monumenta.ch > Boethius > 1
>>> Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 2, II. Loci problematum quod quidquam insit vel non insit.

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 2, CAPUT PRIMUM. De problematis universalibus et in quibus praedicatis inesse et esse convertuntur.

1 Sunt autem problematum haec quidem universalia, illa vero particularia: universalia quidem, ut omnis voluptas bonum est, et nulla valuptas bonum; particularia vero, ut aliqua voluptas bonum, et aliqua voluptas non bonum.2 Sunt autem ad utraque genera problematum communia universalia, et constructiva, et destructiva.3 Ostendentes enim quod omni inest, et quod alicui inest ostendentes erimus; similiter autem et si quod nulli inest ostenderimus, et quod non omni inest ostendentes erimus.4 Primum ergo de universalibus destructivis dicendum, eo quod communia sint huiusmodi ad universalia et particularia, et quia magis positiones afferant in eo quod inest, quam non, disputantes autem destruant.5 Est autem difficillimum converti ab accidente propriam nominationem.6 Nam aliquo modo et non universaliter in solis contingit accidentibus, a definitione enim, et proprio, et genere necessarium est converti, ut si inest alicui animal gressibile bipes esse, convertentem verum erit dicere, quoniam illud animal gressibile bipes est.7 Similiter autem a genere, nam si animal inest alicui, animal est.8 Eodem autem modo et in proprio est; si enim alicui inest grammatices susceptivum esse, grammatices susceptivum erit.9 Nam nihil horum contingit secundum quid inesse, vel non esse, sed simpliciter vel inesse, vel non inesse.10 In accidentibus autem nihil prohibet secundum quid inesse, ut albedinem, vel iustitiam.11 Quare non sufficit ostendere quoniam inest albedo, vel iustitia, ad ostendendum quod albus, vel iustus est, nam habet dubitationem, quoniam secundum quid albus, vel iustus est: quapropter non necessarium est in accidentibus converti.12 Determinare autem oportet et peccata quae sunt in problematibus, nam sunt duo, vel in eo quod falsum dicunt, vel in eo quod transgrediuntur positam locutionem.13 Falsum etenim dicentes, et qui quod non inest inesse alicui dicunt, peccant, et qui extraneis nominibus res appellant (ut Platanum hominem), transgrediuntur positam nominationem.
Boethius HOME

bav992.16