem habemus.64 Similiter autem et quando inductionem ad aliquid per positum faciens, interimere conatur, hoc enim interempto, et propositum interimitur.65 Apparens autem necessarium est, quando videtur quidem utile et accommodum positioni, non est autem ad id ad quod fiunt disputationes, sive negante eo qui disputationem sustinet, sive ab inductione probabili, per positionem ad idem factam, interimere conetur idipsum; reliquum vero quando nec necessarium est nec apparens ad id ad quod fiunt disputationes, et sine causa accidit redarguere respondentem.66 Oportet autem devitare postremum dictorum modum, omnino enim semotus et extraneus videtur esse a dialectica.67 Quare oportet et respondentem non graviter ferre, sed ponendo quae non utilia sunt ad positionem significare quaecunque non videntur: ponit tamen, nam magis perplexos esse ut plurimum contingit eos qui interrogant, quando omnia huiusmodi ab eis posita fuerint, si non concludunt.68 Amplius, omnis qui dixit unumquodvis, quodam modo multa dixit, eo quod plura unicuique ex necessitate consequentia sunt (ut qui hominem dixit esse, et quod animal est dixit, et quod animatum, et quod bipes, et quod mentis, et disciplinae susceptivum); quare quovis uno consequentium interempto, interimitur et quod in principio est, cavere autem oportet in huiusmodi difficilioris assumptionem facere: nam quandoque facile est consequens interimere, quandoque id ipsum propositum.69 Quibuscunque autem necesse est alterum tantum inesse, vel non inesse, ut homini aegritudinem, vel sanitatem, si ad alterum facile poterimus disputare quod inest, vel non inest, et ad reliquum facile poterimus.70 Hoc autem convertitur ad utrumque.71 Ostendentes enim quod inest alterum, quod non inest reliquum ostendentes erimus; si autem quod non inest ostendamus, reliquum inesse ostendentes erimus; manifestum igitur quod ad utrumque utilis hic locus est.72 Amplius argumentari transferendo nomen in orationem, cum longe magis consentaneum visum fuerit transsumere quam ut ponitur nomen. Ut magnanimum non fortem (ut ponitur), sed magnum animum habentem, quemadmodum fidentem, bona sperantem.73 Similiter autem et ingeniosum, cuius fuerit genius studiosus.74 Quemadmodum Xenocrates inquit ingeniosum eum esse qui animam sortitus est studiosam, ipsam enim unicuique esse genium.75 Quoniam autem rerum aliae quidem sunt ex necessitate, aliae autem ut in pluribus, aliae vero utrumlibet, si quod ex necessitate est, ut in pluribus ponatur, aut quod ut in pluribus, ex necessitate, aut ipsum aut contrarium ei quod est ut in pluribus semper dat locum argumentationis.76 Nam si quod ex necessitate est ut in pluribus ponatur, manifestum quoniam non omni dicit inesse, cum insit omni; quare peccavit, sive quod ut in pluribus dicitur ex necessitate dixit, omni dixit inesse, cum non insit omni: similiter autem et si contrarium ei quod in pluribus est ex necessitate dixit, semper enim in paucioribus dicitur contrarium ei quod est ut in pluribus, ut si ut in pluribus pravi homines, boni in paucioribus; quare multo magis peccavit, si bonos ex necessitate dixit esse: similiter autem et si quod utrumlibet est ex necessitate dixit, vel ut in pluribus, neque enim ex necessitate utrumlibet, neque ut in pluribus; contingit autem et si non determinans dixerit utrum ut in pluribus, an ex necessitate dixit, si autem res ut in pluribus, disputare ut ex necessitate is dixerit.77 Ut si pravos exhaereditandos dixit esse, non determinans, tanquam ex necessitate is dixerit, disputare.78 Amplius, et si idem sibi accidens posuerit ut alterum, eo quod alterum sit nomen.79 Quemadmodum Prodicus dividebat voluptates in gaudium, et iucunditatem, et laetitiam, haec enim omnia eiusdem (id est voluptatis) nomina sunt; si ergo aliquis gaudere ei quod est laetari ponat accidere, idem utique sibi ipsi dicet accidere.
Boethius HOME
bav992.16
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 2, PRIMUM. De problematis universalibus et in quibus praedicatis inesse et esse convertuntur. <<< >>> III. De eisdem terminandis problematis loci alii.
monumenta.ch > Boethius > 2
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik