monumenta.ch > Boethius > 3 > 4 > 12 > 1 > 2 > 13
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, XII. De sumptione propositionum. <<< >>> XIV. De differentiarum inventione, similium consideratione, et utilitatibus instrumentorum.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, CAPUT XIII. De multiplicis distinctione.
1 Ipsum autem quotupliciter negotiandum est, non solum quaecunque dicuntur secundum alium modum, sed et rationes eorum tentandum assignare, ut non solum quod bonum alio quidem modo dicitur iustitia et fortitudo, habile autem et salubre, sed quod et illa quidem eo quod ipsa qualia quaedam sunt, haec autem eo quod effectiva alicuius, et non eo quod qualia quaedam sunt; similiter autem et in aliis.2 Utrum autem multipliciter, aut uno modo specie dicitur, per haec considerandum.3 Primum quidem in contrario perspiciendum si multipliciter dicitur, sive specie, sive nomine dissonet.4 Quaedam enim statim et nominibus alia sunt, ut acuto in voce contrarium est grave, in magnitudine autem obtusum; patet igitur quod contrarium acuto multipliciter dicitur, si autem hoc, et acutum.5 Nam secundum utrumque horum aliud erat contrarium, non enim idem acutum erit obtuso et gravi contrarium; utrique autem acutum contrarium.6 Rursum gravi in voce quidem contrarium acutum, magnitudine autem leve; quare multipliciter grave dicitur, eo quod et contrarium.7 Similiter autem et pulchro, ei quidem quod in animali turpe, ei vero quod est in domo, perniciosum; quare aequivocum pulchrum.8 In quibusdam autem nominibus quidem nullo modo dissonat, specie autem manifesta in eis statim differentia est, ut in claro et obscuro; vox enim clara et obscura dicitur.9 Similiter autem et color.10 Ergo nominibus quidem nihil dissonant, specie autem manifesta in eis statim differentia est; non enim similiter et color clarus dicitur, et vox clara.11 Manifestum autem id est et per sensum, nam eorum quae eadem sunt specie, idem sensus; at clarum quod est in voce et in colore non eodem sensu iudicamus, sed hoc quidem visu, illud autem auditu.12 Similiter autem et acutum et obtusum in humoribus et in magnitudinibus, sed hoc quidem tactu, illud autem gustu.13 Nam neque haec dissonant nominibus, neque in seipsis, neque in contrariis, obtusum enim est contrarium utrique.14 Amplius si huic quidem est aliquid contrarium, illi autem simpliciter nihil, ut ei quae est a potu delectationi, ea quae est a siti tristitia, contrarium; ei autem quae est ab eo quod est considerare quod diameter est costae incommensurabilis, nihil.15 Quare multipliciter delectatio dicitur.16 Et ei quidem quae est secundum mentem amare, odire contrarium est; ei autem quae est secundum corporalem actum, nihil; manifestum ergo quoniam amare aequivocum.17 Praeterea in mediis.18 Si huic quidem est aliquid medium, illi autem nihil, aut si utrisque quidem est, non idem autem, ut clari et obscuri; in coloribus quidem aliquid est medium, fuscum, in voce autem nihil, aut si forte raucum, quemadmodum quidam dicunt raucam vocem medium esse: quare aequivocum clarum, similiter et obscurum.19 Insuper si horum quidem plura media, illorum autem unum, ut in claro et obscuro.20 Nam in coloribus plura media, in voce autem unum, raucum.21 Rursum in eo quod secundum contradictionem opponitur, considerandum si multipliciter dicitur.22 Nam si hoc multipliciter dicitur, et quod huic opponitur multipliciter dicetur.23 Ut non videre multipliciter dicitur, unum quidem non habere visum, alterum autem non operari visu.24 Si autem hoc multipliciter dicitur, necessarium est et videre multipliciter dici: utrique enim non videre opponitur, ut ei quidem quod est non habere visum, habere; illi autem quod non est operari visu, operari.25 Amplius in his quae secundum privationem et habitum dicuntur perspiciendum.26 Si enim alterum multipliciter dicitur, et reliquum ut si sensibile multipliciter dicitur: et secundum animam et corpus, et insensibile multipliciter dicetur et secundum animam et corpus.27 Quod autem secundum privationem et habitum opponuntur quae dicta sunt, manifestum, eo quod nata sint utrumque sensum habere animalia, et secundum animum et secundum corpus.28 Amplius autem in casibus considerandum.29 Nam si iuste multipliciter dicitur, et iustum multipliciter dicetur, secundum utrumque enim iustorum est iustum, ut si iuste dicitur et secundum sui cognitionem iudicare et ut oportet, similiter et iustum.30 Eodem autem modo et si salubre multipliciter dicitur, et salubriter multipliciter dicetur, ut si salubre dicitur hoc quidem sanitatis effectivum, illud autem conservativum, quoddam vero significativum, et salubriter vel