monumenta.ch > Boethius > 14
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, XIII. De multiplicis distinctione. <<<    

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, CAPUT XIV. De differentiarum inventione, similium consideratione, et utilitatibus instrumentorum.

1 Differentias autem in ipsis generibus ad se invicem perspiciendum, ut quo differt iustitia a fortitudine, et prudentia a temperantia: haec enim omnia ex eodem genere sunt ex virtute.2 Et ex alio ad aliud, ut in iis quae non nimium differunt, ut in quo differt sensus a scientia; nam in iis quae multum differunt, manifestae sunt omnino differentiae.3 Similitudinem autem considerandum in iis quae sunt in diversis generibus, ut sicut alterum ad alterum quidem, sic aliud ad aliud, ut sicut scientia ad scibile, sic sensus ad sensibile; et ut alterum in altero aliquo, sic aliud in alio, ut quemadmodum visus in oculo, mens in anima, et ut tranquillitas in mari, serenitas in aere, utrumque enim quies.4 Maxime autem in iis quae multum distant exerceri oportet, facile enim in reliquis poterimus similia inspicere.5 Considerandum autem et ea quae sub eodem sunt genere, si quid inest omnibus idem, ut homini, et equo, et cani: nam si inest aliquid eis idem, in eo sunt similia.6 Utile autem ipsum quidem, quod quotupliciter dicitur, considerasse ad diluciditatem; maxime autem quis sciet quid ponatur, manifesto facto quotupliciter dicitur.7 Et ad fieri secundum rem eamdem, et non ad nomen syllogismos: si enim inmanifestum sit quotupliciter dicitur, contingit non ad idem etiam qui respondet et qui interrogat ferre intellectum; manifestato autem quotupliciter dicitur, et ad quid ferens ponat, ridiculus videbitur interrogans esse, si non ad hoc sermonem faciat.8 Utile etiam, et ut non falsa ratione decipiamur, sed decipiamus potius: nam scientes quotupliciter dicitur, non allucinabimur, sed sciemus si non ad idem sermonem faciat is qui interrogat, et ipsi interrogantes poterimus apparenti ratiocinatione fallere, nisi is qui respondet agnoscat quotupliciter dicitur.9 Hoc non in omnibus semper possibile, sed quando fuerint eorum quae multipliciter dicuntur, alia quidem vera, alia autem falsa.10 Est autem proprie non conveniens modus hic dialecticae, quare omnino vitanda dialecticis huiusmodi ad nomen disputatio, nisi quis aliter non possit de proposito disserere.11 Differentias autem invenire utile, et ad syllogismos de eodem, et diverso, et ad cognoscendum quid est unumquodque.12 Quod autem ad syllogismos de eodem et diverso utile, manifestum: invenientes enim differentiam propositorum quamlibet, ostendentes erimus quoniam non idem.13 Ad cognoscendum autem quid est unumquodque, eo quod propriam substantiae cuiusque rationem, iis quae (circa unumquodque sunt) accommodatis differentiis separare solemus.14 Similitudinis autem consideratio utilis est ad inductivas rationes, et ad syllogismos ex suppositione, et ad assignationem definitionum.15 Ad inductivas quidem rationes, eo quod circa singula in similibus inductione universale existimamus inducere, non enim facile est inducere ignorantes similia.16 Ad syllogismos ex suppositione, eo quod probabile est quemadmodum in uno similium se habet, sic et in reliquis.17 Quare ad quodcunque eorum facultatem habebimus disputandi, profitebimur quemadmodum in his se habet, sic et in proposito habere.18 Id enim ostendentes, et propositum ex suppositione ostendentes erimus; supponentes enim quomodo in his se habet, sic et in proposito se habere demonstrationem faciemus.19 Ad definitionum autem assignationem, eo quod potentes conspicere quid in unoquoque idem, non dubitabimus ad quid oporteat genus (cum definiemus propositum) collocare, nam communium quod maxime in eo quod quid praedicatur genus erit.20 Similiter autem et in multum distantibus utilis ad definitiones similitudinis consideratio, ut quod idem tranquillitas in mari, et serenitas in aere, utrumque enim quies, et quoniam punctum in linea, et unitas in numero, utrumque enim principium.21 Quare commune in omnibus genus assignantes, arbitrabimur non extranee definire.22 Pene autem et definientes sic solent assignare, nam et unitatem principium numeri dicunt esse; et punctum principium lineae.23 Manifestum igitur quoniam ad commune utrorumque genus collocant.24 Instrumenta itaque per quae sunt syllogismi, haec sunt; loci autem ad quos utilia sunt praedicta, ii sunt qui dicendi sunt.
Boethius HOME

bav992.15

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, XIII. De multiplicis distinctione. <<<    
monumenta.ch > Boethius > 14