effective, vel conservative, vel significative dicetur.31 Similiter autem et in aliis quando ipsum multipliciter dictum fuerit, et casus ab eo multipliciter dicetur; et si casus, et ipsum.32 Consideranda autem et genera secundum nomen praedicationum, si eaedem sint nominibus.33 Nam si non eaedem, manifestum est quoniam aequivocum est quod dicitur, ut bonum in cibis quidem effectivum est voluptatis, in medicina autem effectivum sanitatis, in anima vero qualem esse, ut castam, vel fortem, vel iustam.34 Similiter autem et in homine; aliquoties autem et quando ut in tempore bonum (bonum enim dicitur in tempore), plerumque autem quantum in mediocri (dicitur enim et mediocre bonum); quare aequivocum bonum.35 Similiter autem et candidum, in corpore quidem color, in voce autem bene audibile.36 Similiter autem et acutum, non enim similiter idem in omnibus dicitur.37 Nam vox acuta quidem velox (sicut dicunt, qui secundum numeros harmonici sunt), angulus autem acutus, qui minor est recto, gladius vero qui est anguli acuti.38 Consideranda etiam et genera eorum quae sunt sub eodem nomine, si diversa et non subalterna sunt, ut equus, hoc autem animal, et hoc vas.39 Diversa enim quae secundum nomen est horum ratio, nam hoc quidem animal, quid significat, illud vero vas, quale quid.40 Si autem subalterna sint genera, non necessarium diversas esse rationes, ut corvi animal, et avis genus est; quando autem corvum, dicimus autem esse et animal, quid dicimus eumdem esse; quare utraque genera de eodem praedicantur.41 Similiter autem et quando animal volatile bipes corvum dicimus, avem dicimus eumdem esse, et sic ergo utraque genera de corvo praedicantur, et ratio eorum.42 In non subalternis generibus non accidit hoc; neque enim quando vas dicimus, animal dicimus, neque quando animal vas.43 Considerandum autem non solum si in proposito diversa sunt genera, et non subalterna, sed et in contrario.44 Si enim contrarium multipliciter dicitur, manifestum quoniam et propositum.45 Utile autem ad definitionem inspicere quae de composito fit, ut candidi corporis et candidae vocis, nam sublato proprio, eamdem rationem oportet relinqui.46 Hoc autem non accidit in aequivocis, ut in iis quae nunc dicta sunt, nam hoc quidem erit corpus habens talem colorem, illud autem vox bene audibilis.47 Sublato igitur corpore, et voce, non idem in utraque relinquitur, at oportet si univocum esset candidum, quod in utraque dicitur esse idem.48 Saepe autem et in ipsis definitionibus latet assequens aequivocum, quapropter et in definitione considerandum.49 Ut si quis significativum vel effectivum sanitatis quod moderate se habet ad sanitatem dicat esse, non refutandum; sed inspiciendum quid moderate quidem secundum utrumque dixit, ut si hoc quidem tale significat ut facere sanitatem, illud autem tale ut significare qualis quidem sit habitus.50 Adhuc si non comparabilia sunt secundum magis, et minus, vel similiter, ut clara vox, clara vestis, et acutus humor, et acuta vox: haec enim neque similiter dicuntur clara vel acuta, neque magis alterum; quare aequivocum clarum et acutum, nam univocum omne comparabile, aut enim similiter dicetur aut magis alterum.51 Quoniam autem diversorum generum, et non subalternatim positorum diversae species sunt et differentiae, ut animalis et scientiae (diversae enim horum differentiae), considerandum si quae sub eodem sunt nomine diversorum generum, et non subalternorum diversae differentiae sint, ut acutum vocis et magnitudinis; differt enim vox a voce eo quod acuta sit, similiter et magnitudo a magnitudine: quare aequivocum acutum, diversorum enim generum, et non subalternorum diversae differentiae sunt.52 Rursum si eorumdem quae sunt sub eodem nomine diversae differentiae sunt, ut coloris qui est in corporibus et in melodiis.53 Nam eius qui est in corporibus congregativum et disgregativum visus, eius vero qui in melodiis non eaedem differentiae; quare aequivocum color, nam eorumdem eaedem differentiae.54 Amplius, quoniam species nullius est differentia, inspicere oportet si eorum quae sub eodem sunt nomine, hoc quidem species est, illud autem differentia, ut clarum, quod in corpore quidem, species coloris; quod autem in voce, differentia.55 Differt enim vox a voce eo quod clara sit.56 De eo igitur quod multipliciter dicitur, per haec et huiusmodi perspiciendum.
Boethius HOME
bav992.12
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, XII. De sumptione propositionum. <<< >>> XIV. De differentiarum inventione, similium consideratione, et utilitatibus instrumentorum.
monumenta.ch > Boethius > 3 > 4 > 12 > 1 > 2 > 13
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik